Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT XIII.

DE PRAVA CUPIDITATE.

§ I. DE MULIERE CONCUPISCENDA.

Non concupisces uxorem proximi tui. Deut. v. 21.

202. DESIDERIUM adulterii hoc vetatur præcepto. Equidem dubitari nequit Deo, cui patet cor, desiderium pravum instar actus ipsius haberi; quapropter Christus Dominus dicit; "Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam machatus est eam in corde suo."1 Ipsa cordis voluptas de adulterio cogitato, absque ullo ad id patrandum conatu, vel proposito, grave est peccatum, quum delectatio ex re prava, quam mens præsentem efficit, oriatur. Multo magis prohibentur consilia et conatus omnes adulterandi, et quæcumque adhibentur subsidia ad id assequendum. Quid autem dicendum de eo qui cuperet quidem muliere aliena frui, si conjugio non esset ligata, vel si maritum contigerit mori? Equidem conditio apposita non tollit mentis vitium, quoties res ipsa præsens exhibetur; prava enim inde nascitur voluptas: quod si cogitationem ab ea conjugii voluptate quis abstineat, illa cordis proclivitas efficax non erit censenda, sed naturæ vitiatæ impetus, quem Dei gratia coercet.

203. Id Deus sibi proposuisse illo legis præcepto videtur, ut, adulterii radicibus sublatis, consisteret Israelitarum inter se societas, vinculo conjugii sacrosancto habito. Cæterum quæcumque prava libido vetita intelligenda est, quum internus haud minus ac externus actus sanctitati divinæ repugnet: quapropter Apostolus concupiscentiam generatim lege prohiberi docet: "Peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.' Hinc omne desiderium voluptatis cum femina fruendæ extra matrimonium peccatum est.

992

(1) Matt. v. 28.

(2) Rom. vii. 7.

§ II. DE RERUM CUPIDINE.

"Non concupisces domum (proximi tui); non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt." Deut. v. 21.

204. Hoc præcepto vetatur ne quis cupiat injuste possidere aliena, juxta illud Psaltis: "Rapinas nolite concupiscere." Voluntas comparandi sibi quæ alterius sunt prohibetur: et jure optimo, ut liquet, quæ enim quis nequit sibi sumere absque alterius injuria, nequit desiderare absque peccato, peccatum enim est velle patrare injustitiam. Conatus etiam omnes ad id directi peccatis meritò accensentur. Licet quidem velle sibi comparare quæ alter possidet, salvis tamen justitiæ legibus, et absque alterius detrimento: quamvis hæc ipsa coacervandi divitias cupiditas non careat periculo: “Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem."2 De pravis desideriis fusius in tractatu de peccatis agere proponimus.

De Decalogo egimus quatenus naturalem legem inculcat, et Christifideles ideo obstringit. Cætera quæ divina Lege includuntur explicabuntur opportune, quando de fide et de sacramentis agendum erit. Jam verò ad leges quæ Dei auctoritate feruntur ab Ecclesiæ præsulibus progredimur.

[blocks in formation]

TRACTATUS IV.

DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS.

PARS I.

DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS IN UNIVERSUM.

CAPUT I.

DE POTESTATE LEGES FERENDI.

§ I. DE POTESTATIS ORIGINE.

1. MANDATA divina decalogo comprehensa Christus Dominus nobis commendavit servanda; sed et omnia quæcumque ipse Apostolis tradidit de rebus credendis, de morum regula, et de sacramentis suscipiendis: leges tamen quibus regerentur fideles per temporum locorumque varietates non tulit; sed Petro præcipua quadam ratione totius gregis curam, cum regendi potestate, commisit, Apostolis universis etiam ligandi et solvendi auctoritate concessa. Regimen igitur instituit quod per gentes et sæcula omnia vigeret,' quæque ad fidem pertinent mysteria, et quæ suscipienda sunt sacramenta statuit,

(1) Meritò Anglicanis exprobraverunt Puritani eos Christo detrahere potestate regi tributa regimen ecclesiasticum variandi. Heb. iii. 6. "Either that commendation of the son before the servant is a false testimony, or the son ordained a permanent government in the church. If permanent, then not to be changed. What then do they that hold it may be changed at the Magistrate's pleasure, but advise the Magistrate by his positive laws to proclaim that it is his will, that if there shall be a church within his dominions he will maim and deform the same?" M. M. pag. 16. cit. a Hooker Eccl. Polity, l. iii. n. 11.

nulla temporum varietate mutanda; et morum explicuit principia, relicta potestate rectoribus Ecclesiæ ea decernendi quæ locis temporibusque viderentur congruere.

2. Leges ecclesiasticæ sunt præcepta communia, justa, ac stabilia de rebus ad animarum regimen attinentibus, sufficienter promulgata ab Ecclesiæ rectoribus. Equidem omnis legis humanæ notio a Suaresio in eo posita est quod sit "commune præceptum, justum, ac stabile sufficienter promulgatum :" quæ in lege ecclesiastica emineat necesse est. Singulis fidelibus æqua ex causa tradi possunt præcepta, nam patrum instar regunt eos præsules, sed lex communitatem obligat; nec tamen necesse est ut omnes ubique liget fideles, quum aliquando respiciat cœtus quosdam, vel casus singulares qui contingant. Justa sit lex ecclesiastica omnino oportet, nulla enim est lex nisi justa, et potestas a Christo Domino concessa est præsulibus in animarum utilitatem: "in ædificationem, et non in destructionem."2 Nisi stabile sit præceptum non erit dicenda lex; nec tamen necesse est ut sit perpetuum; potest enim certo definiri temporis limite, si ita legem ferenti visum fuerit. Debet respicere res quæ ad animarum regimen attinent, nam hæc est propria præsulum sparta, positi quippe sunt "ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi."3 Sic sacramentorum ministrandorum rationem definiunt, et divinorum præceptorum executionem legibus urgent, et fideles a periculo peccandi revocant, et alias fidei et morum integritati consulunt. Canones dici solent leges ecclesiastica a Græca voce xavor, quæ regulam significat, sunt enim regulæ vivendi, quæ vim quidem legum habent, sed a civilis potestatis sanctionibus in eo discernuntur, quod conscientiam maxime spectent, quum hæ vi adhibita executioni demandentur.

4

3. Leges ferendi potestas plane continetur iis Christi verbis Petro dictis: "Tibi dabo claves regni cœlorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis:"5 nam clavium imago potes

(2) 2 Cor. xiii. 12.

(3) Eph. iv. 12.

(1) De leg. l. i. c. xii. (4) Aliquam leges ferendi potestatem Ecclesiæ vindicavit Ricardus Hooker, presbyter Anglicanus, qui decimo septimo ineunte sæculo scripsit, sectam suam contra Puritanos vindicaturus: "We hold that the power which the church hath lawfully to make laws and orders for itself, doth extend unto sundry things of ecclesiastical jurisdiction and such other matters." Hooker Eccl. Polity, I. iii. n. 11.

(5 Matt. xvi, 19.

tatem regiæ proximam designat,1 adeo ut regis nomine regnum gubernare valeat, ligetque suo imperio subditos. Habet igitur Petrus, et qui ejus locum tenet, maximam hanc in Christi regno, quod est Ecclesia, auctoritatem. Sed et universis Apostolis dictum est: "Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo:"2 quæ verba, quamvis respiciant judicium in reum proferendum, sua tamen amplitudine complectuntur omne potestatis exercitium. Equidem Christus Apostolos in universum mundum mittens, amplissimam qua eos donavit potestatem indicavit, ejus quam a Patre acceperat præmissa mentione: "Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra:"3 et alias: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos." Hac usi potestate in cœtu Hierosolymitano vetuerunt ne ethnici ad fidem conversi vescerentur idolothytis, suffocatis, et sanguine quam legem sancte servandam Paulus ostendit, nam "perambulabat Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et Seniorum." Singulis autem episcopis in greges sibi commissos eandem competere potestatem, ex verbis Pauli ad seniores Epheso Miletum accersitos colligitur, quippe qui a Spiritu Sancto positi sunt, ut pastorum omnia munia adimpleant, non tantum pascendo, sed et gubernando oves: "Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo."7 Ideo fideles monuit Paulus: "Obedite præpositis vestris et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri."8 De potestate regiminis fusius jam disseruimus."

4. Ex ipsa Ecclesiæ institutione potestas leges ferendi colligitur, quum enim Christus eam ex omnibus gentibus constare decreverit, et per omnia durare sæcula, rectoribus ejus potestatem concesserit oportet qua in unum corpus tot populi coalescerent, et respublica tota firma consisteret et immota. Leges autem maxime necessariæ sunt ad unitatem et firmitatem, quippe quibus singulorum coercetur arbitrium, et pro rerum, locorum, temporumque varietate agendi regulæ præscribuntur. Rectoribus a Christo designatis omnis potestas quæ

(1) Vide Isaiam xxii. 22.

(3) Matt. xxviii. 18.

(5) Act. xv. 29.

(7) Ibidem xx. 28.

(2) Matt. xviii. 18.
(4) Joan. xx. 21.

(6) Ibidem 41.

(8) Heb. xiii. 17.

(9) Theologia Dogmatica, Tract. ii. de Ecclesia c. xv. xvi. xix. xx.

VOL. I.--15

« ÖncekiDevam »