Sayfadaki görseller
PDF
ePub

observantiae Provinciae AngloBelgicae, 449.

Litterae Apostolicae, quibus Cudbertus Downey Pro-Vicarius Apostolicus Missionis Bengalae Orientalis renunciatur, 451.

Ex S. Congr. Indulgentiarum. Sanctissimi D. N. Pii Papae IX Breve, quo variae conceduntur indulgentiae recitantibus Immaculatae Conceptionis Officium, cuius exemplar traditur in lectorum commodum, p. 279. Breve, quo variae conceduntur indulgentiae recitantibus hymn.,. Veni Creator, 509. Breve, quo extenduntur ad alias Dioeceses indulgentiae pro una tantum concessae, quoad S. Scapulare SSmi Cordis Iesu et purissimi Cordis B. M. Virg., 511. Breve, quo indulgentia 300 dierum conceditur cuidam piae Societati Dioecesis Firmanae, 513.

Appendices.

Appendix I: quoad originem et onera Canonici Theol., p. 538. Appendix II: de Sacra Congregatione Concilii, de modo agendi, quo ipsa utitur, deque modo procedendi coram ea, 582. Appendix III: quoad institutio

nem Vicarii perpetui in paroeciis, quae Capitulis unitae sunt, 648.

Documenta respicientia
Societates Biblicas.

Documentum Primum; continens litteras tres Summi Pontificis Innocentii III, pag. 515.

Documentum Secundum; ex Sac. Concilii Trident., Sess. 22, cap. 8 et canon. 9 decerptum, 560. Documentum tertium; conflatum per Litteram Alexandri Papae VII, 561. Documentum Quartum; cooptans

propositiones Paschasii Quesnelli damnatas a Clemente XI, 563. Documentum Quintum; quod conficitur per Breve Clementis PP. IX; in quo damnatur Rituale Romanum idiomate gallico editum, 565.

Et per aliud Brere eiusdem Pontificis; in quo versio N. Testamenti in gallico idiomate damnatur, 566.

Documentum Sextum; totum re

serans caput decimum Libri VI de Synodo Dioecesana Benedieti PP. XIV, 568. Documentum Septimum; exhibens Breve Pii Papae VI ad R. P. D. Martini Archiepiscopum Florentinum quoad S. Scripturae versionem, 574. Documentum Octavum; in quo continentur duo Brevia Pii Papae VII ad Archiepisc. Gnesnensem et Mohiloviensem; nec non Litterae S. Congregationis de Propaganda Fide ad Vicarios Apostolicos Persiae, Armeniae, aliarumque Orientis Regionum. 612.

Documentum Nonum; ex Epistola encyclica Leonis Papae XII. 625. Documentum Decimum; praebens Epistolam Encyclicam Gregorii XVI, cuius initium « Inter praecipuas », 655.

INDEX GENERALIS

CONCLUSIONUM QUAE IN PLERISQUE ACTIS IN HOC VOLUMINE CONTENTIS ADNOTATAE SUNT, QUARUM MATERIA IN SINGULIS ACTIS AMPLE EXPOSITA, VEL DECLARATA REPERITUR.

Hae autem conclusiones sub sequentibus verbis comprehenduntur:

Angustia loci quoad dispensa

tiones matrimo iales. Beneficium quoad fundatores. Canonicus Poenitentiarius. Canonicus Theologus.

Capellania.

Coemeteria publica.

Compensatio.

Concursus.

Consuetudo.

Decimae.

Distributiones.

Electio.

Episcopi quoad Seminarii De

putatos.

Exemptio a parochi iurisdi

ctione.

Iubilatio.

Iura parochialia.
Iurisdictio territorialis.
Ius deferendi crucem.

Iuspatronatus.

Ius suffragandi.

Paroecia quoad remotionem.
Paroecia quoad translationem.
Pensio quoad caducitatem.
Praesentatio quoad beneficium.
Regulares quoad beneficia sae-
cularia.

Matrimonium quoad impedi- Regulares quoad privilegia.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

conditiones (etiam iuri communi contrarias) adiicere, dummodo possibile et honestae fuerint, neque iuri divino et naturali adversentur, pag. 102.

Quae conditiones a fundatoribus adiectae et in limine fundationis ab Episcopo concordatae et admissae, religiose servandae sunt, ibid.

Proindeque eiusmodi conditiones nullimode Ordinarii locorum in actu erectionis modificare possunt; eo quod piorum fundatorum placitum nedum in deterius, verum etiam in melius immutari possit, ibid.

Beneficium amitti potest propter gravia crimina in iure notata, uti sunt homicidium, simonia, periurium; quae si publica et notoria fuerint, publicam exposcunt sententiam iuris ordine servato seu praevio formali processu, ibid.

Certa forma adipiscendi beneficiorum possessionem a SS. Canonibus non est praestituta, nisi pro canonicatibus et dignitatibus Cathedralium et Collegiatarum; quorum possessio ne pro infecta habeatur, capitulariter capienda

est, ibid.

Regula 36 Cancellariae tutum in sua possessione reddit beneficiatum, qui in beneficio suapte naturá inamovibili, per triennium pacifice versatus fuerit, pag. 103.

Canonicus Poenitentiarius. Colligitur ex Concil. Trident. Sess. 24, cap. 8, et ex DD. sententia reditus assignandos pro Poenitentiarii officio, nullâ aliâ ratione haberi posse, quam sub praebendae nomine, pag. 500.

Eruitur insuper ex canonica iurisprudentia, quod praebendae nomen tribuitur tantum officio, cui annexum sit aliquod spiri tuale obsequium; nomina vero stipendium et salarium, quamvis idem sonent ac praebenda, propria sint officii mere profani, ibid.

Canonicus Theologus.

Canonicus Theologus nullâ aliâ ratione suo fungitum munere quam explanando S. Scripturas, pag. 529.

Ex Tridentino enim, iuxta doctissimum Giraldi, eruitur praecipuum officium Canonici Theoligi nil aliud esse quam sacram explanare et interpretari Seripturam, ibid.

[blocks in formation]

Adsunt tamen et alii characte-
res, qui indolem et naturam Ca-
pellaniae ecclesiasticae pressius
indigitare videntur; ceu sunt dos,
titulus, Ecclesia designata et vo
catio clericorum ad celebrandas
Missas per seipsos, ibid.

Capellania, quae eisdem bene-
fcii ecclesiastici characteribus
praedita fuerit, eidem beneficio.
omnino aequiparari potest; proin-
deque fit perpetua et inamovibi-
lis; dum beneficii ecclesiastici
praecipue notae perpetuitas et
inamoribilitas sint, ibid.

Capellania quoque laicalis, su-
apte naturâ ex Card. De Luca
de Benef. Disc. 80, n. 10, perpe-
tua est; neque de ipsa amovibili
Capellania removeri potest Ca-
pellanus sine gravi causa, ibid.

Coemeteria publica.

Per publica coemeteria noviter
extracta haud sublatum fuit ius
sepeliendi, sed tantum materia-
liter seu physice mutatus fuit se-
pulturae locus, pag. 31.

Ecclesiae, quibus inerat ius se-
peliendi, nunc, erectis coemete-
riis, fruuntur iure tali, sepelien-
do in publicis coemeteriis cada-
vera, quae antea tumulare pote-
ant in propriis sepulturis, ibid.

Coemeteria enim publica sub-
rogata fuerunt singulis Ecclesia-
rum sepulturis, valetudinis cau-
sa; ideoque Ecclesiae, quae iure
sepeliendi potiuntur, etiam fune-
randi facultate pollere videntur,
ibid.

Proindeque haud opus est lo-
cum privatum et distinctum in
publico coemeterio possidere ut
quis dicatur iure funerandi gau-
dere, si iam in propria Ecclesia
sepeliendi ius possideat, pag. 28.

Ius tamen sepeliendi et fune-
randi haud praesumi potest; sed
omnino probari debet iuridicâ
probatione, idest per illa media
quae lex praescribi, ibid.

Si pariter agatur de electione
sepulturae, quae alicui Ecclesiae
ius funerandi conferat, eiusmodi
electionis factum est iuridice
evincendum; eoquod dum ex fa-
cto ius oritur, apertum certum-
que apparere debet factum illud,
ibid.

Compensatio.

Compensatio ex DD. haud est
iuris Romani partus; sed debito-
ris votum et naturalis intentio,
ut ab eo tempore quo creditor
ipsi vicissim aliquid debet, libe-
retur ab aliis debitis, pag. 226.

Compensatio est debiti et cre-
diti inter se contributio, ibid.

Proindeque ius ipsum non ali-
ter inducit compensationem quam
ex praesumpta voluntate eius
cuius interest; exprimens ita et
confirmans eiusmodi commune
hominum desiderium, ibid.

Ex S. Rotae decisionibus non-
nullis eruitur maxima, qua con-
stituitur: fructus deberi titulo
damni ab eo qui pecuniam reti-
net, quae investienda esset, ibid.

Concursus.

Examinatores ad iustam re-
ctamque examinis relationem per-
agendam, nedum doctrinae iudi-
ces esse debent, sed inquirant
oportet qui idoneus prae aliis sit
probitate morum, laboribus, ob-
sequio antea Ecclesiae praestito
caeterisque dotibus ad officium
parochi cumulate obeundum ne-
cessariis, pag. 256.

Nam sola inspecta doctrina,
evenire potest, cum gravi anima-
rum iactura, ut alicui Ecclesiae
praeficiatur ille, qui litteris ma-
gis pollet, quamvis de caetero
minus aptus vel etiam indignus;
et arceatur ille, qui licet doctri-
nae merito inferior, tamen doti-
bus aliis praecellat, ibid.

Examinatores ideo debent, post-
quam de doctrina cognoverint,
alias pensitare qualitates et vir-
tutum ornamenta animarum re-
gimini consentanea, quae doctri-
nae arcto foedere consocianda

sunt, et per suffragia inhabiles
reiicere et idoneos Episcopo re-
nunciare, ibid.

Episcopi vero inter illos, qui ab
Examinatoribus renunciati fue-
rint idonei, eligere debent quem
caeteris magis idoneum iudica-
verint, ibid.

Eiusmodi peracto iudicio, prae-
sumptio de eius rationabilitate
ita Episcopis adsistit ut ad col-
lationes convellendas innotescere
debeat ipsos ad praeelectionem
processisse dolo vel fraude aut
immodicâ affectione; adeo ut ipsa
Tridentina forma neglecta fuerit,
ibid.

In concursu alicuius beneficii
coram Episcopo et Examinatori-
bus peracto, potest etiam ab eis-
dem praeferri ei, qui scientiâ
praecellit, ille qui prudentiâ mo-
ribusque aptior videatur ad gu-
bernandam Ecclesiam, ibid.

Consuetudo.

Consuetudo quoque hominum
memoriam excedens, bona fide iu-
stoque titulo suffulta habet vim
legis, seu voluntatis pii testato-
ris; si praecipue originem ducat
a tempore, quo eiusmodi volun-

tas patuit coaevis, quorum inter-
erat oppositionem facere et non
fecerunt, pag. 23.

Decimae.

Renuentes solvere decimas, aut
impedientes quominus ab aliis
solvantur ex Conc. Trid. Sess. 25,
c. 12, de ref. excommunicatione
plectuntur, nec absolvi queunt ab
hoc crimine, nisi plenâ restitu-
tione sequutâ, pag. 266.

Parochiani tenentur solvere de-
cimas proprio Parocho propter
Sacramentorum administratio-
nem; vel etiam Parocho alieno,
dummodo isti debeantur sive per
privilegium sive per immemora-
bilem consuetudinem, ibid.

Ecclesiae filiales tenentur ad
praestandas decimas erga Eccle-
siam matricem, quoties ista in
territorio filialium saltem reti-
neant iurium antiquorum partem
(uti signum suae plenae iurisdi-
ctionis) et ius decimandi super
easdem sive per privilegium sive
per immemorabilem consuetudi-
nem, ibid.

Requiritur tamen ut matrix et
filiales Ecclesiae subiectae sint
eidem auctoritati Episcopali, et
intra limites unius et eiusdem
Dioecesis ut matrix decimandi
iure potiatur super filiales, quam-
vis de caetero, ius illud certum
et antiquissimum sit, ibid.

Diversitas Dioecesium omnia
abrumpit vicissitudinis vincula;
omnemque adimit tum superiori-
tatis, tum subiectionis ideam
quoad parochos unius Dioecesis
erga parochos Dioecesis alterius,
ibid.

Proindeque nemini ecclesiasti-
co ius decimandi super ecclesia-
sticos alterius Dioecesis esse po-

« ÖncekiDevam »