Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quin periti necessariam attentionem non adhibent ad intelligendum ægroti conditionem et morbum: quod in pauperibus curandis sæpe evenit. Peccant qui quid suadent contra Dei legem, et medicamenta præbent ad fœtum expellendum, vel ad impediendam generationem. Peccant etiam, qui fœtum vivum, egredi frustra conantem, instrumentis in partes secant, ut matri subveniant; non enim licet vitam nascituro eripere, etiam ad servandam a morte matrem. Peccant qui pauperibus necessariam denegant operam, ubicumque non sunt deputati medici publica auctoritate, et certo stipendio, ad id muneris obeundum. Qui morbos pudendos eorum quos curant temere divulgant, fidei fractæ plane arguendi sunt: cæterum non videntur peccare qui interrogati eos manifestant aliis in quorum potestate ægroti sunt. Sic hero morbus mancipii, matri puellæ conditio manifestatur. Jure Anglico chirurgus cogitur, a judice interrogatus, omnia quæ novit referre.1

161. Ex lege Ecclesiæ, lata in concilio Lateranensi iv., debent medici ægrotos monere et inducere, ut medicos advocent animarum.2 Constitutione speciali id jussit Pius V., vetans ne ultra tertium diem ægrotum inviserent nisi de ejus confessione constet: sed apud nos quum acatholici nobiscum permixti degant, non est lex illa moribus recepta. Igitur satis videtur si medicus catholicus nostrates invisens, eos moneat, gravi urgente periculo, ut confessarium arcessant.

162. Peccant medici honoraria exigendo majora consuetis: quam-* vis autem accipiant absque peccato quæcumque libere dantur, nequeunt exigere mercedem ampliorem ea quam legis defectu consuetudo statuit.

163. Quæ de medicis diximus, de chirurgis, pharmacopoeis, dentium curatoribus, et cæteris hujusmodi, debita proportione servata, sunt intelligenda: omnes scilicet scientiam debent habere suæ artis, et diligentiam adhibere et cautelam, et mercede justa contenti esse. Qui igitur aliquid hujusmodi aggreditur ignarus et imperitus plane peccat, et ad damna reparanda obligatur: sicut et qui medicamenta venditat quibus virtutem magnam falso tribuit.

164. De singulis opificibus speciatim disserere non vacat. Id in universum animadvertemus, omnes debere justitiam colere, et magno præcavere studio ne lucri amore aliquid admittant minus honestum.

(1) Vide Blackston. cum adnot. I. iii. n. 370. not. 32.
(2) Cap. Cum infirmitas.

Regulæ legesque singularum artium exercendarum ex consuetudine et communi omnium sensu plerumque innotescunt: a quibus non est facile recedendum.

Sed jam volumen primum claudimus, expositis morum regulis, conscientiæ scilicet judicio, et legibus a Deo latis, vel divina munitis sanctione; et præcipuis explicatis muneribus eorum qui specialibus tenentur ligaminibus. De virtutibus tum theologicis, tum moralibus, altero quod mox aggrediemur volumine agendum erit.

[graphic]
« ÖncekiDevam »