Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO.

Validissimis rationibus permoti consilium inivimus annales gloriosissimi pontificatus Clementis XIV Pontificis Maximi separatim edere ac vernaculo idiomate conscribere, quarum illa præcipua fuit, ut ita . utilitati omnium magis consuleretur. Satis disseruimus hac de re in præfatione, quam ipsis annalibus præmisimus, quo fit ut supervacaneum omnino esset quæ ibi diximus denuo repetere.

Consilium hoc nostrum exigit et rationi rerum prorsus consentaneum esse videtur, ut singulare volumen quod dicunt Documentorum adornaremus, quæ mirifice faciunt ad corroboranda , quæ in annalibus Clementinis narravimus nec non ad degustandum magis magisque illum pietatis, mansuetudinis ac caritatis spiritum, quem omnes Clementis XIV

Pontificis Optimi Maximi epistolæ singulari quodam modo redolent, quique vere seraphicus dici potest.

Subjunximus denique alia quædam haud adspernanda documenta , ,quæ historiam istius temporis adprime dilucidant.

Utere itaque, humanissime lector, hac qualicunque documentorum supellectili, quæ tibi et Pontificis Opt. Max. et sui temporis imaginem summa fide depingunt.

Dabamus Romæ ex Museo Vallicelleano presbyterorum congregationis Oratorii S. Philippi Neri, Idib, februar. A. Dom. M.DCCC.LII.

PONT. MAX.

EPISTOLÆ ET BREVIA

SELECTIORA.

1.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

LUDOVICO FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 14 junii 1769. Carissime in Christo Fili noster salutem et: apostolicam benedictionem. Dilectum filium nobilem virum Josephum Henricum Marchionem de Aubeterre Majestatis tuæ apud hanc apostolicam sedem oratorem, et semper antea propter egregias illius virtutes plurimi fecimus, et nunc ad pontificiam dignitatem divina clementia evecti ob singularia ejusdem in nos perspecta studia mirifica benevolentia complectimur. Hinc facile Majestas tua potest cognoscere, quam ægre feramus tam cito a nobis eundem discedere, quem diutius penes nos commorari maxime cuperemus. Verumtamen, cum suæ ipsum rationes isthuc revocent, atque idcirco postulanti Majestas tua redeundi facultatem concesserit , Nos, et illi loculentissimos paterni animi nostri sensus declaravimus, et Majestati tuæ testatum esse volumus cunctas in amplissimo obeundo munere integritatis, fidei , prudentiæ, ac in Nos etiam pietatis partes esse ab illo præclare cumulatas. Idem dum humanissimas tuas redderet litteras, quibus Nos de illi concessa reditus venia certiores fecisti, demandatum sibi tuæ filialis erga Nos atque apostolicam hanc sedem declarandæ observantiæ officiuni accuratissime peregit. Nos invicem illi summopere commendavimus, ut nostri in te-paterni amoris magnitudinem tibi quam uberrime explicaret. Persuasissimum enim illud esse Majestati tuæ vehementer optamus, nullum officii genus, nullum singularis benevolentiæ testimonium proficisci a Nobis posse, quod non libentissime in te conferre cupiamus, ut ita nostrum summum studium, atque eximiam erga te voluntatem reipsa in omnibus tibi comprobemus. Demum a Deo optimo maximo enixe petimus, ut faustos rerum tuarum, consiliorumque omnium successus esse velit, nosque cælestium munerum auspicem apostolicam benedictionem tibi, carissime in Christo fili noster, universæque regiæ domui tuæ amantissime impertimur. Datum Romx apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die 14 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

II.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

JOSEPHO IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junij 1769. Carissime, etc. Ob egregias animi dotes ac singulares virtutes, quibus Majestatis tuæ apud nos oratorem, consiliarium actualem, intimum camerarium dilectum filium nobilem virum Ernestum comitem de Kaunitz Rittberg instructissimum esse cognovimus, vehementer sane cuperemus, ut idem post gratulationis ac filialis observantiæ tuo nomine præstitæ officia præclare nobiscum peracta diutius penes Nos commoraretur. Quoniam autem eumdem Neapolitanæ, qua perfungitur, legationis rationes illuc revocant, quemadmodum venientem ad Nos libentissime excepimus, ita tuo jussu proficiscentem luculentissimis pontificiæ benevolentiæ testimoniis prosequimur, et Majestati tuæ, quas uberiores dare possumus in commisso obeundo munere illius fidei, prudentiæ, ac in Nos pietatis significationes universas reddimus. Porro confidimus fore, ut idem Majestatem tuam certiorem faciat de nostri in te studii atque amoris magnitudine, tibique significet, quam ingentem spem de tua satis omnibus perspecta religione, atque in Nos, ac sanctam hanc sedem peculiari studio habeamus. Dilecto filio nostro Alexandro S. R. E. Diacono cardinali Albano demandatum esse, ut Majestatis tuæ rerum curationi præesse pergeret, Nobis est jucundissimum, illum enim et plurimi facimus, et magnopere diligimus et diligenter curabimus, ut in egregia sacerdotio ac imperio navanda opera nullas paternæ nostræ benignitatis partes desideret. Interim Majestati tuæ a Deo bonorum omnium largitore

« ÖncekiDevam »