Sayfadaki görseller
PDF
ePub

excusantur, quatenus graviora timenda sunt mala si repugnent. Sic incendium, vel venenum aliquando timetur, si servus aliunde veniens ad vitiandam ancillam vi repellatur: et fœtus in utero extinctio, si puella mala consuetudine irretita castigetur. Quod si quis faveat puellæ delictis ob utilitatem prole sibi adventuram, vel renuat consentire ejus matrimonio absque gravi causa, peccati arguendus est.

99. Servi debent dominis obedire, ita enim præcipit Apostolus: "Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus scientes quoniam unusquisque, quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber." Igitur obedire oportet Christi causa, et divinam adorare ordinationem in rerum conditione, qua quis alteri subjicitur, cælesti mercede servis fidelibus et piis proposita. Alias dicit Apostolus: "Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini, et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt."2 Igitur honorandi sunt heri, nec religionis specie servitia subtrahenda sunt, ne societatis ordine violato, infidelibus sit occasio Christi nomini contumeliose detrahendi. Ex dilectione qua omnes Christiani tamquam fratres conjunguntur, necessaria officia famulatus sunt peragenda, ut ita Deo sint gratiora. Idem præcipit Petrus, qui nec vult servitia denegari pessimis dominis crudeliter servos tractantibus "Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste."3 At, animadvertente Lessio, "in vita membrisque tuendis et conservandis servus non subest domino, sed est sui juris."4

66

100. Peccant servi opus sibi injunctum negligendo, vel curam rerum sibi commissarum; non tamen violant justitiam, sed obedientiam domino debitam: "non enim actiones servi sunt debitæ domino lege justitiæ, sicut mercenarii, qui pretium pro illis accipit: nec cogitur in foro conscientiæ compensare, etsi negligentius labora

(2) 1 Tim. vi. 1.

(1) Eph. vi. 5.
(3) 1 Pet. ii. 18.

(4) De Justitia, c. i. dub. 1.

VOL. I.-33

verit."1 Multo magis peccant a dominis surripiendo quæ apud socios prodigant. Quum autem plerumque careant peculio, et domini eorum laboribus fruantur, satis videntur facere, quoties diligentiam adhibent magnam in re Domini augenda. Quod si damnum alteri intulerint, nequeunt domino surripere quo illud reparent. In iis quibus ad sui sustentationem in domo heri utuntur, consensus quidam sæpe præsumitur, vel reparatio haud adeo urgeri censetur. Qui nocte circumcursant, ut fœminas invisant, præter impudicitiæ peccatum, ligant se aliis criminibus ob pericula quibus se objiciunt, et dominis faciunt injuriam, eo quod noctem pleramque ducendo insomnem, vix possint labori vacare die sequenti. Qui negligunt fidei documenta addiscere, et munia Religionis explere, oblata occasione, peccati manifesti rei sunt.

(1) Lessius de Justitia et Jure, S. ii. c. viii. dub. iii. n. 20.

CAPUT V.

DE FORENSIBUS OBLIGATIONIBUS.

§ I. DE JUDICE.

Re

101. JUDEX debet legum pollere scientia, et justitiæ amore flagrare: "Diligite justitiam qui judicatis terram."2 "Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua."3 bene expensa, et partium adversarum auditis rationibus, debet judicare, haud ex gratia vel odio, sed juxta æquitatis dictamina, et legum sententiam, personarum discrimine neglecto. Sic præcepit Moyses judicibus a se constitutis: "Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est."4

102. Qui scientia necessaria carens munus judicis suscipit, peccat discrimini erroris in judicio se objiciendo. Quod si inde proveniat damnum alicui, tenetur ad illud reparandum, quum injusta sit ejus causa. Litis impensæ quæ fiunt ad rescindendum judicium, debent a judice sustineri, quando ignorantia fuit ejus causa: secus si humano errore contigerit, judice perito legum et æquo juris arbitro, nam rem quæ culpa caret in damnum vocari non convenit." Qui mu

66

(1) Quanti intersit reipublicæ ut justitia vigeat, exponit Storius: "Without justice being freely, fully, and impartially administered, neither our persons, nor our rights, nor our property can be protected. And if these, or either of them, are regulated by no certain laws, and are subject to no certain principles, and are held by no certain tenure, and are redressed, when violated, by no certain remedies, society fails of all its value; and men may as well return to a state of savage and barbarous independence." Comm. Const. 1. iii c. vi.

(2) Sap. i. 1.

(3) Eccl. vii. 6.

(4) Deut. i. 16.

neribus corruptus, vel odio, vel gratia, damnum pravo judicio scienter intulit, ad illud reparandum plane tenetur: deest enim omnis excusationis umbra.

103. Leges sequi debet judex in omnibus quæ civili potestati subjiciuntur: "Bonus judex," inquit Ambrosius, "nihil ex arbitrio suo facit, sed juxta leges et jura pronuntiat, scitis juris obtemperat, non indulget propriæ voluntati sicut audit, ita judicat: et sicut se habet negotii natura, decernit. Obsequitur legibus, non adversatur : examinat causæ merita, non mutat." Sic et præscribit jus civile, munus judicis definiens: "Ne aliter judicet quam quod legibus, aut constitutionibus, aut moribus proditum est." Hinc non licet æquitatem sequi, contra legis dictamina in iis in quibus ob utilitatem publicam obligationes relaxatæ sunt. Nec damnare licet aliquem licet plane reum, nisi probatus sit reus juxta judiciorum formam. Privata idcirco non licet uti sententia; sed testimonia et documenta in judicio oblata sequi oportet. Nemo damnandus est inauditus, et sine testibus.3

104. Quandocumque lex dubia est, judex eam interpretationem sequi debet quæ sibi magis probanda videtur, perspecta aliorum etiam qui judicia tulerunt auctoritate: nam veritatem et æquitatem sequi pro viribus debet. Quod si ad partem minus probabilem declinaret, in manifestum errandi periculum se projiceret. Meritò igitur damnata est propositio: "Probabiliter judico, judicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem."4 Id etiam fieret cum damno tertii. Quod si æque probabiles videantur contendentium rationes, vel legis interpretationes, possessori favendum est in causis. civilibus; reo in causis criminalibus ; sed numquam licet munus accipere ut quis judicium pro alterutra parte ferat. Damnata est idcirco ab Alexandro VII. propositio: "Quando litigantes habent pro se opiniones æque probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ alio."7 Plerumque potest judex ex aliquo juris principio sententiam ferre, licet testimonia, vel instrumenta dubitationem omnem non tollant.R

(7) In Ps. cxviii, Serm. xx.

(3) Clement. ii. de sentent. et re jud.

(2) Instit. de officio judic.

(4) Prop. ii. inter damnatas, ab Innoc. XI. (5) Reg. lxv. juris in 6.

(7) Prop. xxvi.

(6) Reg. xi. juris in 6.

(8) Leg. xxi. § de testibus.

105. Debet judex causas celeriter expedire, servata tamen mora e legibus præscripta: "jurgantium controversias celeri sententia terminare, et æquitati convenit et rigori." Peccat igitur qui se facilem præbet advocatis moras nectere quærentibus, ut jus actoris eludant, vel molestiam reo inferant; vel ut reum a justa damnatione eripiant. Quod si nimis festinanter causam ad exitum duci jubeat, ut amico gratificetur cum alterius detrimento, vel ut populi in reum odio satisfaciat, suum prodit munus.

106. In rebus civilibus judicis sententia acta forensia et legum tenorem necessariò sequitur, licet gravamen forsan alicui inde oriatur: publica enim utilitas exigit ut judicia sic gerantur: et valet respublica eam concedere potestatem in bonum commune, cui singulorum jura cedunt.

107. Carcere includere reum judici licet, nam blasphemus in carcerem missus est a Mose, donec Dei voluntas de pœna ei infligenda innotesceret. Et ut sapienter animadvertit S. Thomas: "Homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero usu suorum membrorum, conveniens est incarcerationis materia."3 Cæterum ne pœnam subire quis videatur innocens, præcedere debent criminis indicia gravia testium juramento probata, nam "incarcerare aliquem, vel qualitercumque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem justitiæ, aut in pœnam, aut ad cautelam alicujus mali vitandi." Jure communi cavetur ne civis innoxius carcere includatur ; et reis fit facultas, præstitis vadimoniis, libertate fruendi, donec judicium subierint: nisi

994

(1) Cap. ii. de sent. et re judic. De causis criminalibus statuit constitutio Statuum fœderatorum: "In all criminal prosecutions, the accused shall enjoy the right to a speedy and public trial, by an impartial jury of the State and district wherein the crime shall have been committed." Article vi. Amendments to Const. United States.

(2) Lev. xxiv. 12.

(4) Ibidem, Resp.

(3) 2. 2. qu. lxv. art. iii. Ad tertium.

(5) "By 16 Car. i. c. x. if any person be restrained of his liberty by order or decree of any illegal court, or by command of the king's majesty in person, or by warrant of the council board, or of any of the privy council, he shall, upon demand of his counsel, have a writ of habeas corpus to bring his body before the court of king's bench or common pleas, who shall determine whether the cause of his commitment be just." Blackstone, l. i. n. 135. Vide et Const. U. S. § ix. n. 2.

« ÖncekiDevam »