Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sunt, non ultrò fateatur, plura et ampliora concessa quàm dimissa, atque Ecclesiæ causam Regiâ æquitate ac liberalitate, meliore nunc omninò conditione esse : quamobrem obsecramus, ut quæ à nostrâ humilitate, non modò publicæ pacis intuitu, sed maximo Ecclesiæ emolumento gesta sunt, quæque Rex Maximus, tanto Religionis studio, tantâque omnium nostrum obtestatione concessit, Regiis Magistratibus nequicquam reclamantibus, sic Vestra Sanctitas complectatur, ut Sacerdotii Regnique concordiam æternùm firmet et sanciat.

Quid enim luctuosius, quàm sub tanto Pontifice, ac tanto Rege, quorum consensione tot in Ecclesiam bona redundatura sint, per invisa et importuna dissidia eludi expectationem Orbis, et publica commoda retardari? Sanè ex quo Ecclesia est, Sede Apostolicâ Regnoque Francorum nihil conjunctius fuisse, et maximo honori ducimus, et vestri Antecessores libentissimè prædicant hanc verò perpetuam conjunctionem animorum nostris quoque temporibus auctam oportuit. Quid enim videt orbis Magno Ludovico majus? Quem Turcæ sævienti graviorem hostem? Quam expeditiorem manun? Quem animum promptiorem? Quem idoneum magis quo cum ea, quæ vos assiduè pulsaut coercendi hostis atque amplificandæ Ecclesiæ, communicare consilia? Quem ad ardua quæque jam spontè currentem incitare possitis? Ne vero prohibeat Vestram Sanctitatem Ecclesiarum aliquarum haud tantis sanè moribus digna libertas: solet Ecclesia Christi quædam omittere, ut alia eaque potiora servet, multa quoque in melius ferendo, commutare. Ipsa Regalia quantùm imminuta est, cum pii principes à potiundis fructibus jam abstinuerint, et gravissima onera alendorum militum ac procurationum spontè remiserint, ut jam illi à nobis, si necesse sit, memorem animum suo quodam jure reposcere videantur? Quid attinet commemorare in Episcopis atque Abbatibus eligendis, in Investituris, in Jussionibus, Permissionibus, Assensionibus Regiis, in Episcopatuum, et Abbatiarum concessione et domo: in hominiis quoque et sacramentis fidelitatis, quàm multa primùm censuris gravissimis reprobata, mox ultrò concessa sint? Ipsa Apostolica Sedes, arx Ecclesiasticæ libertatis, quàm multa Principum in se ipsam quoque jura toleravit, imò aliquandò concesserit, ipsa temporum morâ, excussa cervicibus, et in optimum statum spontè restituta? An ergò Ecclesia levitate usa est? Fuitque in illá Est et Non(1)? Absit, sed satis sibi conscia æternitatis suæ, ipsique veritati semper immobili animo adhærescens, aliquâ sui parte humanis se rebus utcumquè accommodat, nec tàin temporibus quàm animarum saluti servit.

Hæc dicendo, doctam Paternitatem Vestram non docemus, sed eamdem

(1) Epist, II, ad Corinth,, cap. I, vers. 17,

consulendo et rogando monemus, ut ibi consilii et pietatis studeatis viribus abundare, ubi fas non est fortitudinem exercere (1).

Quare, Beatissime Pater, ad sacros vestros pedes ritè provoluti, atque Apostolicam Benedictionem expectantes, Summum illum Ecclesiæ, Vestrique Unici Primatûs Auctorem oramus, obsecramus, ut mentem vestram ad pacis consilia inflectat, et quæ pacis studio, exemplo Majorum, Sanctitas Vestra gesserit, ea in vestram gloriam, quam in Christo habetis, totique Ecclesiæ utilitati vertat.

Datum Parisiis tertio

Nonas Mensis Februarii. anno 1682.

Obsequentissimi et devotissimi Filii ac servi, Archiepiscopi, Episcopi, et alii Ecclesiastici viri in Comitiis generalibus Cleri Gallicani Parisiis Congregati.

Franciscus, Archiepiscopus Parisiensis, Præses.

(1) Yvo Carn., Epist. 190.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

VENERAB ENERABILES FRATRES ac dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Paternæ charitati quâ charissimum in Christo Filium nostrum Ludovicum Regem Christianissimum, Ecclesias vestras, vos ipsos, et universum istud regnum amplectimur, permolestum accidit ac planè acerbum cognoscere ex vestris Litteris die tertiâ Februarii ad nos datis, Episcopos Clerumque Galliæ, qui corona olim et gaudium erant Apostolicæ Sedis, ita se ergà illam in præsens gerere, ut cogamur multis cum lacrymis usurpare propheticum istud, filii Matris meæ pugnaverunt adversum me : quanquam adversùs vos ipsos potius pugnatis, dum nobis in eâ causâ resistitis, in quâ vestrarum Ecclesiarum salus ac libertas agitur, et in quâ nos pro juribus et dignitate Episcopali in toto regno tuendâ, ab aliquibus Ordinis vestri piis et fortibus viris appellati, absque morâ insurreximus, et jam pridem in gradu stamus, nullas privatas nostras rationes secuti, sed debitæ Ecclesiis omnibus sollicitudini, et intimo amori erga vos nostro satisfacturi. Nihil sanè lætum et vestris ominibus dignum eas litteras continere, in ipso earum limine intelleximus.

Nam præter ea quæ de normâ in Comitiis convocandis peragendisque servatâ afferebantur, animadvertimus eas ordiri à metu vestro, quo suasore nunquam Sacerdotes esse solent in ardua et excelsa pro Religione et Ecclesiasticâ libertate, vel aggrediendo fortes vel perficiendo constantes.

Quem quidem metum falsò judicavistis posse nos in sinum nostrum effundere. In sinu enim nostro hospitari perpetuò debet charitas Christi, quæ foràs mittit timorem, quâ charitate erga vos regnumque Galliæ paternum cor nostrum flagrare, multis ac magnis experimentis cognosci potuit, quæ hic referre non est necesse.

Si quid est autem in quo benè merita de vobis sit charitas nostra, esse imprimis putamus, ob ipsum Regale negotium, ex quo si seriò res perpendatur, omnis Ordinis vestri dignitas atque auctoritas pendet.

Timuistis ergo ubi non erat timor. Id unum timendum vobis erat, ne apud Deum hominesque redargui jure possetis, loco atque honori vestro, et Pastoralis officii debito defuisse. Memorià vobis repetenda erant, quæ antiqui illi Patres Sanctissimi et Præsules, quos quàm plurimi posteà quâlibet ætate sunt imitati, Episcopalis cons→ tantiæ et fortitudinis exempla, in hujus modi casibus ad vestram eruditionem ediderunt. Intuendæ imagines Prædecessorum vestrorum, non solum qui Patrum, sed qui nostrâ quoque memorià floruerunt : et qui Yvonis Carnotensis dicta laudatis, debuistis facta etiam, cum res posceret, imitari. Nostis imitari. Nostis quæ is fecerit passusque sit, in turbulentâ illà ac periculosâ contentione inter Urbanum Pontificem, et Philippum Regem, muneris sui Regiam indignationem stare, bonis spoliari, carceres et exilia perferre, deserentibus aliis causam meliorem.

Officii vestri erat Sedis Apostolicæ auctoritati studia vestra adjungere, et Pastorali pectore, humilitate Sacerdotali causam Ecclesiarum vestrarum apud Regem agere, ejus conscientiam de totâ re instruendo etiam cum periculo Regium in vos animum irritandi; ut possetis in posterùm sinè rubore in quotidianâ psalmodiâ Deum alloquentes Davidica verba proferre: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu Regum, et non confundebar.

Quantò magis in vobis faciendum fuit, tam perspectâ atque exploratâ optimi Principis justitiâ et pietate, quem singulari benignitate Episcopos audire, Ecclesiis fa– vere, et Episcopalem potestatem intemeratam velle vos ipsi scribitis, et nos magnâ cum voluptate legimus in vestris Litteris. Non dubitamus, si stetissetis antè Regem pro causæ tam justæ defensione, neque defutura vobis verba quæ loqueremini, neque Regi cor docile quo vestris annueret postulatis.

Nunc cum muneris vestri, et Regiæ æquitatis quodam modo obliti in tanti momenti negotio silentium tenueritis, non videmus quo probabili fundamento significetis, vos ad ita agendum adductos, quod in controversiâ victi sitis, quod causâ cecideritis. Quomodò cecidit qui non stetit ? Quomodò victus est qui non pugnavit? Et quis vestrûm tam gravem, tam justam causam, tam Sacro-Sanctum oravit apud Regem, cùm tamen Prædecessores vestri eam in simili periculo constitutam non semel apud superiores Galliæ Reges, immò apud hunc ipsum, liberâ voce deffenderint victoresque à Regio conspectu discesserint, relatis etiam ab æquissimo Rege præmiis Pastoralis officii strenuè impleti. Quis vestrûm in arenam descendit, ut opponeret murum pro domo Israël? Quis ausus est invidiæ se offerre? Quis vel vocem unam emisit, memorem pristinæ libertatis ?

Clamarunt interim sicuti scribitis, et quidem in malâ causâ, pro Regio jure clamarunt Regis administri, cum vos in optimâ pro Christi honore silueritis; neque illa solidiora, quod reddituri nobis rationem, seu veriùs excusationem allaturi rerum in hujusmodi Comitiis per vos actarum, exageratis periculum, ne Sacerdotium et Impe

rium inter se collidantur, et mala quæ exindè in Ecclesiam et Rempublicam consequí possent; pro indè existimasse nos ad officium vestrum pertinere aliquam inire rationem tollendi de medio gliscentis dissidii, nullam verò commodiorem apparuisse remedio ab Ecclesia Patribus indicato, utili condescensione Canones temperandi pro temporum necessitate, ubi neque Fidei veritas, neque morum honestas periclitentur; deberi ab Ordine vestro, deberi à Gallicanà, imo ab Universâ Ecclesià, plurimum Regi tam præclarè de Catholicâ Religione merito, et in dies magis mereri cupienti; proptereà nos jure vestro decedentes, illud in Regem contulisse.

Mittimus hic commemorare quæ significatis, de appellato à vobis sæculari Magistratu, à quo victi discesseritis; cupimus enim ejus facti memoriam aboleri, volumus ea vos verba à Litteris vestris expungere, ne in Actis Cleri Gallicani resideant ad dedecus vestri nominis sempiternum.

Quæ de Innocentio III, Benedicto XII, Bonifacio VIII, in vestram defensionem adducitis, non defuere qui doctis lucubrationibus ostenderint quàm frivola atque extranea sint huic causæ ; et magis notum est, ut opus sit commemorare, quo zelo, quà constantiâ eximii illi Pontifices Ecclesiæ libertatem deffenderint adversus sæcu→ lares potestates; tantùm abest ut eorum exempla possint errori vestro suffragari.

Cæterùm ultro admittimus et laudamus consilium relaxandi Canonum disciplinam pro temporum necessitate, ubi fieri id possit sine Fidei et morum dispendio, immò addimus cnm Augustino, toleranda aliquandò pro bono unitatis quæ pro bono æquitatis odio habenda sunt ; neque eradicanda zizania, ubi periculum fit ne simul etiam triticum eradicetur; id ita tamen accipi oportet, ut in aliquo tantum peculari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit, sicuti factum est ab Ecclesià, cum Arianos et Donatistas Episcopos ejurato errore suis Ecclesiis restituit, ut populos qui secuti eos fuerant, in officio contineret.

Aliud est ibi disciplina Ecclesiæ per universum amplissimi regni ambitum, sine temporis termino et cum manifesto periculo, ne exemplum latius manet, labefactatur, imò evertitur ipsius disciplinæ et hierarchiæ Ecclesiasticæ fundamentum, sicut evenire necesse est, si quæ à Rege Christianissimo in negotio Regalia nuper acta sunt, conniventibus, imò etiam consentientibus vobis contra sacrorum Canonum, præsertim generalis Concilii Lugdunensis auctoritatem, contra notam jam pridem vobis in eâ re mentem nostram ; et contra ipsam jurisjurandi religionem, quâ, vos, Deo, Romanæ, vestrisque Ecclesiis obligatis, cum Episcopali caractere imbueremini. Hæc Sancta Sedes executioni mandari, et malum invalescere diutius differendo permitteret, si non ea nos pro traditâ divinitùs humilitati nostræ supremâ in Ecclesiam Universam potestate, solemni more Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes improbaremus. Cùm præsertim per abusum Regaliæ, non solùm everti disciplinam Ecclesiæ, res ipsa doceat, sed etiam Fidei ipsius integritatem in discrimen

« ÖncekiDevam »