Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

(་

<< mansit, nova prorsus creatio facta est, ac propterea non « debent illae regulae illaeque leges adoptari, quibus il« lud, quod abolitum est, regebatur, nisi Pontifex vellet <«< ut antiqua statuta subsisterent, quod factum non est quoad Capitulum Cathedrale et electionem Canonico« rum. Voluit tamen Pontifex ut cura animarum serva« retur ut antea, et ideo claris verbis expressit pristina « tamen servata una cum annexis muneribus parochia«litate quod magis confirmat ceterarum abolitionem con« ditionum. Nam cum plura concurrebant in Ecclesia Collegiata, inter quae iuspatronatus activum et passi«< vum et parochialitatem, parochialitas expresse reser«vatur, iuspatronatus activum canonicorum partim Regi « tribuitur ratione supplementi praebendarum, partim << expresse Capitulo confirmatur; de passivo autem nihil « statuitur, ergo abolitum una cum collegiata Ecclesia «< censendum necesse est. Hoc ratione non caret. Carolus « enim Giavanti iam non potest leges indicere Ecclesiae « a novo fundatore amplioribus reditibus auctae, ita ut singulae praebendae istius fundatoris ita iniuria tem« porum exiles evaserint ut vix ad tringintaquinque li« bellas reductae sint; Ecclesia collegiata erecta a Paulo V, « secundum fundationem Caroli Giavanti, Ecclesia erat quaedam particularis, quae oppido N. tantum inservie« bat, nihilque ceteris oppidis intererat; ast in Cathedra<«<lem erecta Ecclesia oppidoque Civitatis Episcopalis << titulo decorato, Civitas haec eiusque Ecclesiae positae « sunt caput ceterorum oppidorum, et Ecclesiarum in «< illis existentium; constitutio Ecclesiae N. interest civibus omnibus totius Dioecesis, cuius necessitatibus commodisque respondeat oportet; nequit igitur pristinam «< constitutionem retinere. Capitulum Cathedrale est Se<< natus Episcopi cui consilium praestare debet in admi<< nistratione totius Dioecesis; Ecclesia S. Nicolai Episcopi Myrensis substantialiter cum suo Capitulo immutata

((

>>

[ocr errors]

((

est; nequit igitur illa conditio de oriundis in oppido N. ibique natis et baptizatis canonicis eligendis adhuc << vigere.

[ocr errors]

« Quoad autem Praeposituram, et Canonicos Theolo<< gum et Poenitentiarium quaestio extra aleam posita << videtur; in Litteris Apostolicis Gregorii XVI et in literis « executoriis Delegati Apostolici conceptis verbis expri« mitur: Reservata per modum regulae Apostolicae huic « Sedi primae dignitatis collatione, itemque liberis per"manentibus prout de iure collationibus Praebendarum « Theologalis Poenitentialis et Curatae, quibus verbis cla«< rissime patet iuspatronatus harum trium praebendarum « sublatum prorsus fuisse, hasque praebendas liberas a « quocumque vinculo solutas. Quod melius declaratum fuit a Delegato Apostolico in literis executoriis, ubi legi« tur: In posterum prima dignitas cum vacaverit ab Apo« stolica Sede providebitur, Canonicatus theologi, et poe« nitentiarii, tamquam liberae collationis servata forma « in pactis conventis inter praelaudatam Apostolicam Se« dem et Regem anno 1818 conferantur. Et clarius inferius ipsemet Delegatus: auctoritate Apostolica iuspatrona«tus Capituli prorsus quoad Praepositum Theologum « Poenitentiariumque nunc et omni futuro tempore abo«lemus. Nec potest dici hoc in casu iurepatronatus Capi<< tuli abolito quoad ius activum patronatus, permansisse << passivum, idest ex oppido N. oriundorum, natorum, et baptizatorum; oportere enim in Bulla hoc declarari, << prout plura declarata sunt, quae Apostolicae Sedi visum << fuit confirmare ex statutis Pauli V, eo magis quod Apo<< stolica Sedes quae sibi reservavit collationem harum << trium praebendarum, vinculata remaneret in eadem <«< collatione, quae libera prorsus esse debet, nec vinculis quibuscumque ligata.

[ocr errors]
[ocr errors]

<< Praestat insuper haec collationis libertas bono totius « N. Dioecesis, nam ubi in Dioecesi N. viri essent ingenio,

[ocr errors]

virtuteque pollentes, idonei propterea prae oriundis ad «< curam animarum exercendam, ac Theologi et Poeniten<< tiarii munere fungendum, deberent hi postponi, omnino excludi, ut oriundis, natis, baptizatisque conferatur beneficium, ac si beneficia haec in commodum istorum «< erecta essent et non potius ad maiorem Ecclesiae utili«tatem. Hisce perpensis videtur legem illam fundatoris quod Canonici Ecclesiae Collegiatae ex oppido N. <«< oriundi essent ibique nati et baptizati, postquam Eccle«< sia illa suppressa et abolita penitus fuit, ac Cathedralis «< erecta, una cum pristina Ecclesia, abolitam esse.

((

« Ex Apostolicis Literis haec consectaria liquido pro« fluunt et nescio cur usque adhuc Ecclesia N. anceps « haeret circa electionem, et collationem Canonicatuum «< Sacerdotibus qui nec oriundi, nec nati baptizatique sunt N., ita ut etiam in collatione Praebendae Theologalis, <«< quae anno 1847 vacavit, dispensatio quam minime au«<sum est peti a Sede Apostolica, sicut oportebat, petita «< fuerit a Regia Monarchia, iam nunc divina Providentia « ablata, eo quod ad illam Praebendam extraneus Sacer<< dos concurrebat, nullo idoneo reperto ex oriundis, natis << et baptizatis.

[ocr errors]

<< In collatione Praepositurae quae anno 1858 vacabat ipse Theologus iam de dispensatione supradicta provi«sus quoad Praebendam Theologalem, alius Sacerdos « huius Dioeceseos fuerunt a concursu exclusi eo quod nec « oriundi, nec nati, nec baptizati erant in Civitate, et alio « Sacerdote concurrente, qui haec requisita habebat, qui<< que ad dictam Praeposituram concurrere volebat, nescio « qua causa excluso, dispensatio a concursu impetrata ab Apostolica Sede fuit in favorem actualis Praepositi. Denique Praebenda Poenitentialis ab anno 1865 vacat hucusque eo, quod ex Sacerdotibus ad illam concurren<< tibus vere oriundis, natis, baptizatisque in Civitate,

((

((

[ocr errors]

<< nullus eorum inventus fuit idoneus ad illam Poeniten«tialem praebendam obtinendam ».

Quibus hinc inde notatis prudentiae Eminentissimorum Cardinalium qui S. C. Congregationem constituunt sequentia proposita fuere dirimenda.

Dubia.

I. An constet de iurepatronatus passivo super simplices praefatos Canonicatus favore civium N. ad tramitem Bullae Pauli V in casu.

II. An eidem iuripatronatus subiacere etiam debeat Praepositura, Theologalis et Poenitentialis praebenda in

casu.

m

Et quatenus affirmative ad 1." et 2. dubium.

III. An et quomodo, attento defectu dignorum Sacerdotum N., in vacationibus providendum sit in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Congregatio die 24 iulii 1875, causa cognita, respondere censuit.

Ad 1. affirmative quoad Canonicatus Giavanti a Capitulo praesentandos.

Ad 2. negative.

Ad 3. affirmative per idoneos Sacerdotes, et praelative Dioecesanos.

EXINDE COLLIGES.

I. Iuspatronatus sive activum, sive passivum, quod ex voluntate pii testatoris et Apostolica concessione exsurgit, duplici fulciri canonico fundamento; intactumque manere in commutatione status Ecclesiae Collegiatae in Cathedralem si novo nobiliorique Ecclesiae statui aptari possit.

II. Voluntas pii testatoris (si ex tabulis testamentariis minus clara appareat, vel iniuria temporum obliterata fuerit) erui posse videtur etiam ex hoc adiuncto ut

puta si supersint aliquae concessiones quae videantur factae fuisse a S. Sede iuxta illam voluntatem sibi notam. III. Consuetudinem quoque hominum memoriam excedentem, bona fide iustoque titulo suffultam habere vim legis seu voluntatis pii testatoris; si praecipue originem ducat a tempore quo eiusmodi voluntas patuit coaevis quorum intererat oppositionem facere et non fecerunt.

IV. Iuspatronatus passivum haberi ab Ecclesia in pari existimatione ac activum; quod nempe extingui nequeat clausulis generalibus, sed expeti expressam derogationem ut infirmetur.

V. Clausulis enim generalibus derogari tantum favoribus et privilegiis Collegiatae suppressae, et quae cum novo et nobiliori statu Ecclesiae Cathedralis compatibilia haud sint; non vero iuribus tertiis quaesitis.

FUNERIS ET EMOLUMENTORUM 1.

Die 15 augusti 1875.

Compendium facti. Pater P. e Minorum Reformatorum familia Guardianus et Custos Coenobii S. Bernardini in Civitate N. Principi Sacratissimo exposuerunt, anno 1868 extructum fuisse a Municipio, iussu tamen Civilis Gubernii, coemeterium publicum in area annexa, et pertinenti ad religiosam familiam Minorum Reformatorum Civitatis eiusdem. Ordinarium vero benedixisse illud et edidisse appositam litteram circularem die 6 ianuarii 1869, qua eius exercitium moderaretur nonnullas superaddens dispositiones typis exaratas ad maiorem rei claritatem.

His duobus actis Paroeciale declaratum fuisse coemeterium; ita ut cunctae aliae Ecclesiae facultate funerandi privarentur, si proprio sepulcro aut coemeterio carerent 1 Recole si vis Volumen I harum ephemeridum, pag. 85.

« ÖncekiDevam »