Expositio Ss. missae atque rubricarum: seu Catechismus liturgicus

Ön Kapak
Typis et sumptibus Frid. Lintz, 1844 - 636 sayfa

Kitabın içinden

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 360 - Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum deum sibi esse ; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium deo canere ; hinc probatur quomodo biberit.
Sayfa 101 - Novit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam; sed mihi placet ut, sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placeré, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc...
Sayfa 265 - Sursum corda;' ut dum respondet plebs: * Habemus ad Dominum,' admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare uebere.
Sayfa 316 - Ad nonum dicendum quod sacerdos non petit neque quod species sacramentales deferantur in coelum, neque corpus Christi verum, quod ibi esse non desinit; sed petit hoc pro corpore mystico, quod scilicet in hoc sacramento significatur, ut scilicet orationes sacerdotis et populi angelus assistens divinis mysteriis Deo repraesentet, secundum illud Apoc., Ascendit fumus incensorum de oblationibus sanctorum de manu angeli.sz Sublime autem altare Dei...
Sayfa 507 - ... praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Pétri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo sexto, kalendas maii, pontificatus nostri anno quarto.
Sayfa 127 - Quare non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, rite, juxta Apostolorum traditionem, offertur.
Sayfa 358 - Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliquando servavit: ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt : ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse, sine controversia credendum est.
Sayfa 101 - Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua, quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas; non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
Sayfa 227 - ... preces fundant ad Dominum, pro rege et episcopis et rectoribus ecclesiarum, pro pace, pro peste, pro infirmis qui in ipsa parochia lecto decumbunt, pro nuper defunctis, in quibus singulatim precibus plebs orationem dominicam sub silentio dicat.
Sayfa 188 - Kyrie eleison autem nos neque diximus neque dicimus, sicut a Graecis dicitur : quia in Graecis simul omnes dicunt ; apud nos autem a clericis dicitur, et a populo respondetur ; et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur.

Kaynakça bilgileri