Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT VII.

DE ORDINE CIVILI.

§ I. DE MAGISTRATIBUS.

153. MAGISTRATUM nemo ambire debet qui leges non sit satis edoctus ad munus exercendum. Illud haud lucri studio, vel popularis captandæ auræ, vel ob privatam quamcumque utilitatem, bono publico proposito, obire debet: sed communem omnium salutem imprimis quærere, et quæ justa sunt et æqua facere, etiamsi odium vel detrimentum inde oriturum sit. Igitur peccant qui legum penitus ignari, et judicio haud pollentes, munus hoc assumunt, cum periculo damni inferendi iis de quorum controversiis sententiam proferre debent. Peccant etiam si qui foveant jurgia litesve in sui lucrum, quum debeant pacem civium et utilitatem promovere. Peccant si qui sententiam proferant injustam, præjudiciis popularibus cedentes, vel privatorum utilitatibus studentes, cum innocentium damno. Peccant qui odio vel gratia a semita justitiæ deflectunt; et qui libertatem conscientiæ violari sinunt, pauperum filiis ab avita Religione ab heris contra leges abductis. Ubi quid faciunt juxta leges quod in Religionis detrimentum cedat, vel legibus mentique Ecclesiæ parum sit consonum, excusari videntur, quum suo nomine non agant, nec speeiales casus respiciant; sed tamquam causæ universales erga omnes pariter se gerunt legum executione. Eorum non est legum pendere æquitatem, vel conscientias dirigere; sed leges exequi, et munia sibi demandata obire. Igitur non peccant in acta referentes matrimonia coram se contracta, de ligaminibus quæ ex lege Ecclesiæ oriuntur, haud soliciti nec enim sacrum aliquem ritum perficiunt, sed testantur de consensu præstito. Attamen peccare videntur qui Catholicos

se adeuntes, dum copia est sacerdotis, facile excipiunt, quum animos addant peccantibus: sed si moniti nolint desistere qui nuptias inire quærunt, et copia sft acatholici magistratus qui eos excipiat, vel si magistratus recusando pœnæ seu mulctæ fiant obnoxii, non videntur culpæ rei quod operam præstent mere civilem.

154. Qui altiori magistratu fungitur, Gubernator scilicet, vel Præses, debet majori studio in omnium incumbere utilitatem: munera distribuere publica pro dotibus meritisque civium in Rempublicam, potius quam partium studio: leges probare vel vetare, pro mentis judicio, publicam salutem quærens. Peccat autem qui suam iteratam electionem unice expetens, in munerum distributione et in legum sanctione, id præsertim considerat utrum suffragia plura sibi sit comparaturus, et eum in finem negligit civium plerorumque commoda. Peccat etiam qui leges executioni demandari non eurat; et tranquillitatem ordinemque publicum non tuetur; et fiscum expilari sinit, hominibus nullius fidei pecunia publica concredita. Non peccat qui suarum partium homines, idoneos tamen, præ aliis designat: sed optandum omnino munera distribui pro meritis, partium studio neglecto, eosque in officiis retineri qui fideles et periti experientia noseuntur.

§ II. DE LEGumlatoribus.

155. Legumlatores debent rerum esse periti, et publicam utilitatem præcipue quærere, deinceps eorum quorum suffragiis electi sunt. Equidem reipublicæ quisque imprimis debet consulere, quum cives omnes speciali teneantur affectu patriam prosequi: quapropter peccant qui locorum quorumdam utilitates et commoda ad captanda suffragia promovent cum publico detrimento: et renuunt suffragari rebus quæ omnium intersunt, nisi alii se obligent ad præstanda suffragia rebus aliis quæ nullam habent publicam utilitatem. Peccant qui pecuniam fisci prodigunt in rebus nullius momenti, et ea negligunt perficere quæ plurima reipublicæ commoda allatura sunt: qui partium studio res profuturas rejiciunt: qui tempus inutilibus disceptationibus impendunt, cum fisci dispendio: qui suffragia dant vel spe mercedis, vel pactione quadam inita: et qui leges figendas refigendasque curant, ut rebus suis consulant cum aliorum detrimento. Qui senatores sunt, et suffragia ferunt de designatis a Gubernatore ad

jus dicendum, vel ad aliud munus publicum, peccant indignis suffragando, ex partium studio, vel dignos rejiciendo. Legumlatores Catholici non debent suis suffragiis probare quidquid doctrinæ Ecclesiæ adversatur: v: g: quod divortium a vinculo matrimonii detur ob adulterium, vel causam aliam: nec hæreses probare, vel indifferentismum, vel hæreticorum præconum usurpatum ministerium: cæterum culpandi non sunt quod legibus ferendis suam præstant operam, quibus civium omnium jura juxta Constitutionem vindicen

tur.

§ III. DE CIVIBUS UNIVERSIS.

156. Licet civibus ea omnia exercere privilegia quæ eis ex constitutione competunt: sed ordo servandus est, et charitatis leges haud negligendæ. In deligendis magistratibus utilitas publica præ oculis habenda est, et suffragia danda pro merito, adeo ut qui magis idoneus et utilis videtur præferatur. De iis qui munere publico funguntur, non temere loqui decet, nec maligne eorum res gestas carpere; quamvis liceat eas scrutari, et de iis publice loqui et scribere, quatenus leges permittunt, ut recte de iis judicetur, et utilitati publicæ prospiciatur. Observantia autem quadam colendi sunt magistratus, ratione muneris quod gerunt.1 Leges sancte servandæ sunt, nec quid tentandum singulorum arbitrio contra legum auctoritatem.

157. Peccant, igitur, contra bonum publicum, qui pecunia, gratia, odio, utilitate privata ducti suffragia indignis conferunt. Peccant contra charitatem et justitiam qui occulta aliquorum delicta, quæ aliis non nocent, publicis foliis annuntiant, vel concionibus suis, vel colloquiis, ut eos a munere aliquo repellant. Rei pariter sunt qui contra conscientiæ suæ judicium magistratuum acta carpunt, ut iis conflent invidiam. Sed gravissime peccare censendi sunt, qui, legum spreta auctoritate, supremum vitæ ac mortis jus sibi usurpant, nulla præmissa, vel inani judicii forma.

158. Patriæ et concivium utilitates maxime quærendæ sunt, nam "post Deum est homo maxime debitor parentibus et patriæ..... In cultu autem patriæ intelligitur cultus omnium concivium, et omnium

(1) 2. 2. qu. cii. art. ii. Resp.

patriæ amicorum." Ita S. Thomas. Igitur oportet onera necessaria ad Rempublicam sustentandam libenti animo ferre, pro æqua cujusque portione, et militiam inire, jubente legitimo magistratu ob patriæ defensionem, vel ob ejus jura vindicanda: et hostes occultos proditoresque denuntiare : et omnia facere quæ ad Reipublicæ salutem requiruntur.

(1) 2. 2. qu. ci. art. i. Resp.

CAPUT VIII.

DE MEDICE ARTIS CULTORIBUS.

159. TENENTUR quicumque medendi artem profitentur, vel aliquam adhibent operam in remediis parandis, vel in sectione chirurgica, eam habere notitiam, qua valeant suas partes tutò et absque alieno periculo implere. Debent etiam necessariam præstare diligentiam in remediis adhibendis, ne errore aliquo, vel negligentia, damnum alteri obveniat. Remedia tutiora et certiora adhibenda sunt, quum munere suo, et pretio accepto obligentur ad ægroto vel afflicto consulendum qua meliori potuerint ratione. Quod si incerta certis præponant, periculum veluti facturi, peccant gravissime, quum proximum discrimini temere objiciant. Nec excusantur licet de pauperibus agatur, quibus suam operam dant gratis, et corum periculo velint aliis consulere; nec enim hominis cujuscumque vita parvi facienda est. In rebus autem dubiis licet plura tentare, præsertim quæ perniciem non possunt afferre, quamvis forsan non sint profutura. Quæ periculum gravis detrimenti afferunt, nequeunt adhiberi, nisi spes nulla alioquin affulgeat, spe aliqua inde concepta: non enim licet ad morbo medendum id facere quod verosimiliter mortem inducat: sed periculo gravissimo utrimque impendente, unicum quod superest remedium licet tentare, saltem ex consensu ægroti, qui ita sibi consuli ea qua meliori possit ratione novit.

160. Peccant gravissime et ad damna reparanda tenentur, qui medicæ artis ignari eam profitentur et exercent: fiuntque facile homicidii rei, temere dantes quæ perniciem mortemque afferant. Quum autem vita reddi nequeat, debent, quatenus possunt, superstitibus de damno quod ex morte passi sunt, satisfacere. Peccant qui alio

« ÖncekiDevam »