Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX.

DE LEGUM CIVILIUM VARIETATE.

1. Jus civile apud nos consuevit vocari illud quod in imperio Romano obtinuit, Romanum idcirco, et Cæsareum et commune, ab aliis nuncupatum. Ejus originem eleganti opere refert Gravina, quem juris studiosis plurimum commendamus. Exordia a condita Urbe repetuntur, legibus enim reges creditam sibi rempublicam ordinarunt, quæ a P. seu Sexto Papyrio collectæ juris Papyriani nomine feruntur. Actiones etiam, seu formulæ solemnes jure agendi, a Cneio Flavio divulgatæ, Flavianum jus nuncupatæ sunt. Anno U. C. CCC. legati tres, per Italiam et universam Græciam, leges quærentes, plures retulerunt quas decemviri, eum in finem electi, in duodecim tabulis æneis exsculptas, postquam emendatæ et ad mores Romanos inflexæ, populo fuerant probatæ, publice in foro servandas proposuerunt. Accesserunt deinceps plebiscita, seu populi decreta rogante plebis tribuno lata, et Senatusconsulta, quæ populo probante legis vim obtinuerunt. Constitutiones etiam imperatorum prodierunt, quibus in unum a Gregorio quodam, anno Christi 272, collectis, codex Gregorianus editus est, quem secutus est codex Hermogenianus ab auctore nuncupatus, et codex Theodosianus, Theodosio juniore imperante, anno 438, confectus. Ex his codicibus, aliisque principum posterioribus constitutionibus codicem suum edidit Justinianus, anno circiter 530. Pandecta, seu Digesta, postea in lucem emitti curavit, omnia fere quæ a jurisperitis tradita fuerant responsa ordine quodam complectentia, et digerentia: elementa verò jurisprudentiæ quatuor libris institutionum exponi fecit. Decisiones L. de tot juris controversiis novæ Codicis editioni inseruit. Quæ postea a Justiniano latæ sunt constitutiones XCVIII. ad mortem usque, Novellæ appellantur; authentici voluminis nomine versioni anonymi cujusdam, qui verbum verbo Latine reddidit, tributo. Ad annum usque 867, seu 910, viguit jus Justinianæum apud Græcos, cui suf

fecti sunt libri Basilici, seu leges imperatoriæ, quæ tamen ex jure illo maxime constabant, quæque ad eversum penitus Græcorum imperium, anno 1452, servabantur. In Ravennæ ditione, et in Illyrici finibus, jus Justinianæum aliquamdiu obtinuit, ad annum circiter 752, quando Ravenna ab imperio per Aistulphum Longobardorum regem fuit avulsa. Cæteris in regionibus Occidentis nunquam viguit, barbaris, qui eas occuparant, suis moribus et institutis adhærentibus, donec anno 1130 imperante Lothario, Amalphi, urbe Salerno proxima, Digestorum libri reperti sunt. Ravennæ eo circiter tempore Codex aliique juris libri in lucem iterum prodierunt. Inde paulatim jus Romanum, seu Justinianæum, faventibus Pontificibus, per plerasque Europa regiones obtinuit. Feudorum liber veteri juri Romano accessit. Institutiones hoc modo citantur Inst. Just. ff. de rer. divis. § item ea. id est in Institutionibus Justiniani, titulo de rerum divisione, paragrapho qui incipit, item ea. Digesti leges sic citantur. L. creditor, vel L. 23. D, vel ff. de pignoribus; id est Lege creditor, vel Lege 23 digestis, seu titulo de pignoribus. Codex sic citatur L. novum, vel L. 2. C. de appel. id est Lege quæ incipit novum, vel L. 2. codice de appellationibus. Novellæ seu authenticæ sic citantur authent. vel novell. ut factæ novæ const. vel authent. 66. Cap. 1. § igitur etiam: id est Authentica cujus titulus est, ut factæ novæ Constitutiones, quæ est 66 Cap. 1. § qui incipit, igitur etiam. Liber feudorum sic citatur: feud. ff. de prohib. feud. alien. C. vel L. quonian. id est in libro feudorum, titulo de prohibita feudi alienatione, in Capite vel lege quæ incipit, quoniam.

2. Jus civile aliquando sumitur pro cujuslibet gentis legibus, quas jus municipale aliis placet designare. "Jus civile," inquit Justinianus, "est quod quisque sibi populus constituit." Jus commune Angli jurisperiti ea dicunt juris principia juxta quæ tribunalia semper consueverunt judicare, quæque licet in codice legum non reperiantur, ex legibus regum veterum Alfredi vel Eduardi derivari censentur. Statutorum jus vocant leges in codicem relatas.1

(1) "The first ground and chief corner stone of the law of England, is a general immemorial custom, or common law, from time to time declared in the decisions of the courts of justice; which decisions are preserved among our public records, explained in our reports, and digested for general use in the authoritative writings of the venerable sages of the law." Blackstone's Comm. Introd. § 3. n. 73.

3. Louisiana Status jus civile Romanorum sequitur ;1 sed et leges fert speciales loco temporique accommodatas. Cæteri plerique Status jus commune Angliæ adhibent, quod ante libertatem adeptam in coloniis viguerat, sicut et leges latas a cœtu Anglico legumlatorum ante annum 1776, quatenus rerum conditioni accommodantur.* Sed et quilibet Status suas fert leges, quæ sæpe ad juris civilis sanetiones magis accedunt, sicut alicubi de filiis legitimis habendis, quorum parentes post eorum navitatem matrimonio sunt conjuncti. Suprema Curia etiam utitur communi jure, potestatem nullam inde derivans, juxta sententiam Duponceau, sed id veluti adminiculum et instrumentum suæ potestatis a populo derivatæ usurpans. Congressus leges fert intra limites sibi a Constitutione definitos. Optandum plerosque sacerdotes præcipua callere juris principia, quæ ex lectione jucundissima Blackstonii, vel Kentii commentariorum addiscentur; et leges etiam nosse Status in quo sacrum exercent ministerium, quæ in digesto in compendium redactæ reperiuntur.

(1) "The courts of Louisiana do not proceed according to the rules of the common law, but of the civil law." Kent's Comm. p. 2. lect. xvi. n. 347.

(2) "The common and statute law of England prior to the fourth year of James I., and of a general nature, were adopted by statute in Virginia in 1776.— In 1817, the common law was adopted by statute in the state of Indiana; and it is understood, that the common law and the statute law of England down to the year 1776, and applicable to their constitution and circumstances, are the law in the state of Mississippi." Kent's Comm. Vol. i. p. 3. lec. xxi. Note. In constitutione Neo-Jerseæ declaratur: "the common law of England, as well as so much of the statute law, as have been heretofore practised in this colony, shall still remain in force, until they shall be altered by a future law of the legis lature; such parts only excepted as are repugnant to the rights and privileges contained in this charter." Constitution of New Jersey, art. xxii. Statuto Pennsylvania, anno 1777, jus commune et statuta Anglica quæ antea obtinuerant, vim retinere jubentur. Vide Purdon's digest. Art. Acts of Assembly.

(3) "Mr. Du Ponceau . . . maintains, that we have not, under our federal government, any common law, considered as a source of jurisdiction; while on the other hand, the common law, considered merely as the means or instrument of exercising the jurisdiction, conferred by the constitution and laws of the Union, does exist, and forms a safe and beneficial system of National jurisprudence." Kent's Comm. Vol. v. n. 339. Storius dicit: "The whole structure of our present jurisprudence stands upon the original foundations of the common law." Story Comm. Constit. United States 1. i. c. xvi. § 157. "It would be a most extraordinary state of things, that the common law should be the basis of the jurisprudence of the States originally composing the Union; and yet a government engrafted upon the existing system should have no jurisprudence at all." Ibidem.

TRACTATUS VII.

DE PECCATIS.

CAPUT I.

DE PECCATORUM DIVISIONE.

1. "UBI non est lex," inquit Apostolus, "nec prævaricatio." Peccatum igitur ab Ambrosio recte definitur "prævaricatio legis divinæ;" apud Augustinum, "peccatum est factum, vel dictum, vel concupitum aliquid contra legem æternam."3 Equidem peccant qui violant leges humanas, vel quæ Deus ipse legi æternæ addidit præcepta: sed ideo quod ipsa lex æterna jubeat omnia servanda quæ Deus jusserit, vel quæ homo, Deo sanciente, præceperit; "non enim est potestas nisi a Deo."4 Omissio etiam officii alicujus peccatum est, quum lex violetur, quoties ex culpa hominis non impletur.

2. Peccatum originale illud dicitur quod unicuique homini ab Ada derivatur: personale est quod quis sua voluntate admittit. Hoc mortale est quandocumque divinæ legi graviter adversatur, et ideo mortem infert animæ, eamque pœnis æternis facit obnoxiam : veniale est levis legis transgressio, quæ hominem non penitus avertit a Deo, tamquam ultimo fine, sed aliquatenus divertit ab eo, eumque ideo pœnæ reum facit, ad tempus irrogandæ. Ab Augustino consuevit vocari quotidianum peccatum: "De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus hæc vita non ducitur, quotidiana fide

(1) Rom. iv. 15.

(3) L. xxii. contra Faustum, c. xxvii.

(2) Ambr. 1. de paradiso, c. viii. (4) Rom. xiii. 1.

lium oratio satisfacit.... Delet omnino hæc oratio minima et quoti

diana peccata.'

:

991

3. Peccatum commissionis dicitur quod actu patratur contra Dei legem v. g: furtum. Peccatum omissionis est id negligere quod lege faciendum præcipitur: v. g: eleemosynas tribuere paupe ribus. Præcepta negativa quibus aliquid vetatur, semper et pro semper dicuntur obligare, numquam enim licet facere quod lege prohibetur, nisi verba legis limites vetito adsignent. Sic numquam licet falsum proferre testimonium. Præcepta affirmativa quibus aliquid injungitur, obligant semper, quia vis eorum manet; sed non pro semper, non enim actus semper eliciendi sunt, sed occasione data. Sic honorandi sunt parentes, quandocumque occurrit necessitas iis testimonia amoris honorisque præstandi.

4. In peccato omissionis voluntatis exercitium reperitur, nam homo vult non implere præceptum, vel omittit velle arbitrio suo et voluntate. Quod si ludus, ebrietas, libido sit omissionis causa, malitia inde mutuatur. Qui pila ludens Sacro adstare negligit, non tenetur omissionis causam confiteri, quum specialis nulla ei insit malitia; qui verò potando fit ineptus huic muneri, debet id confiteri, quum nimia potatio sit peccatum, et peccati omittendi Sacri causa. Eo magis declaranda est omissio, si menti observatum sit ejus periculum, dum quis operi illicito vacare proposuerit; sicut aliquando contingit homini consortium puellæ petenti, a qua se noverit impediendum ne domum redeat, uxori infirmæ vel pauperi necessaria subsidia suppeditaturus: quo casu peccatum omissionis incipit imputari statim ac causa posita est. Si nihil omnino de muneribus adimplendis cogitaverit, reus tamen est, quum teneretur se paratum habere, et ideo obicem ponens censetur velle ea omittere. Plerumque debet in confessione recensere quæ neglexit munera, et exponere utrum id contigerit voluntate, vel occasione vitii quo irretiebatur. Cæterum si per diuturnum temporis spatium omnia neglexerit pietatis munia, satis est id dicere, quin singula minutatim referat.

5. Peccatum spiritale vocari solet quod mente præcipue admittitur: v. g: superbia: carnale est quod corpore consummatur: v. g: homicidium. Cæterum pleraque vitia carni tribuuntur, quum eo ncmine designetur in Scripturis natura vitiata: "Manifesta sunt opera carnis; quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolo

(1) Enchirid. Cap. lxx.

« ÖncekiDevam »