Sayfadaki görseller
PDF
ePub

situm est iuspatronatus passivum civium N. quia duplici fulcitur canonico fundamento, nempe concessione Apostolicâ, et voluntate pii testatoris, iuxta quam dicta Apostolica concessio peracta fuit.

Neque opponere valet, prosequebatur Capitulum, haud verbum fieri a testatore de originalitate in posterum eligendorum; nam etsi desiderari debeat in testamento dispositio haec, denegari tamen nequit hac super re Sanctissimo supplicatum fuisse ab exequutoribus testamentariis et a Pontifice gratiam iuxta petita concessam. Praesumi ideoque debere hanc intentionem testatoris Pontifici notam aliqua ratione fuisse, eo quod clare fatetur se concessionem facere iuxta mentem et dispositionem Caroli. Praesumptioni isti maius adiungi pondus ex facto Rmi Exequutoris Litterarum Apostolicarum; ille enim postquam omnia rite adimpleverit, civibus N. iuspatronatus passivum reservavit iuxta mentem et dispositionem dicti Caroli. His omnibus addi vult decretum istud prodiisse tempore, quo parentes, et familiares testatoris adhuc viverent; quo illius Diocesis cleri intererat ne quid falsi hac super re moliretur; tamen omnes siluerunt. Ergo colligi debet: vel testatorem ipsum per codicillum, temporis vetustate obliteratum, suam pandidisse voluntatem, vel eam oretenus communicavisse exequutoribus testamentariis sicuti pluribus in adiunctis scitum est eve

nisse.

Verum si totum id minus arrideat, ait, praesto esse consuetudinem hominum memoriam excedentem. Patrimonialitatem beneficiorum consuetudinis immemorabilis vi acquiri posse Gonzalez docere in reg. 8, Cancell. Gloss. 9, § 1, n. 3. « Patrimonialia beneficia sunt illa, quae ex Apo« stolica concessione, vel statutis seu synodalibus constitutionibus, Apostolica auctoritate confirmatis, vel imme«morabili consuetudine sunt necessario conferenda natis « incolis vel originariis alicuius patriae, civitatis, oppidi

<< vel paroeciae, ita ut illi dumtaxat qui filii naturales et patrimoniales sint provideri debeant de huiusmodi be«< neficiis, et non alii forenses, seu extrinseci, qui tales qua<«<litates non habeant ». Neque hanc consuetudinem reprobari posse ceu abusum, quasi bonâ fide iustoque titulo careat; dum uterque descendat ex Bulla Apostolica. Proindeque haud absonum videri posse si dicatur, iuspatronatus passivum spectare ad cives origine N., seu testatoris voluntatem sive Apostolicam concessionem, vel tandem consuetudinem respicere quis velit.

His praeiactis, inani studio obiiceretur eiusmodi amissum fuisse iuspatronatus ob immutationem status ipsiusmet Ecclesiae vi Bullae Gregorii XVI. Notum est enim beneficiorum patrimonialitatem verum constituere passivum patronatum, quod ab Ecclesia in pari habetur aestimatione ac patronatus activus, et consequenter generalibus clausulis extingui nequit, sed expressam expeti derogationem; sine qua standum est generali decreto Concilii Tridentini Sess. 25, cap. 9, de Ref. legitima patronatuum iura tollere, piasque fidelium voluntates in eorum institutione violare aequum non est. Neque adducere in contrarium iuvat derogatoriam clausulam quam apposuit Gregorius XVI in sua Bulla, qua ad dignitatem Cathedralis elevavit Ecclesiam N. Per illam enim generalem clausulam certum est derogari tantum, favoribus, et privilegiis suppressae Collegiatae, quae cum novo statu Cathedralis compatibilia non sunt; haud vero omnino derogari iuribus acquisitis ab illis qui e civitate N. originem ducunt ob testatoris expressam voluntatem iuxta mentem et dispositionem Caroli sub patronatu passivo, quod cum novo statu Ecclesiae conciliari potest.

Ex augmento tandem Capitularium redituum a Rege peracto argui pariter non posse istum Canonicatuum fuisse fundatorem, sed solum benefactorem; quum Carolus G. totius aedificii bases solus exstruxerit.

Verum quamvis id concederetur, tamen adhuc incolume permanere eiusmodi iuspatronatus civibus N., Capitulum ostendere sategit. Quamobrem varios citavit casus in quibus, nostris etiam temporibus tum auctoritas civilis, tum auctoritas ecclesiastica semper salvum et tutum reliquit ius eiusmodi pro illis civibus. Nam si casus evenit ut prabenda aliqua vacaret, nonnisi dispensationis ope ad illius concursum extranei admissi sunt, quamvis Capitulum consensum extraneis eisdem praestaret ob naturalium presbyterorum deficientiam.

Neque regerere fas esse, adiecerunt Capitulares, ex mutatione status Ecclesiae, in Capitulo N., Poenitentiarium, Theologum et Archipresbyterum Parochum recensendos esse; qui imo et totum Capitulum reputari et esse Senatum Episcopi, proindeque eruditis personis constare debere, quae in praedictae civitatis Clero non facile reperiri possent. Praeterquam quod id praesumi nequeat in Civitate 15.000 animarum, dum plures semper adsint doctrinâ conspicui presbyteri; in facto autem praerogativam Senatus ad nudum verbum in praesens reduci putarunt, meramque esse honorificentiam dempto casu, quo Episcopus audire Capitulum tenetur pro unione beneficiorum quod raro usuvenit. Archipresbyterum vero, Theologum et Poenitentiarium quod attinet, per concursum satis provisum fuisse, ita ut admittantur etiam forenses si non reperirentur idonei inter cives concurrentes. Quidquid vero sit quoad horum officiorum provisionem, passivum distinxerunt iuspatronatus ab activo; atque hoc non illud abrogatum fuisse Bullâ Gregorii XVI, reservata per modum regulae Apostolicae huic Sedi primae dignitatis collatione, itemque liberis permanentibus, prout de iure, collationibus praebendarum Theologalis, Poenitentialis et Curatae. Hinc Delegatus Apostolicus praedictam Bullam executioni mandans dixit: Auctoritate Apostolica Capituli iuspatronatus prorsus quoad Praepositum Theolo

gum et Poenitentiarium nunc et in omni futuro tempore abolemus. Attamen cum de iurepatronatus passivo etiam super memoratis canonicatibus nullum reperiatur verbum neque in Bulla Apostolica, neque in Litteris Apostolici Delegati, illud favore civium N. permansisse dicendum esse. Insuper ius illud recognitum fuisse a S. Sede rescripto diei 21 decembris 1860; vi cuius Episcopo N. facultas concedebatur admittendi quemdam Sacerdotem extraneum ad consequenda illa beneficia ecclesiastica, quae in eadem civitate conferri debebant tantummodo nativis et originariis, sub conditione tamen ne aliorum laederentur iura. Atque beneficia, quae tantummodo nativis conferri debent, quaeque in civitate N. reperiuntur, ea sunt, quae Carolum G. fundatorem praeseferunt. Ergo esse in propatulo, capitulares concluserunt, nullimode extraneos admitti posse ad consequutionem Canonicatuum Cathedralis N.

EA QUAE PER CURIAM EPISCOPALEM PRODUCTA FUERE
CONTRA IUSPATRONATUS PASSIVUM CIVIUM N.

Favore autem Episcopalis Curiae animadversum fuit nullimode apparere ex testamentaria dispositione Caroli G. nativis atque originariis N. reservatum fuisse passivum iuspatronatus; proindeque preces Paulo V oblatas ab exequutoribus testamentariis subreptionis et obreptionis vitio laborare videri. Hinc cum gratia ex falso narratis orta sit, eam inutilem omnino habendam esse clamant DD. et S. C. C. praesertim in Fanen. subsid. Dotal. 14 feb. 1761 $8.

Pariter nihili faciendam oppositionem, quod nempe Carolus G. sive per codicillum, sive viva voce suam hac super re manifestaverit voluntatem: quoniam in memorata Bulla nullum unquam fiat verbum, nullumque vestigium supersit sive in Archivio capitulari sive in Dioecesana Curia. Quemadmodum enim servatum fuit testa

Acta, tom. IX, fasc. XCVII.

2

mentum, ita et potiori iure servari debebat codicillus, vel depositiones exequutorum testamentariae dispositionis. Quapropter quum ab initio res vitiosa appareat, perperam ex adverso invocari consuetudinem, eo quod obstet iuris principium firmatum in L. 20 alias ff. de reg. iur.: Quod ab initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere. Praeterea deficere, pro hac stabilienda consuetudine, specificam Sedis Apostolicae confirmationem, eo quod consuetudo inducere posset Beneplacitum Apostoli. cum, ad summum, in forma tantum communi Gratian. Diescept. for. 245 n. 37, Rota decis. 6 n. 1 coram Buratto; minime vero in forma specifica uti opus erat in casu. Siquidem agebatur de excludendo per modum regulae certo. personarum genere a consequendis canonicatibus, ideoque opus fuisse specifica confirmatione Pontificis ad tradita per Lotter. de re benefic, lib. 2, quaest. 42, n. 9, 'De 'Luð. de iurepatr. discuss. 67, n. 12, S. C. C. in Neritonen. conferendi canonicatus 11, maii 1872 § Neque dicas.

Et si paulisper concedere placeat argumenta Capitularium suo robore haud esse destituta, in facto tamen est, sicuti Episcopus ait, Ecclesiae statum immutatum fuisse a Gregorio XVI proindeque ius illud prorsus abolitum a Pontificia auctoritate. Veteri enim Ecclesia Collegiata suppressa abolitaque, novum ordinem, novam institutionem, novumque penitus ius exurgere, quod Pontificis litterae clare expresserunt ibi: Matricis Ecclesiae, modo Collegiatae et parochialis, supprimimus, penitusque abolemus. Posteaque idem Ordinarius prosequebatur « Nulla igitur Ecclesiae a Carolo Giavanti fundata existit. Idem « de Capitulo sancitum fuit, ac proinde nullum Capitulum <«< collegiale subsistit. Oppidum N. in Civitatem Episcopa«<lem erexit; cives honoribus, privilegiis, et praerogativis «< civitatum episcopalium gaudere voluit. Templum S. Ni«<colai in Cathedralem erexit, Capitulum Cathedrali no« mine decoravit. Nihil igitur de illa veteri collegiata re

((

« ÖncekiDevam »