Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in iis, quæ ad Deum sunt, et tanquam interpretes ac sequestri suis conjuncta precibus omnium vota Domino repræsentant?

Jam vero ceteras pastoralis officii partes diligentius vobis percensere supervacaneum ducimus. Quid enim singula persequamur, vosque de iis cohortemur, quorum intelligentia præclare instructos esse novimus, diuturno insuper usu, et quadam, animi inductione vestro inuneri consentanea confirmatos? Illud tantummodo non omittemus, ut quo uno comprehendi omnia credimus, vobis ante oculos non subjiciamus, vestram scilicet virtutem excitantes ad ducis nostri ac pastorum principis consectandum in omnibus exemplar, atque illud sanctitatis, caritatis, humilitatis specimen in vobis ipsis exprimendum. Si enim ille cum Patris sui gloriæ splendor esset, et figura substantiæ ejus, assumpta carnis nostræ infirmitate homines a servitute per humilitatem et caritatem vindicatos in Dei filios adoptari, et cohæredes suos fieri voluit; quanam in re gloriosius, ac præstantius cogitationes, et labores nostri versari possunt, quam ut hujus hominum cum Christo conjunctionis, ac necessitudinis tuendæ auctores ceteris simus, et in illa imitanda bonitatis, clementiæ, mansuetudinis divina forma exemplo nostro omnibus facem præferamus? Qua enim alia ratione super montem excelsum ascendit, qui evangelizat Sion? Vobis hujus consectandæ similitudinis desiderio semel incensis fieri non potest, quin idem ardor ad vestri universi populi mentes conflagrandas dimanet. Mirifica siquidem pastoris vis est atque auctoritas ad sui gregis animos commovendos. Qui cum illius cogitationes, actionesque omnes ad hoc veræ virtutis specimen conformatas noverint, cum in illo nihil asperum, nihil arrogans, nihil elatum, verum omnia caritatis, mansuetudinis, humilitatis officiis plena viderint, tum vero acerrime ad easdem æmulandas laudes incitatos sese sentient. Præterea cum eundem omnis privatæ utilitatis oblitum, ceterorum commodis inservientem, opibus egentes, solatio afflictos, doctrina rudes, omnes officio, consilio, pietate sublevantem, populi denique salutem suæ ipsius vitæ præferentem intelligent, hoc pastoris sui amore, studio, ac sedulitate illecti libentissime docentis, cohortantis, obsecrantis, arguentis etiam, atque increpantis voces audient. Nam si qui privatarum rerum cupiditate obstricti sint, ac terrena divinis præferant, quo pacto poterunt alios ad Dei caritatem, ac mutuam inter se benevolentiam, divitiis, voluptatibus, honoribus inhiantes ad rerum humanarum contemptum, fastu ac superbia elati ad mansuetudinem atque humilitatem inducere? In Jesu Christi igitur disciplina erudiendi populi cum munus sit a vobis susceptum, in ejusdem potissimum sanctitate, innocentia, lenitate vobis erit inhærendum. Tum vestra

vos potestate præclare tantummodo esse usuros reputate, cum potiora vobis erunt caritatis atque humilitatis, quam dignitatis insignia. Maximum statuite vestrum hoc esse, atque ad vos unice pertinere, populi vobis crediti hunc in modum instituendi negotium; ab illo recte gerendo omnes vestras derivandas esse laudes ac fortunas, a negligendo calamitatem ac turpitudinem. Quare hæ vestræ sint a vobis tantummodo expetendæ divitiæ, ut Christi sanguine redemptas animas Christo lucrifaciatis, ea sincera ac solida gloria, ut in divino promovendo cultu, in Domus Dei decore amplificando, in vitiis extirpandis, ac virtutibus excolendis fidelem ac sedulam operam vestram Domino semper, exhibeatis. Hæc assidue cogitare, hæc agere, hic ambitiosi, hìc cupidi esse debetis.

Neque vero cum diu multumque eritis in hac laborum contentione versati, defutura unquam vobis arbitremini virtutis exercendæ spatia. Ea quippe est muneris vestri conditio, ea Episcopalis vitæ ratio, ut nunquam debeat curarum cessationem, nunquam otium consequi. Nullis possunt eorum actiones circumscripta esse terminis, quorum caritatis amplitudinem nulli debent fines comprehendere. Sed immortalis atque infinitæ mercedis vobis constitutæ expectatio facile molestias omnes leniet, ac levissimas efficiet. Quid enim grave ac molestum esse poterit cogitantibus, beatissimam illam retributionem ob servatum ac multiplicatum gregem a Domino, cum rationem pastoralis muneris exposcet, recipiendam? Præter hanc pulcherrimam immortalitatis spem in ipsis etiam sustinendis pastoralis vitæ laboribus plurimam jucunditatem inesse sentietis, cum Deo conatus vestros adjuvante populum vestrum mutua inter se caritatis conjunctione devinctum, integritate, ac pietate florentem, ceteros denique omnes egregios vigiliarum ac laborum vestrorum fructus in Ecclesia exortosconspicietis. Utinam nostrum omnium unanimi hujusmodi voluntatum, ac studiorum consensione reductam his nostri apostolatus temporibus præclaram hanc religionis felicitatem, ac antiquæ illius ætatis similem formam videamus, ac gratulari vobiscum, Venerabiles Fratres, et congaudere possimus in Christo Domino nostro, qui suæ gratiæ præsidio Nos sustentet, et cor nostrum in illa, quæ ei sunt placita, semper accendat.

Quo tempore hasce litteras ad vos, Venerabiles Fratres, perscribimus, eodem per alias nostras universis christifidelibus jubilæum de more ad implorandam initio nostri pontificatus divinam opem pro salutari sanctæ Ecclesiæ catholicæ regimine transmittimus. A vobis igitur majorem in modum, petimus ac flagitamus, ut commissos vestræ fidei populos ad eas rite faciendas in fide, pietate, ac humilitate

precationes dirigatis, ac sicut monitis, et consiliis vestris, ita etiam exemplo ad curandas tam suæ salutis, quam publicæ christianæ utilitatis rationes inflammetis.

Ac in nostræ caritatis pignus apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, ac vestrarum ecclesiarum fidelibus populis amantissime impertimur. Datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die 12 decembris 1769, pontificatus nostri anno primo.

XLIII.

DILECTO FILIO

JOACHIMO AB OXOMA, ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI, DESIGNATO ARCHIEPISCOPO THEBARUM, REGIS CATHOLICI CONFESSARIO, CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 14 decembris 1769.

Dilecte, etc. Magnopere lætamur, ut, cum te ob præclaras animi virtutes accuratissimamque vel in ipsa regiæ aulæ magnificentia religiose sancteque vivendi formam, ac ob eximium, quo penes carissimum in Christo filium nostrum Carolum Hispaniarum regem catholicum fungeris, confessarii munus episcopali dignitate ornare, ac ad Thebanam metropolitanam ecclesiam evehere ultro decreverimus, idem esses pristinæ amicitiæ jure conjunctissimus. Ex quo percommode accidit, ut egregiorum meritorum tuorum rationem habere, et una nostræ propensissimæ erga te voluntati satisfacere possimus. De hac igitur actione nostra, de qua conficienda ac expedienda omni cura exsolutum te esse voluimus, ut ex folio his litteris adnexo intelliges, non magis tibi, quam Nobismetipsis gratulamur, dilecte fili, quod hujusmodi non solum nostri in te singularis amoris, verum etiam cumulatissimi de te judicii ac existimationis testimonium publice dederimus, unaque nostrum tibi declaraverimus gratum animum ob perspectissima tua erga Nos studia, quæ opportunis tuis officiis abunde nobis sunt hactenus confirmata. Cæteras de tuo archiepiscopatu apostolicas litteras propediem, cum omnia perfecta erunt, ad te transmittemus. Vehementer etiam gaudemus, aliam quoque Nobis suppeditari lætitiæ tuæ cumulandæ rationem, dum te nimirum certiorem facimus, causam venerabilis servi Dei Joannis de Palafox, de qua nuper est actum, illum habuisse exitum, qui ex voluntate nostra fuit, et tuæ in eum pietati futurus sit maxime consentaneus, cum, quid decretum sit, ex altero hisce litteris adnexo folio cognosces. Id a te vehementer petimus, ut nostro nomine catholicæ majestati deferas

ac ostendas, cui certi sumus idem fore acceptissimum. Quod dum facies eidem carissimo in Christo filio nostro apostolicam benedictionem a Nobis, quam cum ardentibus ac nunquam intermissis de ipsius et regiæ totius familiæ salute ac felicitate votis conjungimus, amantissime impertieris. Cetera quæ hac in causa supersunt, fore plane ex nostra sententia facilia nempe ac expedita speramus. Nostram certe in eadem causa operam, diligentiam ac studium desiderari a quoquam posse nunquam patiemur. Reliquum est, ut tibi, dilecte fili, majorem in modum persuadeas nihil Nos magis cupere, quam ut nova Nobis semper suppetant argumenta, quibus tibi luculentissimum nostrum in te animum magis in dies testatum faciamus. Ac in singularis pontificia caritatis pignus apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 14 decembris 1769, pontificatus nostri anno primo.

XLIV.

DILECTO FILIO

GABRIELI GAUCHAR, CANONICO LINGIENSI,
CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 20 decembris 1769.

Dilecte, etc. Nullum acceptius esse Nobis a te potest, quam quod appellas tuæ cum religionis, tum erga S. Sedem observantiæ ac devotionis monumentum, iHi scilicet libri tui, quibus eontra falsam philosophiam utique nunc grassantem conscribendis viginti et amplius annos versaris tuumque animum studio veritatis accensum, et doctrina tanquam solidissimis argumentis instructum illius audacia ac temeritati opponis. Ea nondum ad Nos perlata sunt volumina, quæ quidem, si quid nobis in tanta negotiorum mole vacui temporis erit, cupidissime perlegemus. Interea tibi vehementer persuasum esse cupimus, gratissimo eadem nos animo accepturos esse, habiturosque tamquam locupletissimos tui zeli ac sapientiæ testes atque indices. Studium itaque hujusmodi tuum, dilecte fili, dum Nos majorem in modum commendamus, teque hortamur etiam, ut in eo tuæ laudis curriculo semper insistas, una de paterna plurima nostra caritate securum esse te jubemus, ac in ejus certissimum pignus recipere apostolicam benedictionem qua te tuaque studia prosequimur, quamque ut divinæ benedictionis auspicem ex animo tibi ac peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 20 decembris 1769, pontificatus nostri anno primo.

XLV.

VENERABILI FRATRI

ANGELO ARCHIEPISCOPO ANCYRANO, NOSTRO ET APOSTOLICÆ SEDIS NUNCIO APUD REGEM POLONIÆ,

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 23 decembris 1769.

Venerabilis, etc. Cum ad Venerabiles Fratres universos christiani orbis episcopos hoc nostri pontificatus initio epistolam encyclicam de more scribendam duxerimus, eam ad te, Venerabilis Frater, transmittimus, ut, quemadmodum fieri solet, distribuendam istis totius regni episcopis nostro nomine diligenter cures. Eadem perlecta facile intelliges, quale nostrum sit studium de regum cultu atque obedientia ex divina lege populorum animis inserenda. Dum itaque ipsam encyclicam istius regni episcopis reddes, volumus, ut nostro nomine peculiariter etiam eosdem excites ad consulendum cum religionis tum carissimi in Christo filii nostri Stanislai Augusti Poloniæ regis illustris rationibus, qui præterquam quod ex regio munere tueri orthodoxam religionem debet, hujusmodi suæ voluntatis perspicuum dedit in postremo senatus consilio testimonium ad ea scilicet avertenda, quæ isthic in ultimis comitiis in religionis detrimentum acta fuerant. Igitur præclare, Venerabilis Frater, tuo erga Nos muneri satisfacies, si eosdem episcopos etsi sua sponte satis propensos, proposita tamen catholicæ religionis utilitate, et huic consentaneo nostro erga ipsum regem studio magis magisque inflammabis. Id tantopere tuæ diligentiæ ac sedulitati commendamus, ut ea re nostram te maxime amplificaturum benevolentiam polliceamur. In cujus pignus apostolicam benedictionem tibi, Venerabilis Frater, peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 23 decembris 1769, pontificatus nostri anno primo.

XLVI.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

STANISLAO AUGUSTO POLONIÆ REGI ILLUSTRI

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 23 decembris 1769.

Carissime, etc. Etsi Majestas Tua dubitare minime possit de paterna nostra voluntate, qua sumus erga omnes carissimos in Christo filios

« ÖncekiDevam »