Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS V.

DE JURE GENTIUM.

CAPUT I.

DE JURIS GENTIUM ORIGINE.

1. HOMINUM inter se societas ex instinctu quodam naturæ, Deo procul dubio auctore, inita est. Ex iisdem orti parentibus unam familiam olim constituebant; et qui diluvio erant superstites, humani generis novi veluti auctores, posteros sanguine cohærentes reliquerunt; qui tamen numero aucti, et in varias regiones dispersi inter se conjungebantur, vel a se invicem dividebantur, pro rerum opportunitate et vicissitudine. Prima morum principia omnibus veluti insita regulam legemque agendi cuique præbebant; sed accesserunt jussa. quædam eorum quibus summa imperii concredebatur, ut multitudo in officio contineretur. Multitudo autem quæ in unum corpus coaluerat gens dicitur, scilicet quæ communis regiminis vinculo connectitur, et quæ ab alieno imperio non pendet. Inter gentes fluviis montibusque a se invicem separatas fovebatur nonnumquam officiorum vicissitudo quæ iisdem naturæ legibus regebatur, additis quæ ipsa gentium conditio postulabat, ut omnia sine alicujus injuria gererentur. Inde jus gentium ortum est, quod ipsa naturæ lege nititur, quatenus hominum multitudini convenit.

2. Primævum gentium jus ea complectitur principia, quæ, natura ipsa dietante, omnibus gentibus sunt communia. Secundarium jus gentium is constat, quæ communi veluti consensu ex æquitate

statuta sunt. Aliis placuit necessarium gentium jus illud dicere quod ex lege naturæ genti accommodata recta derivatur, adeo ut gentium inter se commercium eo regi prorsus debeat. Huc pertinet quod gens genti injuriam non inferat; et quod fides semel data sancte sit servanda. Voluntarium jus gentium a Vattelio dicitur quod ex arbitrio cujuslibet gentis pendet ut servetur, quamvis violari nequeat, illæsa justitia. Huc refert mercium commutationem.' Nobis hæc juris voluntarii notio non arridet, utpote quæ obscura et difficultatibus implicata videtur. Placet dicere jus gentium voluntarium, ea principia agendi quæ erga se invicem gentes pleræque excultæ statuerunt servanda, ex æquitatis sensu sic quæ ad commercium liberum et ad legatos excipiendos pertinent, ad jus voluntarium referuntur. Ex gentium consuetudine colliguntur plurima :2 alia ex pactis scriptis derivantur, adeo ut duplex veluti genus juris voluntarii inde exurgat: pacta autem definierunt et explicuerunt juris necessarii et voluntarii fere omnia principia, quæ antea ex jurisperitorum placitis colligebantur.

3

3. Jus quod dicunt internationale omnia complectitur, quæ ex jure naturæ gentibus conveniente, vel ex gentium consuetudine, vel ex pactis specialibus derivantur. Universæ prorsus gentes jure adstringuntur naturæ, quatenus hominibus congregatis convenit: et legibus illis commercii inter se, quas gentes excultæ diuturna con

(1) "The Law of Nations" by De Vattel, 1. i. Prelim. § 21. Auctor hic fama celebratur, sed immerito; nam uti animadvertit Kentius: "he is very deficient in philosophical precision. His topics are loosely, and often tediously and diffusely discussed, and he is not sufficiently supported by the authority of precedents, which constitute the foundation of the positive law of nations." Kent's Comm. Vol.i. n. 18. Addam eum miscere ea quæ ad civile regimen et internam politiam pertinent cum gentium de quo agit jure.

(2) "Certain maxims and customs consecrated by long use, and observed by nations between each other as a kind of law, form the customary law of nations." De Vattel, Ibidem, § 25.

(3) "The several engagements into which nations may enter, produce a new kind of the law of nations called conventional law of treaties." Ibidem, n. 24. (4) "The law of nations is a complex system, composed of various ingredients. It consists of general principles of right and justice, equally suitable to the government of individuals in a state of natural equality, and to the relation and conduct of nations; of a collection of usages and customs, the growth of civilization and commerce, and of a code of conventional or positive law." Kent's Comm. Vol. i. lect. i.

suetudine comprobarunt: recte enim ait Justinianus: "jus autem gentium omni humano generi commune est, nam usu exigente, et humanis necessitatibus, gentes humanæ jura quædam sibi constituerunt." Quæ autem pactis statuuntur leges commercii, gentes non afficiunt quæ in eas non consenserint. Tota vis juris gentium ex lege naturæ emanat, nam hac præcipiuntur necessaria principia; commendantur quæ æqua sunt et ex voluntate pendent, et fides pactorum statuitur. Igitur theologi est eatenus jus gentium inculcare.

(1) Jus autem, Instit. de jure natur. gent. et civ.

CAPUT II.

DE RERUM DIVISIONE.

4. PRINCIPIO omnia erant communia, totus quippe terrarum orbis generi humano in possessionem datus est: aucto tamen hominum numero unusquisque sibi sumebat eam portionem quam poterat occupare, et in qua colenda et custodienda suam ponebat operam. Hinc contigit rerum divisio, quæ ad jus gentium pertinet, quatenus inter hominum multitudines, quæ in unum congregatæ sunt, singulæ in regionibus sibi sumptis, convenit eas regiones gentis cujuslibet esse proprias pro priori occupationis jure; nec alteri genti licere regionem jam occupatam invadere, possessoribus ejectis. Igitur contra jus gentium peccat natio quæ ditionis amplioris libidine gentem aliam lacessit, nulla injuria provocata, eamque exturbat pellitque e regione quam occupabat: sicut peccant singuli contra jus gentium et leges municipales, qui aliorum res vel possessiones usurpant. Quod si contigerit gentem e suis ejici finibus, jus habet alias exquirendi sedes, ubi incolæ pauci sunt numero, vel amplissima est regio: et contra legem naturæ peccaret gens, quæ aliis denegaret refugium quod absque sui detrimento posset præbere: nec tamen tenetur illos unum in locum congregari sinere cum suæ libertatis discrimine.

5. Si gens regionem alienam injuste invaserit, et per longissimum temporis spatium retinuerit, populo sibi obtemperante, videtur vitium tituli tandem aliquando sanatum habendum, ne cum populorum calamitate motus turbæque excitentur. Usucapionis jus potest gentibus convenire, quo præscribitur contra adversos;1 sed populi oppressi patientia non est facile in argumentum juris agniti assumenda. Præ

(1) Vide De Vattel. Law of Nations, lii. c. xi. § 140. "Usucaption is the acquisition of domain founded on a long possession uninterrupted and undisputed. Prescription is the exclusion of all pretensions to a right founded on the length of time during which it has been neglected."

...

scriptio autem certe valet post longissimum temporis lapsum, si potestas usurpata in populorum utilitatem exerceatur.

6. Sedium occupatio ad jus gentium refertur; quum enim generi humano totus terrarum orbis in habitationem divinitus datus sit; licet genti numerosiori novas exquirere regiones in quibus vitam degant. Nemo quidem est qui terras incolis vacuas primò occupanti sic cedere neget: sed et regiones vastæ quas incolunt homines numero pauci, et sylvestres, seu barbari, possunt occupari in sui utilitatem,1 et ad humani generis decus, ut homines pecudum fere instar viventes ad mores humanos traducantur; ut nihil dicamus de Evangelii notitia communicanda, quæ Christi cultoribus imprimis æstimanda est. Consueverunt autem qui novam detegunt regionem, ædificia turresque munitas in ea extruere, et aliquos ibi constituere, qui gentis nomine occupent: nonnunquam tamen satis habent vexillum, seu monumentum quodcumque, in ea erigere.

(1) Consentit Vattelius juris gentium scriptor nimium laudatus: "Their removing their habitations through these immense regions, cannot be taken for a true and legal possession; and the people of Europe, too closely pent up, finding land of which these nations are in no particular want, and of which they make no actual and constant use, may lawfully possess it, and establish colonies there." The Law of Nations, by M. De Vattel. l. i. c. xviii. § 208.

(2) Robertson de viatoribus qui homines sylvestres inviserunt dicit: "They have been astonished and humbled with observing how nearly man in this condition approaches to the brute creation." History of America, l. iv. § ii.

(3) Hæc adsignatur præcipua ratio in celebri Bulla Alexandri VI. quæ incipit: Inter cætera. Vis rationis ex hominis virtute non pendet.

(4) In Bulla prælaudata dicitur: "præfatus Christophorus (Columbus) in una ex principalibus insulis prædictis jam unam turrim satis munitam, in qua certos Christianos, qui secum inerant, in custodiam, et ut alias insulas et terras firmas, remotas et incognitas, inquirerent, posuit, construi et ædificari fecit." Quum hæc fuerit jure gentium ratio terras occupandi, liquet Pontificem agnoscere, sancire et probare jus regis Hispaniarum: quod autem dicit: "de nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, et de Apostolicæ potestatis plenitudine omnes insulas et terras firmas, inventas et inveniendas... auctoritate Omnipotentis Dei Nobis in Beato Petro concessa... in perpetuum tenore præsentium donamus, concedimus et assignamus;" intelligendum est de amplissima sanctione qua ab aliorum conatibus jus illud defendatur: notum quippe est verba illa adhiberi juxta stylum curia ut latissimam explicationem excipiat decretum. Vide quæ supra diximus tract. de legibus eccl. c. vii. n. 64. Equidem constat regem Hispaniensem pontificiam sanctionem quæsivisse ad præcavenda regis Lusitani incepta, cui jam Nicolaus V. anno 1454, jus in Guineam vindicaverat: eo quippe ævo pontifex agnoscebatur jurium arbiter. Cæterum regi Hispaniensi

« ÖncekiDevam »