Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tumvis inique et crudeliter Dominus servum suum habuisset, nullam tamen a Domino injuriam ei servo fieri autumabant. Etenim servitus æqualitatem naturæ inter homines non delet: proinde per servitutem sic homo in dominio alterius esse intelligitur, quatenus Dominus jus perpetuum, et universum habet in omnes servi sui operas, quas quidem ab homine homini præstari fas est; et ea quidem lege, ut curam servi gerere Dominus debeat, eique officia humanitatis omnia studiose præstare, ut alibi declaravimus. (Specimen Element, p. iii. § 4.) Servitus sic intellecta non pugnat cum jure naturæ, adeo ut peccare in legem naturæ putandus sit, qui servos habet, eisdem moderate utitur: tametsi maximo generis humani bono, servitus christiana mansuetudine jam pridem apud cultiores gentes sublata est."1 "Quare Dominus facit injuriam servo si eum crudelius verberet, si nimio labore premat, si conveniente victu ac vestitu defraudet, si famam ejus prodat. Recteque Cicero I. de off. cap. 13. Meminerimus autem et adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum, quibus non male præcipiunt, qui ita jubent uti ut mercenariis, operam exigendam, justa præbenda."2

39. Id quæri potest utrum heri possint servos retinere, quum eorum majores injuria videantur ex Africa huc traducti? Nobis affirmandum videtur, nam tituli vitium longissimi temporis lapsu sanatum habendum est, quum societatis conditio alias incerta semper foret, cum gravissimo turbarum periculo. Peccarunt quidem qui vi abstulerunt invitos; sed eorum posteros in servitute tenere injustum non videtur; ea scilicet conditione nati sunt, quam nec exuere valent. Cæterum laudandi sunt qui humanitatis et religionis studio eos libertate donant manu-mittendo, quando copia fit in Africæ coloniam, quæ Liberia dicitur, se conferendi. Iis ut consulant, subsidiis religionis præstitis, sacerdotes duo, ex hac diœcesi, Sede Apostolica jubente, vela jam faciunt.

(1) Compendium Institutionum civilium. L. i. p. 317. vol vii.
(2) Gerdil de justitia et jure, c. vi. prop. iii.

TRACTATUS VI.

DE LEGIBUS CIVILIBUS.

CAPUT I.

DE POTESTATIS CIVILIS ORIGINE.

1. QUUм populi multitudo legibus quibus regatur indigeat, liquet eas ferendi potestatem apud eam existere,' quam exercet per eos quos creavit magistratus, vel qui alias, populo consentiente, vel saltem tolerante, supremo funguntur regimine. Deus autem jure meritoque censetur probare quæ ad ordinem societatis tuendum et ad jura singulorum vindicanda fiunt; et rectoribus multitudinis, vel ab ea electis, vel alias constitutis, eam tribuere potestatem quæ ad reipublicæ salutem est necessaria. Novimus quidem regnorum et rerumpublicarum originem haud semper ad liberam populi electionem referri posse, et iniquas sæpe adhiberi artes ad potestatem retinendam: ideoque Deo non esse tribuendam regiminis civilis institutio

(1) "Potestas civilis ferendi leges competit ex natura rei immediate ipsi communitati." Petrus Dens, tract. de legibus, qu. iii. n. 18.

(2) Nihil novi et ab historiæ veritate alienum protulit S. Gregorius VII., quamvis idcirco a plurimis censura vexatus: "Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis fere sceleribus, mundi principe diabolo videlicet agitante, super pares, scilicet homines dominari cœca cupiditate, et intolerabili præsumptione affectaverunt?" Regist. 1. viii. ep. xxi. Nec ideo principibus legiti mo imperio utentibus detrahimus.

nem, vel singulos actus; sed quum velit ipse ordinem justitiamque servari, et populos in societatem coalescere, omne auctoritatis exercitium quod his inservit finibus, quocumque veniat nomine, ipsi probatum censendum est. Optime Dominicus Soto potestatis civilis originem ad instinctum se servandi omnibus inditum refert: "Congregata verò respublica neutiquam se poterat gubernare, hostesque propulsare, malefactorumque audaciam cohibere, nisi magistratus deligeret, quibus suam tribueret facultatem. Nam alias tota congregatio sine ordine et capite neque unum corpus repræsentaret, neque ea providere posset, quæ expedirent. Ergo eadem ratione doctæ divinitusque instructæ respublicæ, aliæ annales consules, aliæ alias publicarum administrationum formas sibi instituerunt.... Ecce quemadmodum publica civilis potestas ordinatio Dei est: non quod respublica non creaverit principes, sed quod fecerit divinitus erudita. Unde illud Sap. xiv. Tua, Pater, providentia ab initio cuncta gubernat.'... Et ideo Paulus ad Rom. xiii. auctoritatem principum non in rempublicam tantum, sed in Deum ipsum refert."1

992

2. Potestatem omnem civilem a Deo esse, quæcumque sit regiminis forma, credimus Apostolo docente: "non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt." Hinc Sapientia divina sibi tribuit rectorum auctoritatem, et legum disciplinam: "per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt."3 Equidem homini in hominem alterum nulla est jure naturæ potestas, et quam

(1) De Justitia et jure, l. iv. quæst. iv. art. i.

(2) Rom. xiii. 1. "The expression as used by St. Paul is just as applicable to one kind of government, and to one kind of succession, as to another-to the elective magistrate of a pure republic, as to an absolute hereditary monarch."Paley's Moral Philosophy, 1. vi. c. 4.

(3) Prov. viii. 15. Eodem recidunt quæ tradit eximius scriptor Bianchi: "Se bene si considera la natura della cosa in se stessa, e se si riflette all' origine, al progresso, alla variazione della publica signoria da che fu introdotta tra gli uomini, si conoscerà chiaramente, che ella non in altro senso procede da Dio, se non in quanto, avendo egli tra gli altri doni naturali all'uman Genere dato ancor quello di sapersi conservare nella umana Società, difendersi dall' oppressione 'de' prepotenti, e custodire l'equità, e la giustizia contro la violenza de' malvagi, gli ha conceduto ancora il diritto d' istituire i Principi, e i Magistrati, e di collocare la publica potestà, o in uno solo, che gli altri soprantendesse, o in alcuni de' più scelti, che di comun consiglio amministrassero la giustizia, e le violenze impedissero." Della Potestà e della Politia della Chiesa, da Bianchi, Roma, 1745. L. i. § i. n. 2.

vis ex communi consensu uni vel pluribus multitudo concedere possit jus quoddam præcipuum, non satis intelligitur invitos, licet paucos numero, plurimorum voluntate ligari, vel posteros majorum suorum teneri pacto, vel potestatem ad vitam tollendam reorum posse ab universis, licet consentientibus, derivari:1 ideoque ad merum pactum referri nequit potestatis civilis origo, quin infirma fiat et incerta: sed necessariò agnoscendus est Deus, qui hominum quidem arbitrio regiminis formam reliquit, sua auctoritate ea quæ ad ordinem societatis tuendum fiunt, sanciturus.

3. Prima regiminis species videtur fuisse patrum familias, qui quum vita hominum foret diuturna, posteros plurimos sibi obtemperantes habuerunt, naturali veluti jure: sed quum multitudo in unum coaluisset, quæ vinculo hujusmodi non tenebatur, eligebatur virtute præstans et consilio, qui patris instar cæteris præesset. Nonnumquam contigit viribus superiorem vi sibi arrogare imperium, quod legitimum non erat, nisi multitudinis consensu. Ex rectorum arbitrio sæpe injusto factum est, ut cœtus consiliariorum adjiceretur qui leges ferret quibus regeretur populus: qui etiam sæpe sibi servavit jus eas probandi vel rejiciendi, ne paucorum dominationi penitus subessent. Turbis motibusque popularibus republica agitata ad unum aliquando summa rerum iterum delata est. Sic pro rerum vicibus, et hominum cupidine variatæ sunt regiminis formæ: quarum præstantissima plerisque unius imperium visum est: sed quum facile in tyrannidem degeneret, potior jam habetur respublica, electis at populo consiliariis cum Gubernatore. Hominum vitio hæc etiam paucorum utilitati sæpe inservit, cum plurimorum detrimento. Illud certum," inquit Zallingerus de formis imperii disserens, “quamlibet per se consentaneam esse naturali juri, et a subditis conservandam, certe ferendam; non est enim potestas, nisi a Deo; quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.' Nec dubium est, quin ingenium populi, mores

[ocr errors]

(1) Potestatem civilem esse a Deo, quamvis regiminis electio fiat a populo, ostendit Suaresius, ex eo quod plures exerceat actus quorum nulla facultas penes homines est. Sic mortem reis irrogat, ultionemque facit criminum, quod jus suum esse Deus testatur. Conscientiam ligat, in quam nil possunt homines, divina deficiente sanctione. Vide L. iii. de Legibus, c. iii. n. 3. Qui ad merum pactum societatis rem reducunt, tollunt legibus vim, magistratibus reverentiam, reipublicæ securitatem. Vide Paley, Moral Philosophy, l. vi. c. 3.

longævi, ipsum clima locique situs ac natura aliam atque aliam publicæ rei ordinationem poscat, aut facilius admittat."

991

4. Monarchia uovapzia dicitur unius regimen, qui si plena potestate, nullo limite coarctata, imperet, monarcha absolutus vocatur: qualis est Russarum Cæsar, vel Turcarum imperator.2 Constitutionalis monarchia designatur imperium exercendum juxta leges et intra limites scripta constitutione definitos. Hujusmodi est Gallicum hodiernum imperium. Aristocratia-poroxparia-optimatum concilium et potestas est. Democratia nuoxparia-est populi regimen, suprema potestate apud eum retenta. Quæ apud Anglos obtinet regiminis forma, temperamentum quoddam est ex singulis formis coalescens, nam rex summum tenet imperium, et legibus a senatu latis vim tribuit assentiendo: sed limitibus coercetur ejus potestas, nequit euim legibus derogare. Optimatum concilium auctoritate et gratia plurimum valet. Populus suis suffragiis eligit eos qui suas agat partes in cœtu altero, ex quo leges de tributis solvendis originem ducant oportet. Hanc veluti præstantissimam et perfectissimam regiminis formam verbis plurimis effert Blackstonius, Ciceronis nixus auctoritate, qui docet "esse optime constitutam rempublicam, quæ ex tribus generibus illis, regali, optimo, et populari, sit modice confusa." Ad democratiam magis accedit constitutio Americana, quæ tamen regimen fœderatum statuit, quod ex Statuum singulorum fœdere et concessione nascitur.5 Status singuli supremi sunt, et amplissimam sibi vindicant potestatem in rebus suis moderandis, quarum cura a populo demandatur Gubernatori, Senatui et cœtui eorum qui repræsentantes dicuntur, quorum conjuncta auctoritate feruntur leges, et magistratibus qui eas executioni demandant. Quæ pluribus suffragiis Senatus et cœtus repræsentantium probantur, vim habent legis, accedente Gubernatoris auctoritate: quæ si dene

994

(1) Inst. Juris. Nat. et Eccl. publ. l. iii. n. cc.

3

(2) Docet Suaresius "potestatem civilem, quoties in uno homine, vel princips reperitur, legitimo ac ordinario jure, a populo et communitate manasse, vel proxime, vel remote, nec posse aliter haberi ut justa sit. Hæc est sententia communis jurisperitorum.” L. iii. de Legibus. c. iv. n. 2.

(3) Introd. § ii. n. 51.

(4) In fragm. de repub. l. ii.

(5) 1.2. qu. cv. art. i. Resp. Id tamen negat Storius, qui contendit populum universum nova Constitutione creasse Gubernium Supremum, certis facultatibus ei delegatis, nullamque fœderis inter Status Supremos initi speciem in ea appaVide Comm. Const. U. States, 1. iii. c. iii.

rere.

« ÖncekiDevam »