Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

62. PRIVILEGIUM ab Innocentio III. definitur "lex privata aliquid specialiter indulgens." Eo autem nomine præsertim intelliguntur beneficia, et immunitates singulis, vel cœtibus quibusdam, concessæ. Sic privilegium est clericorum ut habeantur inviolati, adeo ut eos percutiens anathemate irretiatur: et ut sint immunes foro civili, ubi vigent canones, qui tamen vix alicubi vim plenam jam obtinent.

63. Privilegium reale dicitur, quando rei vel officio adnectitur, et proinde ad eos qui rem vel officium assequuntur transit. Sic privilegium est reale episcopatus Neo-Aureliæ, quod sedi Apostolicæ, non autem archiepiscopo Baltimorensi, subjiciatur. Personale dicitur, si personæ cuidam ob sua merita, vel dotes, similemve aliam rationem concessum fuerit, ita ut ad alios non transeat: "Privilegium personale personam sequitur, et extinguitur cum persona." Sic nonnumquam sacerdoti simplici conceditur ab Apostolica Sede facultas ministrandi confirmationem. Gratiosum habetur privilegium, quod ex mera benignitate concedentis datur gratuitò, nullo merito exigente, nulloque imposito onere. "Si privilegium est mere gratuitum, revocari potest valide etiam sine justa causa: quamvis hoe non excusatur saltem a culpa veniali, si scandalum absit."2 "Si vero cum privilegio translatum fuisset dominium alicujus rei in privilegiatum, illud revocari nequit nec licite nec valide, nisi ob causam urgentissimam boni communis, vel gravis delicti, vel ob illas causas, ob quas revocari potest quælibet donatio." "Sed si privilegium est remuneratorium, vel ob justitiam, vel ob gratitudinem, semper requiritur justa causa, ut valide revocetur. Et si insuper est onerosum, ut exempli causa concessum ob pretium acceptum, vel ob aliquod

(1) Reg. vii. Juris in 6.

(2) S. Alph. 1. i. app. 2. de priv. xv.

onus privilegiato impositum, tunc ut revocetur (ultra justam causam) requiritur compensatio."1

64. Privilegium favorabile reputatur, si ita uni faveat ut aliis non afferat incommodum: v. g: ut quis carnibus vesci possit in Quadragesima. De eo illud axioma celebratur: "beneficium principis late explicandum est."2 Omnia privilegia realia amplam patiuntur interpretationem, quum enim rebus inhæreant, habentur veluti inserta in corpus Juris. "Ea etiam quæ sunt concessa alicui ordini, conventui, communitati, aut ad aliam piam causam, omnia sunt interpretanda non modo late, sed etiam latissime, etiamsi adversentur juri communi,' vel alicui tertio, quemadmodum communissime affirmant doctores.... Privilegia enim communitatibus concessa præsumuntur omnia esse remuneratoria servitiorum præstitorum, et ideo omnia habentur tamquam favorabilia, ex l. sicut persona, ff. de Relig." Odiosum dicitur privilegium si juri communi, aut statutis et consuetudinibus deroget, vel in aliorum cedat detrimentum : v. g: si cui concedatur plura simul retinere beneficia, vel vacantia conferre. Hæc stricte sunt intelligenda, nam "odia sunt restringenda." Privilegium plerumque ad instantiam partis concessum habetur; quod si motu proprio et ex certa scientia concedatur, inter favores semper recensetur, qui amplissime sunt accipiendi, etsi res sit alteri nociva, juxta illud legis civilis: "beneficium imperatoris, quod a divina scilicet ejus indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus."4

995

66

65. Nemo tenetur uti privilegio cum liberum sit unicuique suo juri renunciare." Si tamen privilegium non personam sed cœtum respiciat, nequit aliquis ei cum ordinis seu cœtus detrimento renunciare. Hinc clericus fori privilegio (ubi viget) se abdicare nequit, etiam interposito juramento: "cum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico sit publice indultum : cui privatorum pactio derogare non potest." Sic etiam episcopi et regulares nequeunt, cum suæ dignitatis, vel ordinis, detrimento, suis renuntiare privilegiis. Si privilegium tollat

(1) S. Alph. l. i. app. 2. de priv. xv.

(2) Cap. olim de verbor. signif. et leg. ult. de const. princip.
(3) S. Alphons. loco supra cit. n. viii.

(4) Reg. juris ult. ff. de constit.

(5) Cap. 6. de privilegiis.

(6) Vide S. Alph. append. II. de privilegiis, c. i. n. iii.

impedimentum præcepto servando, debet quis eo uti: v. g: si sacerdos altaris portatilis privilegio gaudeat, et in die festo procul sit ab ecclesia, debet celebrare in domo privata, dummodo omnia præsto sint ad decentem sacrificii celebrationem. Sic etiam tenetur confessarius privilegio absolvendi a reservatis uti, post auditam confessionem, si pœnitens sit rite dispositus; quum alioquin gravis inferretur ei injuria.

66. Privilegia localia extra territorium non valent: personalia verò circumferuntur, si a suprema auctoritate fuerint concessa; imo si ab inferiori præsule ob specialem conditionem personæ ex æquitate quadam vim obtinent.1 Qui in bulla Cruciata Hispanis conceditur lacticiniorum in Quadragesima usus, eleemosyna quadam in pios usus injuncta, locale dicitur a Suaresio privilegium, quod extra ditionem Hispaniensem non valet: quamvis jam passim abstinentiæ leges eo prætextu violentur. Qui ob infirmam valetudinem obtinuit licentiam carnibus vescendi, poterit ea ubique uti, sed offensionem fidelium vitare debet, et ordinariis locorum deferre reverentiam, petita venia, si sit occasio facilis.

67. Privilegium cessat lapsu temporis, quando certus terminus in indulto fuerit constitutus: et etiam cessatione causæ finalis, propter quam concessum erat, si ea tamquam conditione nitatur:3 secus si concessio fuerit absoluta, uti opinio valde probabilis est. Amittitur per usum contrarium, vel non usum, per spatium ad præscriptionem requisitum, si privilegium aliis sit detrimento: quapropter templariis sibi vindicantibus immunitatem a decimis cuidam monasterio solvendis, jussit Innocentius III. eos ad solvendum cogendos, si constaret, examine instituto, eos per quadraginta annos proxime elapsos absque lite solvisse: "cum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, eis renuntiasse tacite præsumuntur."5 Si autem privilegium aliorum jura non lædat, non amittitur per usum contrarium. Hinc cui breve recitare officium concessum est, potest illud dicere, etsi per plurimos annos longius officium, privilegii haud solicitus, recitaverit. Abusus privilegii justam præbet Superiori causam illud auferendi, quia "privilegium meretur amittere, qui permissa

(1) Suarez de leg. l. viii. c. xxvi. n. 15.

[ocr errors]

(2) Ibidem.

(3) C. Leg. quoties, de precibus imperatori offerendis. (4) S. Alph. app. ii. de priv. n. xi.

(5) Cap. xv. de privil.

991

sibi abutitur potestate." Cæterum ipso facto privilegium non cessat, nisi Superior in indulto ita statuerit.

68. Revocari possunt privilegia vel expresse, vel tacite. Expressa habetur revocatio, si apponatur legi novæ clausula: non obstantibus quibuscumque privilegiis, vel non obstante tali privilegio. Tacita fit privilegiorum revocatio, quando lex fertur universalis iis adversa. Quod si Superior privilegia antea concessa ignorare videatur, utpote quæ a decessore suo privato cuidam data fuerint, nec in corpus Juris inserta, ea revocata non censentur, nisi specialis apposita sit clausula qua rescindantur. Specialis ejusmodi clausula etiam requiritur ad rescindenda privilegia jam in corpore Juris recensita, vel Regularium ordinibus concessa, vel quæ concilii generalis nituntur auctoritate; vel quæ ex indulti verbis specialem exigunt mentionem; vel quæ speciem contractus præseferunt ob merita quæ compensant, vel onus quod inducunt. Sed si lex revocatoria lata declaretur ex certa scientia, motu proprio, et ex plenitudine potestatis, revocatum censetur omne privilegium, exceptis onerosis, aut quæ jus tertii spectant.

69. Communicantur privilegia inter Ordines Mendicantes, adeo ut quæ uni fuerint concessa, cæteris data intelligantur, tum circa loca, tum circa personas, festivitates, et indulgentias. Hujusmodi privilegiis fruuntur conversi, et novitii; sicut et religiosi ad episcopatum assumpti, "dummodo non agatur de rebus, quibus episcopi si utantur, aliquod religioni præjudicium proveniret, ut esset habitatio in monasterio, datio suffragii, &c."2 Moniales et monachi etiam communione privilegiorum inter se invicem fruuntur, ideoque quæ ordini alicui conceduntur privilegia favorabilia, sunt omnium ordinum viris fœminisque communia: quæ autem sunt odiosa, vel contraria propriis statutis, non communicantur.

(1) Cap. Ubi, distinct. lxxiv.

(2) S. Alphon. I. i. app. II. n.

[blocks in formation]

1. INTER leges ecclesiasticas quæ omnes adstringunt fideles, sex præsertim recensentur quæ præcepta Ecclesiæ dici consueverunt.

I. Sacrum Missæ officium dominicis festisque reverenter audito.
II. Peccata tua singulis saltem annis confitere.

III. Sacram Eucharistiam saltem semel in anno, circa festum Paschæ, sumito.

IV. Dies jejunii et abstinentiæ servato.

V. Decimas pastoribus dato, vel aliud ad sustentationem subsidium. VI. Matrimonium contra Ecclesiæ vetitum noli celebrare.

2. Ut præcipua fidei mysteria colantur, et in fidelium memoriam revocentur, dies quidam ab ipsis rei christianæ exordiis sacri habiti sunt, iisque celebrandis dicati. Sic dies natalis Christi Domini, et dies resurrectionis ab antiquissimo tempore celebrari consuevere. Equidem sapientissimam et sanctissimam consuetudinem hanc æstimabit, quicumque secum reputaverit quam opportuna sit ad hominum in Deum provocandos affectus, et ad ipsa recolenda mysteria. Alii etiam statuti sunt dies quibus sanctorum virtutes commemorarentur, ut Dei gratia in eorum triumphis laudaretur, et fideles ad eos imitandos excitarentur.

« ÖncekiDevam »