Sayfadaki görseller
PDF
ePub

didisti, quoniam perficientur ea quæ dicta funt tibi a Domino. " Quasi carpens Zachariam virum incredulum voci angeli, ei in templo hæc prænuntiantis, et idcirco muti usque in diem, quo hæc facta funt, quando nimirum,, apertum est illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor fuper omnes vicinos eorum: et fuper omnia montana Judææ divulga bantur omnia verba hæc a)." Eccui vero non ftuporem iniiciat rerum mirandarum una quasi feries, congeriesque, divina Evangelii Christi Verbi incarnati, iam antequam nasceretur, economia?

V.

CHRISTUS

» Factur

[ocr errors]

NATUS.

دو

actum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis b). Non poterat Evangelista expressius determinare tempus adventus Messiæ iuxta prophetiam patriarchæ Jacob c): Non auferetur fceptrum de Juda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium." Non femel equidem Israelitæ in fervi tutem redacti fuerant, dispersæ etiam manserant captivæ deductæ reliquæ tribus præter tribum Juda, quæ in Judæa fuperstes post captivitatem Babylonicam etiam nonnunquam fuerat fervitute pressa, fed necdum venerat, qui foret exspectatio gentium Messias Christus Jesus: quo brevi nasci

a) Luc. 1. 64. 1) Luc. II. 1, 6) Gen. XLIX, 10.

[ocr errors]

دو

turo descriptio prima facta a praside Syria Cyrino, cui ditioni atque adeo descriptioni et Judæa fuberat in provinciam redacta. Et ibant omnes, ut profiterentur finguli in fuam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem; eoquod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata fibi uxore prægnante. En luculentum testimo. nium atque publicum de Christo Jesu nascituro ex ftirpe illa, domo et familia, ex qua iuxta prophetarum vaticinia erat oriturus Messias, in Bethlehem Juda civitate David. Factum est autem, cum essent ibi, impleti funt dies, ut pareret. Et peperit filium fuum primogenitum a)," ut nimirum ille esse commonstraretur, quem virgo conceptum de Spiritu S. genuisset, non quod deinceps alium genuerit; et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio, quid non erat ei locus in diversorio. Hiccine est magnus ille virgini matri ab angelo annuntiatus, qui filius Altissimi vocabitur? cui daturus est Dominus Deus fedem David patris eius? et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni eius non erit finis b)?

دو

Eis paradoxa hæc funt, qui cum Judæis exspectantibus liberationem ab imperio Romanorum restituendum regnum Israel terrenum fibi fomniant; dum Christo nato pannis involuto, et reclia) Luc. II. 6. b) Ib. I. 32.

Ba

nato in præsepio, non est locus in diversorio, in hoc mundo: regnaturo autem in domo Jacob in æternum, cuiusve regni non erit finis, non potest esse regnum de hoc mundo finem habituro. Quod igitur Christus palam coram Pilato edixit a), regnum fuum non esse de hoc mundo, hic elinguis adhuc in ftabulo velut extra commercium humanum positus, iacens in præsepio profitetur. Quodque in horto dicit Christus de legionibus angelorum b), et iterum Pilato de iisdem ministris pro se certaturis, si regnum fuum esset de hoc mundo; id exhibetur nato Domino ad demonstrandum eum regem cœlorum. En economiam divinam Evangelii Christi pastoribus denunciati ! Adsunt nuncii e cœlo (cuius regni cœlestis nimirum non erit finis) ad pastores in regione eadem vigilantes: adést fplendor, cui nil in terris par esse potest: Et ecce! angelus Domini ftetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos c), evangelizatque eis angelus gaudium magnum, quod erit omni populo non tantum Judaico, fed omnibus gentibus, quibus aliquando idem erit evangelizandum gaudium magnum, quod hic pastoribus annunciatur,,,quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis fignum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio." Paucioribus quidem, fed fignificantioribus verbis, quam nasciturus Zachariæ facerdoti, ac ipsi virgini Mariæ, denunciatur pastoribus iam natus Salvator, qui est Christus Dominus. *) Jo. XIX. 36. b) Matth. XXVI. 53. c) Luc. 11. 9.

Atque etiam tudo militiæ cœlestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in Altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis:" quia nimirum pacificator, mediator inter Deum et hominem natus est in Bethlehem Juda civitate David,

fubito facta est cum angelo multi

Ex Bethlehem etiam oriundus, thronum fuum in monte Sion, regiamque in Jerusalem constituit David. Sic post resurrectionem fuam a mortuis expleto redemtionis nostræ opere in Jerusalem ad apostolos fuos accedens Jesus locutus est eis, dicens : data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; euntes ergo doçete omnes gentes; quod nimirum angelus evangelizavit, gaudium magnum, quod erit omni populo quia natus est vobis hodie Salvator, Jesus nimirum, quod idem est ac Salvator, Ad hoc nempe data est Christo Jesu omnis potestas in cœlo et in terra, ut falvaret populum fuum a peccatis eorum in terra; ascendensque ad Patrem fuum, et Patrem nostrum, Deum fuum, et Deum nostrum, intrans in gloriam fuam eandem nobis (cum eius fpe, quam in ftatu innocentiæ habebamus, excidissemus per peccatum) redderet in cœlis, hæredibus quidem Dei, cohæredibus autem Christi Salvatoris nostri. Fuerunt tum Maria, tum etiam Joseph ab angelo cœlesti nuncio, ut ita dicam, a latere iussi hoc infanti indere nomen, quod et factum est, „postquam consummati funt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatumque est nomen eius Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero

men eius Jesum.

conciperetur a)." Matri dictum erat: Vocabis noHic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur etc. Joseph autem matris fponso dicitur : Vocabis nomen eius Jesum: ipse enim falvum faciet populum fuum a peccatis eorum. Divina Evangelii Christi Verbi incarnati economia!

A MAGIS ADORATUS.

VI. Vides ubique cœlestium nunciorum ministe

[ocr errors]

Ab angelo

rium, divina humanis contemperata. etiam responso accepto in fomnis, ne redirent ad Herodem, Magi per aliam viam reversi funt in regionem fuam b), quæ creditur esse Aram feu Mesopotamia, unde venerint Jerosolymam dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim ftellam eius in Oriente, et venimus adorare eum c)" quam nimirum orituram ex Jacob Balaam prædixerat d). Primitiæ erant hi Magi gentium, quibus falus ex Judæis, falvatoreque regnaturo in domo Jacob, fedeque David advenire debebat. Regem hunc Christum fore Messiam nec Herodes dubitabat, eumque in Bethlehem Judæ nasciturum a principibus facerdotum et fcribis populi edoctus erat. Eo dum iam pergunt Magi, ecce ftella, quam viderant in Oriente, quæve disparuerat in Jerusalem feu Judæa, ubi lucem eam tenebræ non comprehenderunt, antecedebat

*) Luc. 11. 21. b) Matth. II. 12. d) Num. XXIV. 17.

c) Ib. 2.

« ÖncekiDevam »