Sayfadaki görseller
PDF
ePub

picere, libros que pravos ex eorum manibus eripere, juvenesque delinquentes punire, seu e schola dimittere, ne alios suis inficiant colloquiis, et exemplis. Sed et oportet discipulos fidei doctrina instruere, et ad pietatem informare, quando id per parentes liceat: acatholici autem pueri nequeunt, parentibus invitis, ad fidem traduci, nisi ipsi quærant de ea instructionem. In scholis igitur in quibus acatholici cum catholicis conveniunt, præstat ut tempus opportunum seligatur pueris catholicis in rebus fidei instituendis seorsum ab acatholicis. Graviter autem peccant magistri qui non curant ut pueri proficiant litteris, et probos colant mores, sed et fidem servent integram, quatenus penes ipsos est. Magnum igitur munus eorum est, de quo ratio supremo judici reddenda : “Quid majus,” inquit Chrysostomus, "quam adolescentulorum fingere mores ?''1

(1) Hom. Ix. in Mat.

CAPUT IV.

DE HERIS ET MANCIPIIS.

93. QUUM plerisque in Statibus meridionalibus servitus vigeat, officia quibus domini erga servos, servique erga dominos tenentur, explicanda necessario sunt, ne sacerdotes alterutra ex parte errent. Equidem domini tenentur ad subministrandum eis necessarium victum et vestitum, et subsidia omnia quibus vitæ consulatur; quum enim toti pendeant servi ex dominorum arbitrio, si hæc denegentur, manifesto vitæ discrimini objiciuntur: attamen delicatiora eis præbere non oportet, nam, docente Spiritu Sancto, "qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem."1 In statibus nonnullis solent heri mancipiis tribuere quolibet mense certam quandam mensuram grani quod vocant Indicum, ut se sustentent: quod ipsi pistrilla vel pistillo plerumque debent conterere caro suilla alicubi adjicitur: sed alibi mancipia carnem nullam recipiunt ab heris: unde furti occasio illis facile oritur. Qui eos fere nudos circumire sinunt, et contra frigus non protegunt, vel cibum quo vesci nequeant dant, a gravi culpa non sunt immunes, si vita periclitentur. Qui ægrotantes non curant, senesve vel alias labori amplius non idoneos non satagunt remediis sublevare, victuque convenienti vitam illis servare, gravissime peccant, quum mortem sic accersere velle videantur. Sic olim contigit servo cujus verba referuntur: "Puer Egyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius."2

94. Debent domini opus vires servorum haud excedens ab iis exigere, quin tamen otii indulgendi dent occasionem; quum enim litterarum servi careant delectamento, in crimina facile incidunt otiosi: (2) 1 Reg. xxx. 13.

(1) Prov. xxix. 21.

quapropter qui malevolo sunt ingenio labore sunt edomandi; qui bona sunt indole mitius æquiusque habendi sunt: "Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem ne vacet: multam enim malitiam docuit otiositas. In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta.' 991 Hanc rationem servandam cum Onesimo ad fidem converso voluit Apostolus: "jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem."2 Sed hæc non exigunt ut nimia sit necessitudo et familiaritas herum inter et servum: satis est ut eum benigne tractet. Quum autem qui dicuntur inspectores, dominis haud consciis, mancipiis imponant duriora onera, vel eos severius et crudelius tractent, domini debent homines humanis moribus præditos seligere, quibus id muneris demandetur.

993

95. Servorum delicta castiganda sunt, ne impunitas scelerum patrandorum pariat audaciam, juxta mox recitata Ecclesiastici verba: attamen crudelitas omnino evitanda est, nam monet Apostolus heros; ut æquos se præbeant: "Vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis: et personarum acceptio non est apud eum.' Qui igitur ira abrepti servos levi de causa verberant, vel verberandos jubent, peccant eo gravius quo levior est causa, et verberatio vehementior, præsertim cum membrorum vel vitæ periculo: nec ullatenus valet coram Deo excusatio, quod de re sua agatur, etiamsi lege civili nulla decerneretur pœna domino servum percutienti. Cavendum omnino ne membris vel vita privetur, nisi ex publica auctoritate judicio legitimo : nec enim privatus quisque irreparabile debet inferre damnum.5 Docet S. Thomas licere patribus verberare filios, et dominis heros, correctionis causa, nam "dicitur Prover. xiii. Qui parcit virgæ, odit filium suum.' Et infra xxiii. Noli subtrahere a puero discipli

(2) Philem. 16.

[ocr errors]

(1) Eccli. xxxiii. 28. (3) Eph. vi. 9. (4) Est Carolopoli et Neo-Aurelia locus designatus quo se conferunt servi, herorum jussa deferentes, ut plagarum certus numerus iis infligatur. Alibi plag irrogantur ab inspectore qui servorum gerit curam, heri nomine.

(5) "The statute regulations follow the principles of the civil law in relation to slaves, and are extremely severe; but the master has no power over life or limb." Kent's Comm. vol. ii. n. 253.

nam si enim percusseris eum virga, non morietur.

992

[ocr errors]

Tu virga per

cuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.' Et Eccles. xxxiii. dicitur: Servo malevolo tortura et compedes." 9991 66 'Quia filius subditur potestati patris, et servus potestati domini: licite potest verberare pater filium et dominus servum causa correctionis et disciplinæ. Cæterum moderatio est adhibenda: "dicit enim Apostolus ad Ephes. vi. Vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros.' Et infra subdit: Et vos, Domini, eadem facite servis, remittentes minas."3 Igitur cavendum ne pœna irreparabilis infligatur, quæ nonnisi a suprema potestate irroganda est. "Sicut autem civitas est perfecta communitas, ita princeps civitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem et dominus, qui præsunt familiæ domesticæ, quæ est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundum leviores pœnas, quæ non inferunt irreparabile nocumentum. Et hujusmodi est verberatio." Ad dominos intra limites continendos, libertas lege veteri decernebatur servo, si eum oculo denteve ab hero percutiente privari contigerit: "Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quum eruit. Dentem quoque si excusserit servo, vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos." Qui percutiendo interfecerit servum, reus cædis habebatur: qui tamen pœna immunis erat, quoties servus dies aliquot superstes fuerit, damnum enim quod opera ejus amissa patiebatur herus, in pœnam censebatur. "Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est."6

995

994

96. Servis matrimonii ineundi, ejusque juribus utendi, libertas relinquenda est, salvo tamen heri jure ad operam servi: nec enim licet servis nuptias contrahere contra rationabilem heri voluntatem, iis in rerum adjunctis in quibus ab opera quam præstare debet, abstrahaPorro quantum res sinunt, curare debent heri ut conjuges simul morentur, vel se invicem invisendi habeant copiam, et ut filios penes

tur.

(1) 2. 2. qu. lxv. art. ii. Sed contra.

(3) Ibidem, ad secundum sic proceditur.
(4) Ibidem, ad secundum dicendum.
(6) Deut. xxi. 20.

(2) Ibidem, Respondeo.

(5) Exod. xxi. 16.

se habeant, et domesticam imitentur et colant vitam, quæ cum conjugio legitimo conjuncta est. Peccant igitur conjuges procul a se invicem temere separando, præsertim quoties vinculum necessitudinis omnino disrumpitur, et manifesto concubinatus discrimini objiciuntur. Qui servos conjugio ligatos extra Statum mittunt, conjugibus retrò manentibus, peccant si haud gravi ducantur ad vendendum ratione. Cæterum si pravus sit servus quem frustra quis tentavit ad bonam redigere frugem, non audemus damnare herum, qui eum procul misit, verens ne mortem vel malum aliud illi domi moliretur.

97. Vendere servos licet ex eorum infelici conditione: "jus enim domini in servum," inquit Lessius, "est despoticum quo potest illi imperare, illoque uti in suum commodum, illum vendere permutare, donare ;" sed quatenus fieri possit, venditio hujusmodi vitanda est, refugit enim animus ab hominis mercatu. Quoties ob divisionem hæreditatis, vel ob æs alienum, vel alia gravi de causa contigerit venire, oportet omnino dominum quærere Catholicum, et qui humanus sit et justus: nec enim potest herus curam illius in obvium quemque rejicere. Quod si sub hasta vendatur ex legis auctoritate, excusandus videtur qui servum licitatori tradit juxta venditionis leges. Excusandus etiam erit qui obvio cuique vendit servum, a qua mortem sibi suisve timet, nisi statim e domo dimittatur: sed cavendum ne emptori nil cogitanti pernicies fiat.

98. Servorum saluti herus providere debet, quum eorum conditio eos subsidia salutis quærendi privet facultate. Igitur heri est illis ea suppeditare, curando ut rudimenta doctrinæ christianæ addiscant, et eis faciendo copiam ministerii sacerdotalis ad suscipienda sacramenta. Debet etiam cavere ne promiscuo utantur concubitu, cujus periculum manifestum est ex congregatis in locum unum plurimis utriusque sexus: et alias invigilandum est morum puritati et pietati colendæ. Graviter igitur peccat herus qui utilitati suæ totus intentus, nil curat de animarum salute, servisque omnem denegat sacerdotalis ministerii copiam; vel qui eos instrui rebus fidei non studet, vel omnem omittit cautelam ad morum integritatem necessariam. Gravissime autem peccant qui obstant ne servi munera necessaria pietatis obeant, vel qui morum fovent corruptelam pessimo suo exemplo, et solicitationibus iniquis. Qui flagitia dissimulando tolerant eatenus

(1) De Justitia, c. i. Dub. i.

« ÖncekiDevam »