Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Disceptatio synoptica.

ORDINARII ARGUMENTA. Pro Ordinario ex officio notatum est, nonnisi necessitate cogente ipsum in paroecia loci V. Oeconomum constituisse. Pro Ecclesia animarum salutem supremam legem esse: huc omnes suas curas cogitationesque Episcopos intendere debere: nec inusitatum occurrere, ut coadiutores et Vicarii in paroecia deputentur, quoties proprius Parochus gravi de causa animarum bonum operari haud valeat: ad monitum S. Conc. Trid. Sess. 21, cap. 6, de ref.

Eamdem procedendi rationem praescribere unanimiter Ecclesiasticae disciplinae Doctores: quando populi aversio adeo gravis et constans existit, ut scandalum immineat, Parochi remotionem tum omnino necessariam esse; ea tamen sub lege ut, si populi aversio a Parochi delictis ortum habeat, regulari instituto processu privationis poena ei sit irroganda; si populi inimicitiae licet iniustae atque irrationabiles, tamen duraturae praevideantur, parochus sit utique removendus, sed alio beneficio providendus. Reiffenst. Ius Canon. tit. de rerum permut. S. Congreg. in Limburgen. Permutationis Paroeciae 27 iunii, 18 iulii, 19 decembris 1857 et in Bergomen. Suspensionum 5 decembris 1863, § Attamen.

In casu Parochum F. stricto sensu a paroecia haud remotum fuisse, cum ob mentis laesionem impossibile foret ipsum ad aliam parochiam transferre; et caeteroquin alio beneficio provideri constanter ipse recusaverit. Ac adeo verum esse eum Curiam haud removisse, ut ipse uti Parochus adhuc habeatur. Sed Oeconomum necessarium fuisse, ne eius praesentia atque agendi ratione animarum salus periclitaretur.

Tandem eius petitionem quoad paroeciae reditus nullo iure foveri; decrevisse enim Concilium Tridentinum Sess. 23, Cap. 1, de Ref. parochum a sua residentia absen

tem fructus suos facere non posse. Nec ei suffragari absentiae veniam ab Ordinario impertitam, cum notum sit huiusmodi venias S. Sedem concedere tantum posse. Hisce non obstantibus, qui supererant fructus, detractis expensis, omnes ei concessisse Ordinarium, ipsum vero eos accepto habere numquam voluisse. Ad muniendam repetitionem impensarum quas ad paroeciae utilitatem fecisse adserebat, nullam legitimam probationem neque in genere neque in specie suppetere.

ARGUMENTA PAROCHI. Praemittebat ipse se Gubernii hostilitates experiri debuisse ob recusatam ab Ordinario regii placet petitionem, quoad Bullas Pontificias sibi concessas, idcirco defuisse sibi congruae supplementum quod a Gubernio pensitabatur: et deficiente congrua, se patrimonium septem millium libellarum impendere debuisse ut paramenta, utensilia, aliaque Ecclesiae cultui necessaria compararet. Hoc factum confessum fuisse Curiae Vicecancellarium, tunc cum Aloysii remotio locum habuit, quin ab accusationibus purgationi locus fieret; et quin ullo in pretio haberentur ea omnia quae in Ecclesiae suae utilitatem peregerat. Ceterum documentis se ostendere posse in parochialia bona patrimonium suum translatum fuisse.

Praemittebat insuper Episcopum subdole secum egisse siquidem remotionem explevit eum dispensando pro nunc a residentiae obligatione, eique praecipiendo ut alio se conferret cholerico morbo perculsis adsistentiam praestiturus. Praemeditatum Episcopi animum Parochum a Cura arcendi, erupisse ex multiplicatis discessus licentiis; animum vero suum constantem se ostendisse, cum non uno aut altero, sed quatuor libellis, etiam ab Americae regionibus Romam missis, licet contrariis responsionibus repulsus, a S. Sede in propria paroecia restitutionem postulavit. Sed illegitime Episcopum egisse, quippe qui nullam facultatem habebat tam longam absentiam concedendi. Reiffenst. De Residentia Parochi Lib. III,

Tit. 4, N. 77 docere « Episcopum, causa cognita et appro« bata posse Parochis dare licentiam abessendi a Paro«< chia ad duos, vel, gravi tamen de causa, ad tres menses ». Et concinere Fagnan. cap. Relatum N. 21, Barbosa par. 1, de offic. parochi N. 58.

A facto ad ius progrediens, contendebat Curiam P. non recte se gessisse, sive quoad ius stricte sumptum, sive quoad oeconomicam Dioecesis administrandae facultatem. In iure Parochum, cui per concursum ius in re acquisitum est, inamovibilem esse; eumque, etiamsi scandalosum, nonnisi post trinam admonitionem removeri potuisse. Concilii Tridentini dispositionem Cap. VI, Sess. 21, de Reform. duo apprime distinguere: nempe coercitionem ad tempus et totalem privationem: sed in utroque casu, etiamsi res esset de pura appositione Oeconomi, admonitiones praecedere debere. Hanc theoricam constanter a S. C. C. servatam fuisse ostendi ex causa S. Severini 4 aprilis 1778, et pressius ex Placentina Restitutionis et Rehabilitationis ad Paroeciam diei 24 ianuarii 1846 in qua propter gravissimas in Parochum imputationes, processum Episcopi sumptibus fieri iussit Sacra Congregatio. Eamdem denique doctrinam retinuisse S. Rotae Auditorium in Ferrarien. Parochialis 8 aprilis 1715 in Placent. Parochiae 9 decembris 1743 cor. Lana, et praesertim in Cracovien. Parochialis 22 iunii 1767 cor. Guerra § 5.

Neque hic agi de imperitis et illiteratis quibus coadiutores et Vicarios ad tempus dandi facultatem habent Episcopi; facto enim concursu Aloysii imperitiam excludi. Praeterea actorum processum excludere, ex informata conscientia Ordinarium egisse: quo etiam in casu iusta et rationabilis et probata causa requireretur.

Semidementiam ex adverso excogitatam, remotionis tempore non extitisse: neque eam in Sacerdote celebrante praesumi, absque Physicorum Doctorum testimonio. Et S. Congreg. Conc. Parochum iniuste amotum, vel rein

tegrandum vel alio beneficio providendum esse constanter decrevisse ut in Nicien. Suspensionis et Remotionis 17 decembris 1864, in Limburgen. Permutationis Paroeciae 27 iunii et 19 decembris 1857 et in Herbipolen. Parochialis 22 decembris 1860.

Addebat ultimo loco de Parochi pietate bonisque moribus plurimos testari, eumque asiatico morbo laborantibus maxima cum sollicitudine adstitisse.

RESOLUTIO. His perpensis S. C. rescripsit in comitiis diei 14 septembris 1872: Dilata et audiatur Episcopus super noviter deductis.

CAUSAE PROSEQUUTIO. Ordinarius mandato obsequens, certiorem reddebat Sacram Congregationem de reditu actuali congruae parochialis, quem imparem Paroeciae et Oeconomi necessitatibus ostendebat. Declarat se nullum habere beneficium quo Parochum hunc provideret. Inficiabatur parochiale beneficium fuisse pro Aloysio substitutum in locum patrimonii sacrae ordinationis. Absonum a veritate contendebat quod parochus iste patrimonium suum ad comparandas Ecclesiae supellectiles impendisset. Declarabat demum, animarum bonum requirere eius remotionem confirmari, ob non sanae mentis indubia quae dederat argumenta.

NOVA PAROCHI ALLEGATIO. Recolebat iterum maxima cum cautela esse incedendum in casu quo agitur de paroecia per concursum acquisita, cum parochus inamovibiliter est institutus, ut maneat principium, quod per universum orbem catholicum parochi inamovibiles existunt, ad praescriptionem Bonif. VIII. Cap. unic. de Capellis Monach. Huic doctrinae adhaesisse constanter S. Congregationem Concilii, ut in Messanen. 18 martii 1854 § Atqui.

Remotionem, si ea sit perpetua, non sustineri, quia in veram privationem recideret: inexplicabilem esse, si ut in casu temporanea esse debeat, et octodecim annis perduret. Sacram Congregationem Concilii consuevisse

remotos parochos redintegrare statim ac innocentiam agnosceret, ut in citata Nicien. 17 decembris 1864: et etiam gravibus existentibus contra parochum accusationibus, vel aequitativum temperamentum adhibere ut in Veglen. Privationis Parochiae 27 iulii 1867, vel permutationem concedere cum beneficio reditus aequivalentis, si Episcopus parochum ob negligentiam et scandala transferendum iudicaverit, ut in Eystetten. Permutationis Paroeciae 11 aug. et 22 sept. 1742 in Limburgen. diei 19 dec. 1857 et in Herbipolen. Parochialis 22 dec. 1860.

In casu nihil huiusmodi haberi: causam pro Aloysio dicere Episcopum qui in ipso nonnisi nimium zelum redarguendum invenit. Eius imputationes nec ad oeconomi deputationem probandam sufficere, quae pro imperitis adhibetur.

His praemissis, aperte evinci remotionis huius iniquitatem, et idcirco ad damnorum expensarumque refectionem, nec non ad fructuum restitutionem Aloysium ius integrum habere.

Duriorem agendi modum ab Episcopo in Aloysium adhibitum, ex eo erui, quod Episcopus ipsemet confessus fuerit se ei iampridem conferre denegavisse aliud beneficium vel provisionem meliorem.

Ostendebat ultimo loco, acceptilationibus allatis, reapse Aloysium amplam pecuniae vim in comparandis Ecclesiae supellectilibus impendisse, et parochialis congruae in locum patrimonii substitutionem, Curiae ipsius testimonio locum habuisse confirmabat.

:

Tandem contendebat redintegrationem Aloysio competere eaque nullam iniuriam fieri Oeconomo, qui omnino provisorie ad paroeciam regendam deputatus est. Et etiamsi Aloysius de provisione se contentum declararet, tamen ad eius honorem restaurandum S. Congregationem formiter pronunciare debere causas remotionis non extitisse: veluti in Veglen. Privationis Paroeciae

« ÖncekiDevam »