Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quoties delectationem quærit, eam sibi præsentem veluti sistendo. Secus dicendum de cogitatione absque delectatione, vel appetitus sensitivi commotione, quamvis periculum aliquod plerumque adsit.

116. De conjugibus scribit S. Alphonsus: "Vere probabilem censeo sententiam Busembaum, quæ dicit licitum esse conjugibus delectari etiam carnaliter de copula habita, vel futura, semper ac absit periculum pollutionis. Ratio est, quia (prout dicunt Salmanticenses d. n. 84 loquendo de tactibus impudicis) ipse status matrimonii hæc omnia licita reddit; alias status matrimonialis nimiis scrupulis esset obnoxius. . . Favet D. Thomas. qu. 15 de Malo, art. ii. ad xvii. ubi dicit quod conjugibus, sicut copula est licita, ita et delectatio de illa."1

117. De modo singulari quo peccatum aliquod patratum est, aliquando concipitur delectatio quæ culpa caret, quando ipsum opus rejicitur. Sic ars dolusque admirationem quandoque provocant, dum crimen detestamur.

118. De opere malo non licet delectari ob bonum effectum qui inde secutus est. "Si opus fuerit formaliter malum, nempe quia cum peccato patratum fuit, peccat qui de illo delectatur, etiamsi delectetur de opere malo, non ut peccato, sed ut causa effectus secuti. Ita omnino tenendum.".. "Si vero opus malum patratum fuit sine peccato, sentiunt Lessius et Vasquez, quibus adhæret Busembaum, licitum esse de illo delectari, non per se, sed ut causa boni effectus. Sed verius tenendum est oppositum. . . Ratio, quia licet actio non fuerit peccaminosa, fuit tamen objective mala; et hoc, ut recte notant Salmanticenses, n. 59, Roncaglia, et Croix, in dubium non videtur amplius revocandum post Prop. xv. damnatam ab Innocentio XI. quæ dicebat: "Licitum est filio gaudere de parricidio a se in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas."

119. “In quocumque casu tamen licet, per se loquendo, cuique delectari, non de casu, sed de effectu secuto, nempe de exoneratione causata a pollutione, etiam voluntaria; vel de consecutione hæreditatis ob homicidium, modo causa detestetur. Dixi, per se loquendo ; nam hujusmodi delectationes aliquando non carent periculo, ut recte dicunt Roncaglia, Salmanticenses."3

120. De malo proximi gravissimo non licet gaudere ob utilitatem nobis inde provenientem: v: g: hæreditatem ex ejus morte: ordo

(1) S. Alph. l. v. c. i. n. 25.

(3) Ib. dub. ii. art. ii. n. 20.

(3) Ib.

enim charitatis vetat ne lucrum nostrum vitæ alienæ præponamus. Merito igitur proscriptæ sunt ab Innocentio XI. sequentes propositiones: "Si cum debita moderatione facias, potes absque peccato mortali de vita alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere ; illam inefficaci affectu petere et desiderare; non quidem ex displicentia personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum." "Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas." "Non damnandus tamen," animadvertit S. Alphonsus, "qui gaudet de effectu secuto, scilicet de hæreditate obtenta ex morte alterius, si non gaudet de causa, hoc est, de morte: licet materia sit periculosa."2

993

121. "Licitum est autem gaudere de malo proximi, ob majus bonum illius, vel innocentis, nempe si delector de proximi infirmitate, et etiam de morte, ut sic desistat a peccatis, a scandalis, &c." "Potest aliquis, salva charitate, optare malum temporale alicui, et gaudere, si contingit, non in quantum est malum illius, sed in quantum est impedimentum malorum alterius, quem plus tenetur diligere, vel Communitatis, vel Ecclesiæ." Aliqui opinantur, et adhærent Salmanticenses, n. 44, et Roncaglia, posse patrem optare mortem filii, si timet ex ejus flagitiis dehonestandam familiam.

122. Aliqui non improbabiliter affirmant licere sibimet mortem optare ad vitandam vitam nimis duram causa infirmitatis, sævitiæ viri, mendicitatis et similium, casu quo vita tam molesta æstimaretur durior ipsa morte.5

(1) Prop. xiii. et xiv. damn. anno 1679.

(2) Theol. Mor. 1. v. c. i. Dub. ii. art. ii. n. 20. (4) 3 Sent. Dist. 30, qu. i. art. i. ad iv.

(5) S. Alph. ubi supra. n. 22.

(3) Ibidem, n. 21.

29*

TRACTATUS VIII.

DE OBLIGATIONIBUS SPECIALIBUS.

CAPUT I.

DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM.

§ I. DE CLERICIS MINORIBUS.

1. CLERICI dicuntur quotquot ritu quem dicunt tonsuram, capillorum scilicet tonsione, in cœtum sacrum cooptati sunt, et in sortem Domini vocati; xarpos quippe sortem apud Græcos significat.

2. Clerici omnes tenentur ex lege communi tonsuram et habitum ecclesiasticum, vestem scilicet talarem, deferre.1 "Etsi habitus non faciat monachum, oportet tamen clericos vestes proprio congruentes ordini semper deferre, ut per decentiam habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendant." Ita concilium Tridentinum, quod jubet "si postquam ab episcopo suo etiam per edictum publicum moniti fuerint, honestum habitum clericalem, illorum ordini et dignitati congruentem, et juxta ipsius episcopi ordinationem, et mandatum non detulerint, per suspensionem-coerceri possint, et debeant."2 Cæterum in hac regione tonsura plerumque non fit, nisi in ipsa initiatione; quum inter hæreticos versemur, quibus irrisioni foret absque religionis lucro. Vestis talaris etiam non defertur; sed plerumque vestis infra genua undequaque pendet. Alicubi exterior vestis ejusdem est formæ ac quæ a laicis defertur, nigri tamen coloris. Consuetudini vigenti

(1) Cap. xxv. de vita et honest. Vide et conc. Trid. Sess. xiv. c. ix. (2) Sess. xiv. c. vi. de ref.

videtur stari posse, quamdiu episcopus quid speciale haud decreverit: sed cavendum ne discrimen omne inter clericos et laicos tollatur, nam ad decus sacri ordinis pertinet, ut vestibus, sicut et moribus, discernantur, adeo ut consuetudo qua discrimen tolleretur, plerisque videatur corruptela, vi et excusatione carens, "nisi justi causa timoris exegerit habitum transformari ;" vel nisi gentis mores inveterati obstent, sicut apud Indos contingere dicitur.

§ II. DE CASTItate servanda.

3. Tenentur subdiaconi, et qui sacro alio ordine insigniti sunt, ad servandam castitatem, adeo ut irritum sit matrimonium attentatum post ordinem sacrum susceptum. "Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et monachis, concubinas habere, seu matrimonia contrahere, penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad pœnitentiam debere redigi, juxta sacrorum canonum definitionem judicamus." Ita concilium Lateranense I.2

4. Ut castitas sacerdotum suspicione ac periculo sit immunis, "vetuit omnino magna synodus (Nicæna) ne liceat episcopo, nec presbytero, nec diacono, nec ulli penitus eorum qui sunt in clero, subintroductam habere mulierem, præterquam matrem, vel sororem, vel amitam, vel eas solas personas, quæ omnem suspicionem effugiunt."3 Plurimis specialibus sanctionibus disciplina hæc sæpe munita est; sed temporum injuria et locorum consuetudine etiam imminuta. Cæterum castitas est omnino servanda, et ea adhibenda est cautela in ancillis seligendis quæ speciem omnem mali amoveat. Igitur maturioris ætatis et famæ integræ eas esse oportet: et cavendum ne moribus suis dent locum suspicioni. Sacerdotibus ipsis tanto studio vacandum est litteris et muniis sacris, ut humanæ salutis hosti locus nullus detur. Equidem nemo sibi securitatem poterit polliceri; ideoque oratione divinum auxilium quærendum est. Oportet etiam, quatenus fieri possit, ut sacerdos secum habeat commorantem vel juvenem quem ad sacrum ministerium verbo et exemplis parat, vel alium qui testis sit morum integritatis.

(1) Conc. Lat. iv.

(2) Can. xxi. Vide Theol. Dogm Tract. xv. cap. xii. vol. iv.

(3) Can. iii. Vide et tit. ii. de cohabitatione clericorum et mulierum, can. ix.

« ÖncekiDevam »