Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ftabilirent, aut fchismate Ecclesiam fcinderent. Ipsum Atheismum publicis in Conventibus celebrant, laudesque impias avidissime captant, quas misera atque feducta plebecula plausibus detestandis in fcelestos præcones ubertim adcumulat. Templa Deo vivo et vero facra in mausolæa fceleratorum conversa dolemus, facerdotes fuo muneri fideles crudelissime aut trucidatos, aut in antra tenebricosa et fœtida coniectos, ultra limites patriæ proiectos, fine certa iam fede circumeuntes egentes, angustiatos, afflictos, quibus dignus non erat mundus, Heb. XI. 37. 38. Spoliatur Ecclesia auctoritate legitima, hierarchæ, a Spiritu fancto ut eam regerent, constituti, fuis exuuntur iuribus, divina humanaque permiscentur, atque dum fræna laxantur criminibus, ipsa regna dehiscunt et corruunt.

Frustra malo ingruenti aggerem humana ratio opponit, folaque fuperest religio, quæ vulneri vix non desperato medeatur. Ac profecto, Divinum falvatorem Apostolos fuos haud aliis armis, quam Evangelii dogmatibus instructos in universum qua late patet orbem, densissimis idololatriæ tenebris ac criminum fæ

ce fepultum, ablegasse novimus; miramurque brevi temporis fpatio renovatam fuisse faciem terræ ; illapsis cœlestis doctrinæ radiis, tyranni quamvis obstreperent ac fævirent, philosophi disceptarent, riderent, argutarentur. Nempe, quæ ftulta funt mundi, elegit Deus, ut confundat fapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia et contemtibilia elegit Deus, et ea, quæ non funt, ut ea quæ funt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. I. Cor. I. 27.

Eadem igitur arma iterum capessenda funt, quibus Apostoli orbem universum fub fuave Jesu Christi iugum miserunt, ac fcite tractanda. Hoc quidem opus, hic labor est. Verum non desunt fubsidia, multis fumtibus a MARTINO nostro undique comparata, quibus in fecretiora Divini Verbi adyta penetrare poteritis, assiduam exercitationem nisi abhorreatis.

Neque vos deterreat facrarum litterarum fublimis dicendi ratio atque Divina prorsus in fententiis maiestas, vel ab ipsis christianæ religionis iuratis hostibus celebrata (vid. J. J. Rousseau in Emil.)

habent enim amoenam quamdam, Deo dignam, mortalibusque non adsequendam fimplicitatem coniunctam, quæ alliciat. Spes fructus amplissimi Vos erigat, quem nec ærugo nec tinea corrumpet. Simile nimirum est Verbum Dei grano finapis, quod quamvis minimum, in arborem tamen temporum decursu excrescit, atque ramis exporrectis vago volucrum cætui asylum præbet. Contemnatur licet, derideaturque, fieri fane non potest, quin fructus demum uberrimos ferat, tam Ecclesiæ, quam reipublicæ falubres, præcipue in cordibus teneræ iuventutis fatum,

Cessabunt mala, quibus premimur, quæque irreligiosa et effrænis fentiendi, fcribendique libido in mundum invexit, redibit pax aurea et morum probitas, fuum cuique tribuetur, iam ipsis fummis principibus in id intentis, ut religioni debitus exhibeatur honor, ac hierarcharum iura postliminio revocentur.

Verum quum neque qui plantat, fit aliquid, neque qui rigat, fed qui incrementum dat Deus, I. Cor. XIV. 7.; atque omne datum optimum, et omne donum perfectum

desursum fit, descendens a patre luminum Jacob. L. 17. Divini illius fpiritus, qui facrorum librorum fcriptores divinitatis fuæ radiis illustravit, illapsum precibus ferventissimis exposcite. Si quis enim vestrum indiget fapientia, rursus ait S. Jacobus ibid. y. 5. etc., postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil hæsitans ; qui enim hæsitat, fimilis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Quod ultimum ne fiat, vestraque frustretur oratio, vehementer vos exhortor obtestorque, ut Divinum volumen non profana quadam manu tractetis, aut vana fciendi prurigine incitati ad facrorum oraculorum lectionem accedatis, fed iusto ordine ac ea omnino animi fimplicitate et fubmissione facras paginas meditemini, quam Divini fpiritus gratia requirit, et fancta mater Ecclesia in facra fynodo Tridentina fess. LV. vobis commendat in Canone a MARTINO nostro in præfatione citato.

Quæ cum præstiteritis Confratres dilectissimi! etiam pro me preces conti

nuas ardentesque ad Cœlum mittite, ut Divini fpiritus gratia perlustratus, eiusque inflammatus amore in lege Domini diu noctuque meditando boni pastoris of ficio plene perfungar, atque una vobiscum, qui ovium mearum præcipua pars estis, eo pertingam, ubi unum erit ovile, et unus pastor; qui omnium laborum nostrorum unicus finis esto.

Dabam in D. Blasii. VIII. Id. Junii A. R. S. MDCCXCIII.

PRÆ

« ÖncekiDevam »