Sayfadaki görseller
PDF
ePub

restrinxit. Iussit enim « Huiusmodi quoque statuto, et «< ordinationibus nostris adiicimus ut fratres dictorum or«dinum in Ecclesiis vel locis suis ubilibet constitutis libe«ram ut sequitur habeant sepulturam videlicet quod «< omnes ad eam recipere valeant, qui sepeliri elegerint in <«<locis et Ecclesiis memoratis ». Quapropter cum apud regulares amplius non sit proprietas loci, vel Ecclesiae, in qua fideles recipiantur, qui ibi sepulturam eligant, patere ait, eos iure sepeliendi, ac funerandi gaudere non posse.

Nec resolutiones S. C. C. et praecipue Ariminen, iuris tumulandi 14 maii 1824 ipsi nocere subdit 1.° quia legibus et non exemplis iudicandum est. 2.° Quia si lex Piana per coemeteriorum erectionem haud privare voluit Ecclesias omnibus illis iuribus, quae a generali disciplina, aut a specialibus consuetudinibus derivabant, haud tamen voluit ut erectis coemeteriis Regularium Ecclesiae iure per agendi exequias potirentur, cum coemeteriorum introductio eas iure sepeliendi spoliaverit. Sane ius funerandi et emolumenta percipiendi ipsis obvenisse in vim iuris sepeliendi per privilegium eis concessi, cum vero coemeterii introductio tumulationem ad ius commune reportaverit, patet ius etiam funerandi et emolumenta percipiendi secumtulisse.

Multoque minus subsumi posse, autumavit, Archiepiscopo ius non fuisse coemeterium parochiale declarare. Quominus enim id perageret, nulla lex ei impedimento erat: scitum cum sit Episcopo ius esse condendi eas leges, quae bonum suae Dioecesis respiciant. Quod confirmari edixit exemplo Emi Urbis Vicarii, qui condens statutum Cleri Romani eadem praescripsit ac Ordinarius U. Praestat aliqua excerpere ex allegatis pro Parocho S. Donati extra muros. Inter alia animadversum fuit Litteram circularem Ordinarii U. circa funera, in iis partibus, quae respiciunt sepulcri electivi abolitionem, et coemeterii pa

roecialitatem, quas PP. RR. uti illegitimas et arbitrarias habent, nil aliud esse quam textualem copiam Statuti Cleri Romani ab Emo Card. Vicario exarati, nec non vivae vocis oraculo adprobati a SSño D. N. Pio Papa IX. Statutum Cleri Romani eodem facti adiuncto comitatur, ac illud quod causam dedit Litterae circulari Dioecesis U. et quod nil aliud est quam introductio publici coemeterii in Campo Verano extructi dependenter a duabus Pii VII ordinationibus, et aperti anno 1836 dum Gregorius XVI regnaret. Romae, sicuti in Civitate U., habebantur Regulares qui eadem possidebant privilegia ac illa quorum Patres RR. nunc reclamant observantiam: quae privilegia Romae potius servanda forent ubi omnes familiae religiosae conveniunt, quam in Civitate U., ubi paucae habentur familiae Regularium. Res iudicio quorumdam in iure canonico apprime peritorum delata fuit, ex quo tamen iudicio parochiale declaratum fuit coemeterium, et abolitum sepulcrum electivum. Quae abolitio, sicuti logica consequentia descendit ex eo quod publicum coemeterium introductum fuerit, et ab obligatione generali inibi omnia tumulandi cadavera, sublato cunctis Ecclesiis eiusmodi iure. Hinc generalis eligendae sibi sepulturae perempta facultas est.

Ex hoc momento Regulares, loco proprio in quo tumulationem facere possent privati omne ius funeris amittunt.

Summus Pontifex approbavit et Regularium Superiores siluerunt. Easdem perfecisse dispositiones, in adiunctorum paritate, Ordinarium U., pro sua Dioecesi, et P. Guardianum Reformatorum ad arbitrium, et abusum clamavisse. Insuper si Cleri Romani Statutum suam trahit efficaciam ab Auctoritate Summi Pontificis quatenus Romae Episcopi; tunc adiunctorum paritas exsurgit, neque fas est abusum arbitriumque appellare in civitate U., quod iustitia, et ius Romae dictum fuit. Quod si

ab approbatione Apostolica suam efficaciam ducit, tunc eiusmodi approbatio fit robur omnium de quibus loquuti sumus circa Ordinarii auctoritatem.

Quoad secundum dubium animadversum est in specie regularibus haud competere ius funerandi et emolumenta percipiendi eo quod electio sepulturae legitime non fuerit probata. Quod fieri debuerat tribus in casibus quoniam ex facto oritur ius, proindeque haud disceptari posse de iure si pro certo non habeatur factum in quo ius fundatur. Sepulcri electionem haud praesumi posse, sed omnino probari debere iis mediis, quae lex praescribit. Ast Regulares non probavisse certum est; ideoque factum electionis sepulcri iuridice non exsistit.

Quibus ex utraque parte praenotatis sequentia proposita fuere dirimenda

Dubia.

I. An Regulares proprium, ac distinctum sepulcrum habere debeant in communi coemeterio, ut funerandi iure gaudeant.

II. An et cui competat ius funerandi et emolumenta percipiendi in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Concilii die 14 augusti 7875, causa cognita, respondere censuit.

Ad I. Negative.

Ad II. Emolumenta funerum Theresiae et Luciae spectare ad Fratres Minores Reformatos, dempta quarta pro parocho.

EX QUIBUS COLLIGES.

I. Per publica coemeteria noviter extructa haud sublatum fuisse ius sepeliendi, sed tantum materialiter seu physice mutatum fuisse sepulturae locum.

II. Ecclesias quibus inerat sepeliendi ius, nunc, erectis coemeteriis, frui iure tali, sepeliendo in publicis coeme

teriis cadavera quae antea tumulare poterant in propriis sepulturis.

III. Coemeteria enim publica subrogata fuisse singulis Ecclesiarum sepulturis, valetudinis causa; ideoque Ecclesiae quae iure sepeliendi potiuntur, etiam funerandi facultate pollere videntur.

IV. Proindeque haud opus esse locum privatum et distinctum in publico coemeterio possidere ut quis dicatur iure funerandi gaudere, si iam in propria Ecclesia sepeliendi ius possideat.

V. Ius tamen sepeliendi et funerandi haud praesumi posse; sed omnino probari debere probatione iuridicâ ; idest per illa media quae lex praescribit.

VI. Si pariter agatur de electione sepulturae, quae alicui Ecclesiae ius funerandi conferat, eiusmodi electionis factum esse iuridice evincendum; eo quod dum ex facto ius oritur, apertum certumque apparere debet factum illud.

VII. In themate defuisse videtur probationem iuridicam ad evincendam sepulturae electionem pro tertio

casu.

REMOTIONIS A PAROECIA.

Die 14 septembris 1872 et 24 maii 1873.

Aloysius Sacerdos anno 1855 per concursum Bullasque Pontificias paroeciam obtinuit loci V, in Dioecesi P, et die 22 maii eiusdem anni possessionem nactus est suae paroeciae, cuius reditus ad Sacrae Ordinationis titulum ei constituendum fuerunt subrogati. Verum breve post temporis intervallum eum removit Ordinarius, et ad binas paroecias successive misit ut parochis adiumento esset qui cholerico morbo perculsis adstabant. Demum Ordinario permittente huc illucque vagari coepit: et an

no 1858 supplicem S. C. C. libellum porrexit ut ad iuris tramites circa eius a paroecia remotionem provideret. Ordinarius, cui pro informatione et voto preces de more ablegatae sunt, retulit: se Aloysii remotionem necessariam duxisse, quia mentalis aberrationis ipse non dubia dederat signa; factaque quamplurima attulit quae eius assertionem confirmabant. Itaque die 4 decembris rescriptum prodiit: Relatum.

Insequenti anno 1859 discessorialibus litteris ad annum ab Ordinario concessis ad Americae regiones profectus est. Hae litterae ad triennium postea confirmatae sunt, eâ tamen sub conditione, ut statim ac provisus esset, paroeciae nuncium mitteret. Sed ab America iterum preces misit ad S. C. C. ut de sua remotione sententiam ferret; iterumque S. C. Ordinarium audivit, qui de hoc parocho eadem retulit quae iam in prima informatione narraverat adiectis ad pleniorem confirmationem nonnullis de eius non sana mente probationibus. Quapropter die 26 augusti 1826 novum rescriptum accepit: Reponatur.

In Europam reversus tertio libellis institit, et die 4 decembris 1871 decretum exiit: In decretis die 26 augusti ideoque lectum ad instantiam.

Interea Dioecesis P. Episcopus ille qui eum ordinaverat, instituerat, removerat, diem supremum obiit: et quartum obtulit libellum Parochus iste petens 1.° omnem Paroeciae reditum a die captae possessionis usque ad hodiernam diem; 2.° exactam redditionem rationis redituum vacantis Paroeciae a die vacationis usque ad tempus ab ipso captae possessionis; 3.° restitutionem L. 7.000 quas ipse sibi in Sacrae Ordinationis titulum constituerat; 4.° demum refectionem damnorum.

Nova a novo Ordinario informatione requisita, hic eadem praecipua facta in medium tulit quae eius Praedecessor exposuerat: et tandem causa per Summaria Precum tractanda proposita est.

Acta, tom. IX, fasc. CVII.

3

« ÖncekiDevam »