Sayfadaki görseller
PDF
ePub

eos, usque dum veniens ftaret fupra, ubi erat puer. Animadverte hic divinam evangelii Christi Verbi incarnati œconomiam in his gentium, ad quas aliquando Evangelium deferendum, primitiis! Vi dentes autem ftellam gavisi funt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris fuis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham." De adora tionis vocabulo in fcripturis æquivoco etiam certi et asserti nihil ftatui posse videtur, cum natum tantum regem Judæorum quærant; regibus autem deferre munera fuisse consuetum in Oriente, Persis præsertim feu Parthis fcriptura nos Genes. XXXII. 14. etc. Gen. XLIII. 11. 15. I. Reg. X. 27. et alibi docet; munerum tamen thuris præser tim nonnisi divinitati adoleri foliti ratio altius, ut fuo loco videbimus, hic evehere animi fensum postulat, ipsaque illa, quam hic conservatam intelligimus traditionem a primis parentibus inde acceptam de redemtore generis humani feu falvatore mundi: quem Judæi fub nomine Messiæ regem fuum exspectabant; ex historia autem Magorum palam fit iuxta prophetiam patriarchæ Jacob, eum aliarum etiam gentium in fuo adventu fuisse exspectationem, eundem, qui pastoribus per angelos fuit annunciatus, gentibus per ftellam designatum. „Jam tunc ergo, funt verba S. Leonis P. a), cœli enarraverunt gloriam Dei, et in omnem ter ram fonus veritatis exivit, quando et pastoribus a) Serm. 11. de Epiph. c. I.

exercitus angelorum Salvatoris editi annuntiator ap

paruit, et Magos ad eum adorandum prævia ftella perduxit: ut a folis ortu usque ad occasum veri regis generatio, et regna Orientis per Magos discerent, et Romanum imperium non lateret. Nam et fævitia Herodis, volens primordia fuspecti fibi regis extinguere, huic dispensationi nesciens ferviebat: ut dum atroci intentus facinori, ignotum fibi puerum indiscreta infantium cæde persequitur, annuntiatum cœlitus dominatoris ortum insignior ubique fama loqueretur; quam promtiorem ad narrandum, diligentioremque faciebat, et fupernæ fignificationis novitas, et cruentissimi persecutoris impietas." Revocat etiam huc deinceps S. pontifex fugam Christi in Ægyptum, ubi ad eius præsentiam corruisse idola, quis non facile fibi in animum inducat? Congruam omnino divinæ Evangelii Christi Verbi incarnati œconomiæ rem. Certe eius adventu idololatria evanuit, quod S. Athanasius in lib. de Incarnatione Verbi Dei ceu caput omnium ac maxime mirandum extollit, „ubi, ut postea animadvertit, Dei verbum cum corpore, apparuit, et fuum Patrem notum nobis fecit, tunc dæmonum quidem fallacia evanescere et desinere cœperunt, homines autem verum Patris Deum Verbum intuentes, idola relinquunt, ac verum Deum agnoscunt. Id porro certo indicio est, Christum Deum Verbum et Dei virtutem esse. Cum enim cessent, quæ humana funt, et Christi verbum constanter perseveret, nemo non videt, ea quæ finem habent temporalia esse; eum autem, qui perpetuo permanet, Deum Deique filium verum, unigenitum Verbum esse.

1

CHRISTI INFANTIA, ETATISQUE

PROFECTUS.

Portenderat

1

VII. ortenderat ftella Magis prælucens lumen illud ad revelationem gentium Jesum falutare illud Dei, quod paravit ante faciem omnium populorum, de quo Simeon homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo a), fpiritu prophetico iam tunc eum prædixit positum esse in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et in fignum, cui contradicetur, Mariam allocutus, nec obscure ignominiosam mortem Christi in cruce, cui mater morens adstitit, vaticinatus; Et tuam, ait, ipsius animam pertransibit gladius etc. Anna quoque prophetissa, et hæc ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemtionem Israel. Quæ verba innuunt non fine numine, cum esset prophetissa, ipsa hora eam fupervenisse: velut Evangelista de Simeone narrat eum,, responsum accepisse a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in fpiritu in templum, cum inducerent puerum Jesum parentes eius, ut facerent fecundum consuetudinem legis pro eo." Ubique apparet @savbewos homo Deus, humana et divina in infante Jesu; ubique mirabilia, ac miracula. Omnis ætas, commentatur S. Ambrosius in hunc S. Lucæ locum b), et uterque fexus, eventorumque miracula fidem adstruunt. Virgo generat, fterilis parit, mutus loquitur, Elisabeth pro

دو

a) Luc. II. 25. etc. b) L. 11. c. 2. n. 58. crc.

phetat, Magus adorat, in utero clausus exultat, vidua confitetur, iustus exspectat... Vides uberem in omnes gratiam Domini generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum, “

[ocr errors]

Sic iterum divina humanis interposita apparent in Christi fuga in Egyptum a): in qua, concedente divina œconomia iræ, insidiisque Herodis, Joseph per angelum Domini in fomnis iubetur furgere, et accipere puerum et matrem eius, et fugere in Ægyptum: eratque ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur, fubdit Evangelista, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi Filium meum. Id quod iterum ministerio angeli Joseph in fomnis apparentis factum est mortuo Herode: Iterumque, dum illo ire timuit,,, quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode, admonitus in fomnis, fecessit in partes Galilææ. Et veniens habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Quoniam Nazaræus vocabitur;" resplendente ubique admirabili circa infantem Dei Filium divina œconomia, humana divinis attemperante, angelorum in infantia ministerio, quod Christus fingulare in hac ætate Matth. XVIII. 10. nobis manifestat: Videte, ne contemnatis. unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia ana) Matth. II.

دو

geli eorum femper vident faciem Patris mei, qui in cœlis est." Sic vero in Christo ab ipsa incar natione fua divina humanis consociata videmus, ut ministerium angelorum, quod fingulariter circa infantes intelligimus voce Domini, in Christo infante tam conspicuum admiremur,

Interim puer crescebat, et confortabatur plenus fa pientia, et gratia Dei erat in illo a), quam ftupebant in illo duodenni fedente in medio doctorum audiente illos b), et interrogante eos in templo; cum redeuntibus post festum parentibus folus remansisset Jesus in Jerusalem, Inventus post triduum a parentibus matri quidem querulanți indicavit, quæ fibi in his, que Patris fui æterni in cœlo funt, incumberent, Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos c). Est hæc divina Evangelii Christi Verbi incarnati œconomia, quam nobis apud Anastasium Sinaitam in Odego Melito episcopus Sardicensis Sæc. II, cælesti cognitione exs cellens, ut eum laudat Anastasius, pandit ex lib. illius contra Marcionem, qui perinde periit ac eius Apologia ad Marc. Antoninum, Christum nimirum annis triginta ante baptismum fuam huma→ nitatem, tribus autem post baptismum per miracula fuam divinitatem demonstrare voluisse. Unde ad id usque tempus, latente Verbi divini divinitate, Christus puer, et adolescens exhibuit ea; quæ parentibus in terra deberentur: Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat fubditus illis d): a) Luc. II. 40. b) lb. 47. c) Ib. 48. d) Ib. 50.

« ÖncekiDevam »