Sayfadaki görseller
PDF
ePub

inquit S. Thomas, "secundum quod est peccatum, provenit ex hoc quod sensus spiritualis hebetatus est; ut non sit aptus ad spiritualia dijudicanda. Maxime autem sensus hominis immergitur ad terrena per luxuriam, quæ est circa maximas delectationes, quibus anima maxime absorbetur." Sæpe obstat ne fidem quis suscipiat: aliquando animum disponit ad fidem deserendam : et sæpissime facit ut quis gravissima salutis pericula parum perpendat. Hinc præcipites ruunt in scelera libidinosi, honoris sui et utilitatum immemores. De judicibus qui Susannam violare concupierunt, scribitur: "exarserunt in concupiscentiam ejus, et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum." Amore voluptatis penitus ducuntur, " voluptatum amatores magis quam Dei."3 Hinc fit ut tædeat eos munerum religionis, et vitiis plerisque facile cedant: "Luxuria," inquit S. Ambrosius, "nec fidem habet, nec observantiam disciplinæ : luxuria seminarium et origo vitiorum est,'

995

[ocr errors]

997

106. Remedia luxuriæ plura recensentur. Imprimis supplicia quæ reos manent sæpius volvenda sunt animo: et quam sint inanes voluptates cogitandum est. Cibi potusque excessus vitandus est, et caro vitæ austeritate domanda: "Ecce hæc fuit iniquitas Sodoma, sororis tuæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus." 996 "Luxuriosa res vinum." "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.' "Quod si quis existimat, et abundantia ciborum potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiæ, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit." Ita Hieronymus. Apostolus, athletarum proposito exemplo, qui ab omnibus se abstinebant, ut certamini forent idonei, dicit: "castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar." Hinc Hieronymus scribit: repugnantem carnem, et ad libidinem incentiva rapientem, inedia subjugamus. Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et comicus Sine Cerere,' inquit, Otium etiam fugiendum est, et sacræ

66

'et Libero friget Venus.'"'10

(1) 2. 2. qu. xlvi. art. iii. Resp.

(3) 2 Tim. iii. 4.

(5) Ezech. xvi. 49.

(7) Eph. v. 18.

(9) 1 Cor. ix. 27.

(2) Dan. xiii. 8.

(4) L. de Elia et jejunio c. xix.

(6) Prov. xx. i.

(8) L. ii. contra Jovinianam.

(10) L. ii. adv. Jovinianum.

lectioni vacandum: "Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.... Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum."

107. Notat S. Alphonsus, I. quod ad repellendas tentationes carnales, quoad sensum, valde prodest, ut commotiones compescantur, partes commotas vestibus tegere ac comprimere; ut advertit quidam auctor modernus. Quoad mentem autem præservandam a consensu, prodest sane cogitatio de passione Jesu Christi, vel de pœnis inferni, vel de morte, &c. et etiam de cruciatu remorsus, quem patitur anima post peccatum patratum. Magis verò necessarium erit in hujusmodi concupiscentiis ad orationem recurrere. Castitas enim nonnisi a Deo obtinetur."... "Notandum II. non esse obligationem motibus carnalibus resistendi positive, si justa adsit causa non resistendi, nempe si quis expertus sit resistendo magis motus excitari et augeri ; vel si motus ortum habeant ex actione necessaria, vel utili: v. g: ex auditione confessionum, ex lectione rerum turpium scitu utilium, ex tactu necessario ad medendum, et simili."2

108. Mulierum nimia familiaritas vitanda est: "In medio mulierum noli commorari: de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri."3 Sensus idcirco custodiendi sunt, ne, oculis' in mulieres declinantibus, cupiditas prava nascatur; "Speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit."4 Præclarum nobis præbet exemplum Job: "Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine." "Per quinque sensus," inquit Hieronymus, "quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est." ... Sensus corporum quasi equi sunt sine ratione currentes; anima verò in auriga modum retinet frena currentium, et quomodo equi absque rectore præcipites ruunt, ita corpus sine ratione et imperio animæ in suum fertur interitum."

109. Oratio præcipuum est subsidium quo hostem superare valeamus: Apostolo præeunte, qui stimulum carnis passus, ter Dominum rogavit, ut discederet: "et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur."" Hinc præsertim tenta

(1) S. Hieronym. ep iv.
(3) Eccl. xlii. 12.

(6) L. ii. contra Jovinian.

(2) Tract. de pec, l. v. c. i. dub. l. n. 8.

(4) Ibidem ix. 11.

(6) Job xxxi. 1.

(7) 2 Cor. xii. 9.

tioni conveniunt Christi verba: " Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." Hieronymo vehementioribus pulsato tentationibus oratio cum jejunio conjuncta opem et tranquillitatem attulit.2

(1) Matt. xxvi. 41.

(2) Ep. xxii. ad Eustochium, de custodia virginitatis.

VOL. I.-29

CAPUT V.

DE PRAVIS DESIDERIIS.

1

110. DESIDERIUM hic dicitur a theologis voluntas peccatum patrandi. Constat eam esse ejusdem speciei peccatorum ac opus ipsum vetitum, nam Christus docet mulieris desiderium mochiæ esse crimen. Equidem quum cor pateat Deo, propositum vel cupido voluntaria instar operum sit necesse est. Quod si conditio apponatur, ita ut cupido non sit absoluta, quæritur utrum censenda sit peccatum adeo grave. In iis quæ ex lege pendent positiva, conditio non repugnat, ideoque nullum est peccatum ita animo paratus esse: carnes comederem die Veneris, nisi Ecclesiæ obstaret vetitum.2 In rebus autem quæ ad jus naturæ spectant, conditio non tollit fœditatem actui insitam, ideoque desiderium turpe habetur: ex. gr: si quis dicat, vel secum cogitet: libidini me dederem, nisi Deus pœnas minatus fuisset æternas peccatoribus. Cæterum satis probabiliter sentiunt plures theologi, "quod, cum voluntas desiderat aliquod objectum malum impossibile, sub conditione si liceret, numquam efficaciter in illud consensit."3 Desideria tamen hujusmodi plena sunt periculi, et a veniali culpa nullatenus excusanda.

111. Delectatio concepta de malo opere, conditione licet adjecta, si liceret, prava est, et inter lethalia peccata recensenda, quia “quam

(1) Matt. v. 28.

(2) Idem de delectatione de re peracta dicendum: "He that eateth flesh in Lent in those places and circumstances where it is forbidden, and did not remember it was Lent, or did not know it, and by so doing refreshes himself well, and does advantage to his health, may not be accused easily, if he delights in the whole action, as it joins the error and the advantage." Jeremy Taylor, Ductor Dubitantium, l. i. c. 3. Rule v. p. 113.

(3) S. Alph. 1. v. c. 1. dub. ii. art. i. n. 13.

vis consensus sit conditionatus respectu ad objectum, respectu tamen ad delectationem est absolutus, et cum delectatio reddat objectum præsens, hic et nunc tale objectum, cum sit sejunctum a conditione cohonestante, est simpliciter malum." Id multo magis dicendum si appetitus sensitivus simul excitetur.

"" est

112. Desiderium dicitur efficax quando quis sibi proponit peccatum patrare, et illud exequi conatur. Inefficax erit si quis non velit illud exequi, quamvis inhiet voluptati menti obversanti: gaudium concipitur de malo opere jam patrato: delectatio morosa quando per imaginationem fantasiæ quis reddit sibi præsens opus peccati, nempe actum fornicationis, et de illa deliberato consensu delectatur, tamquam actualiter fornicaretur, sine tamen desiderio exequendi." Morosa dicitur delectatio, quia voluntas in re prava moratur, in ea sibi complacens. Distinguitur a mera cogitatione, qua menti res pravæ exhibentur, quin aliqua inde capiatur delectatio.

113. Cogitatio voluntaria de rebus vetitis nullum est peccatum si necessitas vel utilitas postulet de iis agere: quod si ex curiositate et animi levitate nascatur, venialis saltem est culpa; mortalis, si periculum proximum delectationis de opere malo habeat adjunctum. Cogitatio autem de opere malo patrando, cum delectatione inde derivata, est peccatum quale est opus ipsum. "Sic igitur aliquis de fornicatione cogitans, de duobus potest delectari: uno modo de ipsa cogitatione alio modo de ipsa fornicatione cogitata. Delectatio. autem de cogitatione ipsa sequitur inclinationem affectus in cogitationem ipsam cogitatio autem ipsa secundum se non est peccatum mortale, immo quandoque est veniale tantum, puta, cum aliquis inutiliter cogitat de ea: quandoque autem sine peccato omnino; puta cum aliquis utiliter de ea cogitat, sicut cum vult de ea prædicare, vel disputare."3

114. Desiderium copulæ futuræ post nuptias a sponsis, quando de ea cogitando delectantur, pravum est, quia sic voluptas est præsens, et ex re quæ impræsentiarum non licet derivata. Sed licet iis cupere copulam post nuptias habendam, quin præsentem voluptatem ex ea menti objecta quærant. Periculo tamen quæcumque hujusmodi cogitatio non vacat, quum facile commoveatur appetitus sensitivus. 115. Vidua cogitans de copula habita tempore matrimonii peccat

(1) S. Alph. 1. v. c. 1. dub. ii, art. i. n. 14. (2) 1. 2. qu. lxxiv. art. viii. Est enim.

(2) S. Alph. 1. v. n. 15.

« ÖncekiDevam »