Sayfadaki görseller
PDF
ePub

erga sanctam Dei Genitricem Virginem Mariam incrementa in dies suscipiat, huiusmodi precibus obsecundantes, omnesque et singulos, quibus Nostrae hae Litterae favent, peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris ac poenis quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, easdem Indulgentias muliebri sodalitio praedicto memoratis Litteris Nostris die XXIII ianuarii superiori anno datis impertitas, novae fidelium utriusque sexus sodalitati in Ecclesia S. Mariae Virginum de Urbe canonice, ut supra dictum, institutae, sub iisdem conditionibus quae in iisdem Litteris praescriptae sunt, tenore praesentium perpetuo concedimus atque elargimur. Eamdem praeterea utriusque sexus sodalitatem in praefata Almae Urbis Ecclesia institutam, et a Bña Virgine Lapurdensi nominatam in Archisodalitatem cum omnibus et singulis praerogativis, iuribus, honoribus ac praeeminentiis solitis et consuetis, Apostolica Auctoritate Nostra, hisce Litteris, sine cuiusquam praeiudicio, perpetuum in modum erigimus atque instituimus. Archisodalitatis autem sic erectae Officialibus et Confratribus, ut alias eiusdem nominis atque instituti sodalitates ubique locorum existentes eidem Archisodalitati, servatis tamen forma Constitutionis fel. rec. Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri caeterisque Apostolicis Ordinationibus desuper editis, aggregare, illisque omnes et singulas Indulgentias, peccatorum remissiones, ac poenitentiarum resanationes ipsi Confraternitati sic per Nos in Archiconfraternitatem erectae ut supra a Nobis concessas, quae tamen communicabiles sint, communicare libere ac licite possint et valeant, Apopostolica item Auctoritate Nostra, harum Litterarum vi, perpetuis futuris temporibus concedimus et indulgemus. Decernentes has Litteras Nostras firmas, validas et effica

ces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et alios quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, et quatenus opus sit, praedictae sodalitatis, aliisque quibusvis etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVII augusti MDCCCLXXV, Pontificatus Nostri anno tricesimo. I. Card. AsQUINIUS.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

COLLATIONIS CANONICATUUM.

Die 24 iulii 1875.

Compendium facti. Ut perenne relinqueret monumentum suae pietatis in Deum, et suae charitatis in concives Carolus G. ex oppido N. condito testamento sub die 29 augusti 1606, plura legavit bona Ecclesiae S. Nicolai inibi iam erectae eum in finem, ut collegium Canonicorum erigeretur, qui excepta dignitate, parocho conferenda, pauciores quam duodecim haud essent. Itaque ille ipse vocavit pro prima vice canonicos, et in posterum eidem Capitulo reliquit iuspatronatus activum.

་་

Exequutores testamentarii, ut omnino pii testatoris voluntas adimpleretur, omnia retulerunt Summo Pontifici Paulo V tunc temporis regnanti simulque illum exorarunt ut benigne dignaretur S. Nicolai Ecclesiam in Collegiatam erigere, servato tamen iurepatronatus activo favore Capituli, passivo autem favore fundatoris concivium; qui idest nati, baptizatique, et oriundi essent ex eodem oppido fundatoris. Quod petiverunt haud eis denegatum est; sed appositâ Bullâ incipiente In supremae diei 21 maii 1609, praeter alia, quoad Canonicorum electionem in praefata Ecclesia statuebatur, ut «< electio per<< sonarum idonearum ad dictum Capitulum, cessantibus << reservationibus, et affectionibus apostolicis, spectare de« beat pro totidem aliis Canonicis omnibus presbyteris <«< seu clericis in aetate legitima ad presbyteratus ordi«< nem infra annum suscipiendum constitutis, qui omnes Praepositus et Canonici iuxta mentem et dispositionem << d. Caroli, qualificati, nempe boni nominis, et famae, ac << sufficientis literaturae praediti, et ad horas decantandas «< idonei et ex d. Oppido vere, naturaliter et non ficte aut << ex privilegio oriundi, et in eo nati et baptizati esse de<< beant >>.

Usque ad annum 1844 res pacifice ita processerunt; quando ad Gubernii civilis instantiam huius Ecclesiae status immutatus est. Nam Collegiata in Cathedralem erecta fuit Bulla Gregorii XVI 8 iunii anni praedicti, quae incipit Gravissimum sane munus; in qua legere datum est: «< Ma«<tricis Ecclesiae, modo Collegiatae ac parochialis, quae «< uti dictum est, N. extat sub invocatione S. Nicolai Archiepiscopi Myrensis, pristinum titulum Collegialitatis, itemque ipsius Capitulum collegiale, pristina tamen ser«< vata cum annexis omnibus parochialitate eodem modo supprimimus, penitusque abolemus, cum omnibus huc<< usque impetratis, vel quaesitis, adhibitisque favoribus, gratiis, praerogativis, et privilegiis quibuscumque

((

་་

((

((

Summus Pontifex Gregorius XVI eâdem Bulla statuit insuper ut omnes Canonicatus tum illi a Carolo G fundati tum quatuor adiuncti a quodam Rocco Pirri decorarentur titulo Canonicatuum Cathedralium. Voluit etiam ut constitueretur praebenda Theologalis, et Poenitentialis, quae iuxta Sacrorum Canonum praescripta, deinceps praevio concursu, conferrentur. Reservavit quoque, per modum regulae, Sedi Apostolicae collationem primae Dignitatis, liberis permanentibus, prout de iure, collationibus praebendarum Theologalis, Poenitentialis, et Curatae. Exequutor Litterarum Apostolicarum tandem inter alia disposuit « Caeteros Canonicos, praeter eos qui de «Rocco Pirri seu S. Conradi dicuntur, de quibus nihil in<< novandum volumus, attento supplemento dotationis, ex <«< boni Abbatiae Regii Patronatus, ... et salvo quantum << fieri potest iurepatronatus quo Capitulum fruitur, ipse« met Rex et Capitulum alternis vicibus, infra legitima «<tempora idoneos viros ecclesiasticos nominabunt ab Or<< dinario instituendos ».

Ex quibus omnibus Episcopus collegit ex literis Pauli V et Gregorii XVI exsurgere quaestionem « An illa praescriptio Caroli G. fundatoris Collegiatae a Paulo V confirmatae, ut videlicet Canonici eligendi sint de Oppido N. ibique oriundi, nati, baptizatique, regat nunc, postquam illa vetus Ecclesia Collegiata cum Capitulo suppressa abolitaque fuit et Ecclesia Cathedralis erecta ».

Prosequebatur autem Episcopus : quod si EE. PP. CC. in affirmativam abeant sententiam hac super controversia expeterem: ut attento defectu dignorum Sacerdotum ex civitate N. in actu, absque ulla spe pro futuro; quia sic fert rei natura, cum non possit sperari quod in civitate 15 vel 16 millium tot adsint probi et docti Ecclesiastici qui satis sint explendis praedictis muneribus et aliis quae habentur; dignetur S. C. C. in sua sapientia providere pro omni meliori bono; absque eo quod animadvertatur ae

quitas non negandi aliis ecclesiasticis dignioribus aditus ad dignitates et officia propriae eorum Dioecesis. Itaque ante S. C. C. quaestio agitata fuit, propositis dubiis in calce relatis; defendentibus Capitularibus iuspatronatus passivum pro civibus N. super omnes canonicatus; ad id oppositionem peragente Curia Episcopali.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE A CAPITULO PRODUCEBANTUR PRO TUENDO IURE PASSIVO CIVIUM N.

Summis viribus Capitulum certavit vindicare iuspatronatus passivum super canonicatibus omnibus et dignitate, pro Sacerdotibus oriundis ex oppido N. Quod ut assequeretur recolere coepit Bullam Pauli V, aiens Pontificii supplicatum fuisse ut in posterum eligendi essent Canonici Presbyteri vel clerici legitima aetate ad presbyteratus Ordinem infra annum suscipiendum constituti, qui omnes ex dicto oppido (N.) vere et non ficte oriundi esse deberent. Quas preces acceptas fuisse a Pontifice liquidum esse, dum in parte dispositiva Bullae legatur quod essent eligendi Canonici ex dicto oppido vere, realiter et non ficte aut ex privilegio oriundi et in eo nati atque baptizati; idque fecisse iuxta mentem et dispositionem Caroli. Argumentum eiusmodi fortius fieri ex decreto executoriali. Nam praesul executor, adhibita omni diligentia ut veritatem assequeretur circa fundatoris dispositiones inter alia mandavit... « qui omnes Praepositus et Canonici Capitulum eiusdem Collegiatae Ecclesiae constituant... «< ac iuxta mentem et dispositionem dicti Caroli, qualifi<< cati nempe boni nominis et famae, ac sufficientis litte«<raturae praediti, ad horas canonicas decantandas ido<< nei, et ex dicta civitate N. vere, realiter et non ficte, aut « ex privilegio oriundi, sed in ea nati et baptizati esse de« beant... ». Quapropter, adiunxit Capitulum, in tuto po

« ÖncekiDevam »