Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad sacrosanctæ religionis incrementum, ac christianæ reipublicæ tranquillitatem fausta ac felicia omnia deprecantes apostolicam benedictionem tibi, carissime in Christo filii noster, amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

III.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

JOSEPHO IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junii 1769.

Carissime, etc. Perspectissimæ Augustæ Cæsareæ domus pietati, eximiæque in hanc apostolicam sedem observantiæ ea plane consentiunt, quæ retulit Nobis dilectus filius nobilis vir S. R. J. comes de Kaunitz Rittberg actualis consiliarius, intimus camerarius, et orator apud Nos tuus, quæque Majestas tua perscribit de ingenti gaudio, quod ob Nos ad Christi in terris vices obeundas divino consilio in supremo Ecclesiæ culmine constitutos percepit. Hi pii religiosique animi tui sensus neque novi Nobis, neque inexpectati fuerunt, cum Nos ipsi paucis ante mensibus Majestatem tuam nostra S. R. E. cardinalium comitia invisentem aspexerimus, atque allocuti simus, et coram excelsam virtutem ac sapientiam tuam ore, vultu, oculis emicantem multa cum jucunditate admirati. Tanto igitur magis hoc tuæ in Nos filialis observantiæ testimonio lætamur, eamque, quam ad hoc gravissimum sustinendum munus in nostris viribus non habemus fiduciam, ex tuo in nos studio cupimus, quo de primi Ecclesiæ filii supremique ejusdem advocati et defensoris muniis nunquam defuturum polliceris. Nos quidem hac egregia tua voluntate vehementer innitimur, contraque ita comparati animo sumus, ut non solum eam, quæ inter sacerdotium et imperium intercedit conjunctionem fovere, sed arctioribus etiam amoris ac officiorum omnium vinculis semper magis adstringere cupiamus. Luculenter hanc animi nostri sententiam exprompsimus eidem oratori tuo, dum diligenter mandatum tibi a Majestate tua munus apud Nos perageret, quo ita graviter magnificeque functus est, ut splendore prudentiaque sua et plurimum sibi a Nobis gratiam conciliaverit, et omnium ordinum voluntates mirifice devinxerit. Demum incredibili Majestatem tuam studio notro paternaque cumulatissima caritate prosequentes apostolicam benedictio

nem tibi, carissime in Christo fili noster, amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

IV.

CARISSIMÆ IN CHRISTO FILIE NOSTRÆ

MARIÆ THERESIÆ, HUNGARIÆ REGINÆ APOSTOLICÆ,

NEC NON BOHEMIÆ REGINÆ ILLUSTRI,

IN ROMANORUM IMPERATRICEM ELECTÆ VIDUÆ,

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junii 1762.

Carissima in Christo filia nostra salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius nobilis vir Camerarius, et consiliarius actualis intimus Majestatis tuæ Ernestus comes a Kaunitz Rittberg, imposito a te sibi legationis apud Nos, munere egregie est perfunctus. Siquidem amplissimis verbis Nobis ad pontificiam sedem divina clementia recens evectis tuæ gratulationis officia detulit, et quam præclara sint tua erga Nos atque hanc apostolicam sedem studia declaravit. Nos quidem perspecta jamdiu Majestatis tuæ pietate ac religione freti, nunc vero his eximiis tuæ voluntatis significationibus confirmati in gravissimarum rerum procuratione sustinenda maxima Nobis in te, tuaque augusta domo adjumenta ac præsidia constituta esse non dubitamus. Ex eodem tuo christianis virtutibus ornatissimo animo, unde nostra hæc de te præclare sperandi argumenta suppeditantur, summæ etiam ac singularis paternæ nostræ in te caritatis rationes. emanant. Hæc amplissima nostra de te judicia atque intimos animi sensus eumdem oratorem tuum prolixe explicaturum tibi confidimus, cujus et splendorem et prudentiam in obeundo munere et multam etiam in Nos pietatem magnopere collaudamus. Interim in loculentius devinctissimi nostri erga te studii, ac pontificiæ benevolentiæ pignus omnem tibi a Deo optimo maximo veram solidamque felicitatem implorantes apostolicam benedictionem Majestati tuæ, carissima in Christo filia nostra, amantissime impertimur. Datum Romæ etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

V.

DILECTIS FILIIS

VEXILLIFERO ET PRIORIBUS CIVITATIS NOSTRÆ URBINI CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 24 junii 1769.

Dilecti, etc. Neque uberiora, neque nobis cariora officia ulla esse possunt, quam quæ a vobis fuerunt ob pontificiam dignitatem ad Nos divina clementia delatam litteris fidei, ac filialis observantiæ plenissimis Nobiscum peracta. Ampliores etiam nobisque jucundiores has lætitiæ vestræ significationes reddiderunt venerabilis frater noster Joannes Franciscus S. R. E. cardinalis Albanus, et dilectus filius noster Benedictus S. R. E. cardinalis Veteranus cives Vestri, quos ob eorum eximias laudes, ac præclara in Nos merita plurimi facimus, ac mirifice diligimus, qui vestro nomine luculentissime vestrorum animorum sensus, vestræque in Nos fidei ac pietatis magnitudinem nobis declararunt. Hæc igitur vestrorum in Nos studiorum tam præclara testimonia gratissimo animo excipimus, Vobisque invicem profitemur, erga vos, ac civitatem istam, quam patriam ac parentem nostram nuncupare jure possumus, nunc ut carissimam filiam, complectimur, singularem nostram esse benevolentiam, Nosque summopere lætari, quod eximiæ nunc opportunitates suppeditari poterunt ornamentis ac commodis vestris amplificandis, nostræque paternæ in vos reipsa confirmandæ voluntatis. Sacræ ac gloriosissimæ mem. Clementis XI. Prædecessoris nostri cum ceteras virtutes imitari maxime vellemus, tum certe studia in vobis ornandis ac omni beneficiorum genere prosequendis æmulari satagemus. Verum hæc vobis cardinales amplissimi cives vestri fusius perscribent, quorum litteris nostræ in vos benevolentiæ vim perspicue cognoscetis. Interim certissimum pontificia in vos caritatis argumentum apostolicam benedictionem vobis peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 24 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

VI.

DILECTIS FILIIS

AC DILECTIS IN CHRISTO FILIABUS, CONFRATRIBUS ET CONSORORIBUS REGIE SOCIETATIS ALBORUM DE SPIRITU SANCTO

NUNCUPATORUM SUB INVOCATIONE

SANCTE MARIÆ REGINÆ SANCTORUM OMNIUM CIVITATIS NEAPOLITANÆ

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 30 junii 1769.

Dilecti filii, ac dilectæ in Christo filiæ salutem, etc. Nihil Nobis gratius ac jucundius obvenire existimamus, quam cum accipimus pias utriusque sexus christifidelium sodalitates ubique terrarum erectas iis pietatis caritatisque operibus et exercitationibus sedulam operam dare, quibus et ad propriam cujusque sodalis æternam salutem consequendam, atque aliis christifidelibus procurandam excitantur. Quoniam autem, sicut Nobis nuper exponi fecerunt dilecti filii Eques Scipio Pigala, Joseph Persico, et Andreas Sabattini moderni sodalitatis vestræ superiores sive gubernatores, sive officiales, ipsa vestra sodalitas summopere exoptat, ut Nos quoque non solum nostrum nomen eidem sodalitati adscribi patiamur, verum etiam cælestium munerum thesauros viris confratribus dumtaxat per fel. rec. prædecessores nostros Gregorium papam XIII et Clementem VIII aliosque Romanos Pontifices alias elargitos ad dilectas in Christo filias ejusdem sodalitatis consorores extendere dignaremur. Nos itaque quibus supremum sacrosancti apostolatus munus per ineffabilem divinæ bonitatis abundantiam impositum, et totius catholicæ ecclesiæ cura demandata est, maximopere gaudentes piis vestrarum apud omnipotentem Deum, atque beatissimam Virginem Mariam immaculatam obsecrationum suffragiis participes fieri, vestrisque optatis obsecundare, libenter annuimus nostrum nomen eidem sodalitati vestræ dare, atque inter confratres numerari. Fore enim in Domino confidimus, ut suffragantibus meritis precibusque vestris ea, qua majori potest, sollicitudine, cura et vigilantia ministerium nostrum apostolicum adimplere va–. leamus. Præterea pari apostolica benignitate et auctoritate, quibuscumque contrariis non obstantibus, omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, pœnarumque relaxationes, quas viris confratribus vestræ sodalitatis dumtaxat laudati prædecessores nostri concesserunt, ad dilectas pariter in Christo filias consorores extendimus, hac tamen conditione, ut cum quælibet ex consororibus ea opera

præstare, iisque exercitationibus interesse non poterit, et quibus confratres intersunt, et quæ præstare solent, recitans rosarium quinque decadum beatissimæ Virginis Mariæ, et illud pro majori divini honoris cultu, sanctæ matris ecclesiæ exaltatione, hæresum extirpatione, christianorum principum concordia, et sodalitatis vestræ in christianis virtutibus incremento applicans easdem, quas confratres lucrantur, indulgentias, peccatorum remissiones, pœnarumque relaxationes lucrari et consequi possit. Interim ad cœlestis præsidii auspicium, et studiosæ nostræ erga vos voluntatis pignus adjungimus apostolicam benedictionem quam vobis peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 30 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

VII.

DILECTO FILIO NOBILI VIRO

LUDOVICO EUGENIO DUCI WIRTEMBERGENSI

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 1 juli 1769.

Dilecte Fili nobilis vir salutem, etc. Neque uberiora, neque Nobis cariora ulla erga Nos officia esse possunt, quam quæ fuerunt a nobilitate tua ob nostram ad Summum Pontificatum evectionem Nobiscum luculentissime peracta. Litteris enim singulari in Nos pietate refertis tantam lætitiæ nostræ causa a te susceptæ vim, ac tam apertis inditiis declaras, ut expressam inde possimus amantissimi nostri, atque erga hane S. Sedem observantissimi animi tui effigiem clarissime intueri. In eo vero præsertim studia in Nos tua agnoscimus, quod in gravissimo gerendo munere, cui impares omnino sumus, tuis ad Deum precibus adjuves, ac ad communem Ecclesiæ utilitatem faustis auspiciis prosequaris. Quare de hac egregia tua in Nos voluntate mirifice lætamur, et peculiari benevolentiæ sensu has amoris significationes excipimus, atque illud invicem profitemur his officii ac pietatis tuæ partibus parem pontificia in te caritatis esse magnitudinem, Nosque nihil tantopere cupere, quam ut opportunitates suppeditentur propensissimi animi in te nostri declarandi. Quantum enim te ob præclarum tuum in catholicam Ecclesiam obsequium, atque ob ceteras eximias animi dotes diligamus, quantique apud Nos sit tua ac generis tui, tuæque inclitæ domus amplitudo, reipsa egregie poteris, cum paternæ nostræ benevolentiæ opera uti voles, cognoscere. Siquidem nihil potest a patre amantissimo in obsequentissimum filium proficisci

« ÖncekiDevam »