Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quodammodo eis favetur, et ab hostium ultione proteguntur, nec enim sinit respublica, ut veluti piratæ tractentur. Bello flagrante favet quam maxime privatis naves, suis impensis, instruentibus, ut hostes aggrediantur, et litteras concedit quibus licentia eis datur naves hostium capiendi, et omnia quæ in eis reperta fuerint diripiendi.3 Cœtus supremus Neo-Eboracenus, anno 1814, dum bellum cum Anglis gereretur, fecit facultatem civibus quibuscumque, numero saltem quinque, societatem ineundi ut naves instruerent, iisque tribuit collegii privilegia.3

4

31. Qui, licentia prævia, capit vel diripit naves hostium, tenetur prædam in portum deducere, et judicio subjicere, ut de re constet." Si omittat rem gestam referre et probare, prædam amittendi discrimini objicitur, quum dominium non censeatur perfectum, nisi post sententiam latam. Cæterum justitiam violare non videtur, nam ex jure gentium res capta fit captoris. Qui absque licentia capit, retinetque prædam, non videtur justitiæ violatæ reus, nam licentia pertinet ad juris ordinem, et præda in pœnam vindicatur reipublicæ : sed jus est captori ex ipsa occupatione, uti juris periti cum Voeto docent, per solam occupationem dominium prædæ hostibus acquiri."5

32. Qui cum hoste capto paciscitur, navemque liberam dimittit pretio persolvendo, dat ei litteras securitatis ab aliis ejusdem gentis navibus; nisi obstet lex redemptionem hujusmodi vetans, prout

(1)" If they depredate upon the enemy without a commission, they act upon their peril, and are liable to be punished by their own sovereign; but the enemy are not warranted to consider them as criminals." Kent's Comm. vol. i. part i. lec. v. n. 96.

(2) "In order to encourage privateering, it is usual to allow the owners of private armed vessels to appropriate themselves the property." Ibidem, n. 97. Excipiuntur quæ artes et scientias spectant: "In the case of the Marquis de Somerneles, the enlightened judge of the vice-admiralty court at Halifax, restored to the Academy of Arts in Philadelphia a case of Italian paints and prints captured by a British vessel in the war of 1812, on their passage to the United States; and he did it in conformity to the law of nations as practised by all civilized countries,' and because the arts and sciences are admitted to form an exception to the severe rights of warfare." Ibidem, n. 93. Note.

(3) Ibidem, n. 98. Note.

(4) Ibidem, n. 102.

(5) Ibidem.

(6) “The effect of a ransom is equivalent to a safe conduct granted by the VOL. I.-23

apud Anglos, non ita apud nos.1 Captor suo nomine litem valet instituere coram tribunali in regione hostium ut pretium promissum recuperet, non tamen in Anglia, ubi lex non sinit hostem jus sibi vindicare. Plerumque relinquitur aliquis in vadimonium, cujus nomine instituitur lis, ut pretio persoluto in libertatem vindicetur.2

33. Lege districte vetatur cuivis civi Statuum Fœderatorum navem contra aliquam gentem quæ cum republica nostra amicitia fædereve conjuncta sit instruere, bello inter eam et aliam gentem flagrante.3 Qui extra justi belli occasionem naves diripiunt quascumque, piratæ sunt, et ad restituendum omnino obligati.

994

34. "Postliminium fingit eum qui captus est, in civitate semper fuisse.' Ita jus Cæsareum : quapropter jus postliminii est fictio quædam juris, qua res vel persona ab hostium potestate recuperata habetur veluti nunquam capta. Si quis bona ab hostibus recuperaverit, non sua fiunt, nec reipublicæ, sed ejus cujus antea fuerant. In rebus mobilibus jus hoc non conceditur nisi fuerint brevi recuperatæ, nam post viginti quatuor horas elapsas fiunt omnino victoris. Immobilia eo gaudent jure, quum facile a dominis agnoscantur, etiam post lapsum temporis: sed præmium quoddam solet dari iterum capientibus. Si interim venditum fuerit, emptor omni jure cadit, est enim prioris domini: nisi civitas aut regio victori tradatur, inter pacis conditiones; tunc enim alienatio prius facta a victore alteri adhuc valebit. Apud Gallos olim, et apud nos in bello Americano, navis quæ per viginti quatuor horas in potestate hostium fuerat, postliminii juri non erat obnoxia; sed jam ubique sententia tribunalis opus est ut postliminio non sit locus.

authority of the state to which the captor belongs, and it binds the commanders of other cruisers to respect the safe conduct thus given." Ibidem, n. 105.

(1) "They have never been prohibited in this country." Ibidem.

(2)

"The remedy to enforce payment of the ransom bill for the benefit of the enemy captor, is by an action by the imprisoned hostage, in the courts of his own country, for the recovery of his freedom." Ibidem, n. 107.

(3) Ibidem, n. 106.

(4) Inst. i. 12. 5.

(5) "When, therefore, property taken by the enemy is either recaptured or rescued from him, by the fellow subjects or allies of the original owner, it does not become the property of the recaptor or rescuer, as if it had been a new prize, but it is restored to the original owner, by right of postliminy, upon certain terms." Kent's Com. vol. i. part i. Lec. v. n. 109.

CAPUT VI.

DE SERVITUTE.

994

35. QUUM omnes homines jure naturæ sint pares, nemo est natura alterius dominus; jure tamen gentium non tantum jurisdictionis dominium, sed etiam proprietatis hominibus in homines conceditur: quod et vetus lex ratum habuit.1 Capti in bello plerumque in servitutem olim redige bantur, quando victoribus visum est parcere victis. Qui atrox aliquod facinus patrarant eadem pœna afficiebantur.2 Tanta etiam erat patria potestas ut filios vendere licuerit, ad suæ subveniendum inopiæ, adjecta conditione de redimendo, si melior affulserit fortuna.3 Nonnulli seipsos vendebant ut suæ sustentationi consulerent. Horum omnium filii, ex matre serva nati, servi habebantur, quia "partus sequitur ventrem.' Servitutem apud plerasque gentes vigentem Apostolus non reprobavit, sed heris docuit obediendum: "Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo.' Heris etiam mansuetudinem et æquitatem insinuavit: "Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis: et personarum acceptio non est apud Deum."" Apostolica documenta semper præ oculis habuit Ecclesia, quæ idcirco in concilio Gangrensi damnavit anathemate eos qui servos a dominorum obsequio religionis specie abducerent. Cæterum favit quantum valuit humanæ libertati, dominos ut mancipia manumitterent hortando, donec sensim sine sensu sublata servitute, vetuerit Alexander

(1) Exod. xxi. Levit. xxv.

(2) Cap. Itaq orumdam, de Judæis et Samaritanis.
(3) L. i. et ii. ff. de patribus qui filios suos distraxerunt.
(4) Partum Cod. de rei vindic. (5) Eph. vi. 5.

995

(6) Ibidem 9.

III. anno 1167, ne in posterum Christiani servi haberentur.1 Hæc humanissima sanctio sequioribus sæculis infirmata est, commercio inducto infando.

36. Novissime claruit hac in re humanitas Apostolici præsulis Gregorii XVI., qui decessorum suorum exempla secutus, Nigritarum commercium, quod nationes christianas exercere non puduit, futilibus et inanibus rationibus ad tantam injustitiam extenuandam adductis, damnavit et prohibuit: "Auctoritate Apostolica," ait Pontifex, "omnes cujuscumque conditionis Christifideles admonemus et obtestamur in Domino vehementer, ne quis audeat in posterum Indos, Nigritas, seu alios hujusmodi homines injuste vexare, aut spoliare suis bonis, aut in servitutem redigere, vel aliis talia in eos patrantibus auxilium aut favorem præstare; seu exercere inhumanum illud commercium, quo Nigritæ, tamquam si non homines sed pura putaque animantia forent, in servitutem utcumque redacti, sine ullo discrimine, contra justitiæ et humanitatis jura, emuntur, venduntur, ac durissimis interdum laboribus exantlandis devoventur, et insuper lucri spe Nigritarum occupatoribus per commercium idem proposita, dissidia et perpetua quodammodo in illorum regionibus prælia foventur. Enim vero Nos prædicta omnia, tamquam Christiano nomine prorsus indigna, Auctoritate Apostolica reprobamus; eademque Auctoritate districte prohibemus atque interdicimus, ne quis Ecclesiasticus aut Laicus ipsum illud Nigritarum commercium veluti licitum sub quovis obtentu, aut quæsito colore tueri, aut aliter contra ea, quæ nostris hisce Apostolicis Litteris monuimus, prædicare seu quomodolibet publice vel privatim docere præsumat."2

37. Quid autem sentiendum est de domestica servitute, quæ in provinciis plerisque meridionalibus et occidentalibus viget, posteris eorum qui ex Africa abducti sunt adhuc jugo subjectis? Equidem in hac libertatis qua omnes gloriantur plenitudine, dolendum tot mancipia esse, a quorum inceptis ut caveatur latæ sunt leges quæ vetant ne litteris excolantur, et quæ religionis exercitium alicubi

(1) Vide de Maistre Du Paple, 1. iii. c. ii.

(2) Litteræ Apostolicæ incipiunt. In Supremo Apostolatus fastigio die 3 Dec. 1839, datæ. Has si vidisset doctissimus theologus Carriere, suam de commercio hoc opinionem, (opere de justitia et jure, par. i. sect. i. c. iii. art. 3. Parisiis anno 1839,) procul dubio emendasset, Sedis Apostoliæ quum sit observantissimus.

valde impediunt.1 Cæterum quum ea sit rerum conditio, nihil contra leges tentandum est, nec quid quo servi in libertatem vindicentur, vel quo jugum ægre ferant, faciendum vel dicendum: sed prudentia et charitas sacrorum ministrorum in eo exhibendæ, ut servi, moribus christianis informati, dominis præstent obsequia, Deum supremum omnium dominum venerantes; et ut domini æquos et mansuetos se præstent, et servorum conditionem humanitate et salutis eorum studio mitigent. Apostolos habemus auctores qui hæc nobis reliquerunt documenta: quæ qui neglexerint, humanitatis studio totum rerum ordinem convellere studentes, servis plerumque duriorem inferunt conditionem. Hæc præ oculis omnium ponere non omisit pontifex in prælaudata constitutione: "Inspirati enim a divino Spiritu Apostoli servos quidem ipsos docebant obedire dominis carnalibus sicut Christo, et facere voluntatem Dei ex animo; dominis verò præcipiebant ut bene erga servos agerent, et quod justum est et æquum eis præstarent, ac remitterent minas, scientes quia illorum et ipsorum Dominus est in cœlis, et personarum acceptio non est apud Eum."

38. Optime animadvertit in rem nostram Gerdil: "Servitus non ita intelligenda est, quasi homo in hominem eam dominii rationem habere queat, quam habet in pecudem. Qua in re turpiter olim errarunt, qui servos in personarum numero censeri nolebant, et quan

(1) "In Georgia, by an act, in 1829, no person is permitted to teach a slave, negro, or free person of colour, to read or write. So, in Virginia, by statute, in 1830, meeting of free negroes, to learn reading or writing, is unlawful, and subjects them to corporal punishment; and it is unlawful for white persons to assemble with free negroes or slaves, to teach them to read or write. The prohibirory act of the legislature of Alabama, passed in the session of 1831-2, relative to instruction to be given to the slave, or free coloured population, or exhortation, or preaching to them, or any mischievous influence attempted to be exerted over them, is sufficiently penal. Laws of similar import are presumed to exist in the other slave-holding states; but in Louisiana the law on this subject is armed with tenfold severity. It not only forbids any person teaching slaves to read or write, but it declares that any person using language, in any public discourse, from the bar, bench, stage, or pulpit, or any other place, or in any private conversation, or making use of any signs or actions, having a tendency to produce discontent among the free coloured population, or insubordination among the slaves, or who shall be knowingly instrumental in bringing into the state any paper, book, or pamphlet, having the like tendency, shall, on conviction, be punishable with imprisonment or death, at the discretion of the court." Kent's Comm. vol. ii. p.

iv. lec. xxxii. n. 253.

« ÖncekiDevam »