Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fiunt, maximi momenti est, quae sequentur sibi bene inculcare. Proposita debent esse 10 practica, i. e. talia, quae vere ad perfectionem sint efficacia, 20 particularia et praesenti statui accommodata; statuatur quotidie aliquid eo ipso die exsequendum; 30 bene fundata i. e. motivis solidis firmata; 40 humillima i. e. plena diffidentia de nobismetipsis.

Finis sive egressus. Meditationem solent concludere colloquia1) quolibet modo et quibuslibet 2) verbis instituta cum Deo, cum Christo Domino, cum B. M. Virgine aut aliis Sanctis, prout fert meditationis materia; tum ut gratias agamus pro beneficiis nobis in meditatione collatis; tum ut gratiam impetremus implendi et exsequendi proposita in meditatione concepta; tum ut nos ipsos accusemus de culpa aliqua admissa; tum ut res nostras et circumstantias ipsis proponamus et consilium sive auxilium in iisdem petamus. Ubi bene notandum est monitum, quod S. Ignatius (in 3. annotatione ex 20 et Direct. cap. 15., n. 6. et 7.) tradit quod, quando voce aut mente cum Deo Domino nostro, vel cum Sanctis eius loquimur, ex parte nostra maior reverentia requiratur, quam dum utimur intellectu; nam in operationibus intellectus, dum ratiocinamur, nobiscum ipsis, cum nostro, ut ita dicam, spiritu colloquimur; in actibus vero voluntatis Deum vel Sanctos veluti praesentes, no

1) Colloquia haec non sunt omittenda ob desolationem; facienda sunt semper, sive motus spiritualis occurrat, sive non occurrat; imo in ariditate magis illis insistendum est. Possunt etiam in decursu meditationis institui.

2) Verba illa,,,colloquium postremo subiiciam diquisitis studiose verbis," quae habentur in versione vulgata libelli Exercitiorum S. Ignatii in fine contemplationis,,de incarnatione Domini," prout Adm. R. P. Roothaan observavit, non inveniuntur in autographo Hispano. S. Ignatius ibi agit de sensu et affectu, non de verbis, vultque, ut cogitemus, quid loqui debeamus, non quomodo, seu quibus verbis,

bisque proxime adstantes, vel certe intentis oculis nos de coelo spectantes nobis proponimus. Porro haec colloquia, si ad Deum Patrem diriguntur, per Pater noster; si ad Christum Dominum diriguntur (non ut est Deus, sed quatenus est homo, mediator et advocatus noster, ut interpellet pro nobis), per Anima Christi, si ad Deiparam, per Ave Maria concluduntur; quo vero maiori cum devotione haec colloquia instituantur, conveniet, pro ratione materiae meditationis nunc personam rei induere, iudicem suum deprecantis, nunc servi dominum exorantis, nunc filii cum patre, sponsae cum sponso, amici cum amico loquentis. (Lib. Exerc. exercitium I. hebd. I. in fine et Direct. cap. 15.)

Finita meditatione per quartam circiter horae partem sedendo vel deambulando fit reflexio vel examen, tum ad videndum, quonam modo meditatio successerit, tum ad recapitulandum, ut ita dicam, totam meditationis materiam. Utrumque has fere complectitur quaestiones: 1o an attente legi vel audivi puncta? 20 an deinde servavi animi recollectionem? 30 an materiam meditationis revocavi in memoriam post cubitum ante somnum? 4o an evigilans de nocte et mane expergefactus materiam meditationis revocavi in memoriam, exclusis aliis cogitationibus? 50 an affectus meditationi conformes excitavi sub lavando, induendo et eundo ad locum meditationis? 6o an animi quietem praesertim immediate ante meditationem servavi? 70 an puncta sin minus relegi, saltem revocavi in memoriam? 8o an stando paulisper ante ipsum meditationis ingressum cogitavi, quid sim facturus, cum memoria praesentiae divinae? 9o an et qua reverentia, attentione et devotione recitavi Orationem praeparatoriam? 10o an praeludia, praesertim secundum bene feci? 11o an facultates animae bene applicavi? memoriam? intellectum? voluntatem? 120 an et quaenam proposita

II. Fructum alii faciunt trigesimum, alii sexagesimum. (Matth. 13.) Manent aliqui milites gregarii, alii mercatores tenues, alii advocati șine re, nomen solum habentes; quid tu, sacerdos, in advocatura animae ? in mercatura coeli? in militia Christi? Aemulare charismata meliora. (1. Corinth. 12.)

III. Fructum afferunt in patientia. (Luc. 8.) Miles in proelio, mercator in officina, nauta in pelago, venator in nemore, piscator in flumine. Quid tu, sacerdos? an fructum quaeris in patientia? an semper ut piscator hamum, ut venator retia tendis? an vigiles flectis oculos in omnem plagam tibi subiectum, sicubi deprehendas animam pauperem, sed in conspectu Dei pretiosam, Christi Sanguine redemptam, ad gratiam et gloriam destinatum? »Rapere animas mundo, dare Deo, proprium est sacerdotis.<< (S. Anselm.) Munus Spiritus sancti sacerdotis officium. (S. Ambros.) Mundi salvatores. (S. Hieron.) O magna et inclyta Dei instrumenta, sacerdotes, a quibus omnium populorum pendet beatitudo. (Conc. Mediol.)

Labora strenue, licet fructus labori non respondeat.

4. Meditatio: Et fructus vester maneat.

I. Non manet voluptas; temporalis est et momentanea, in ictu oculi dissipatur; non manet hominum existimatio; fumus est, uno spiritu difflatur; non manent divitiae; sunt terrae pugillus, qui, quam difficile paritur, tam facile perditur; ergo, terra caduca, vale.

II. Quid vero mihi est in coelo? (Ps. 72.) quam stabilis, certus, perpetuus ille fructus, qui te diligentes manet, et manebit aeternum, Deus cordis mei? et a te, quid volui, aut velle potui super terram? quid, nisi fumum? nisi bullam? nisi terrae pugillum?

III. Non aliam ergo mercedem laboris, non alium

industriae fructum quaere, sacerdos, nisi Dominum, qui est pars hereditatis tuae, et calicis tui. (Ps. 15.)

Fuge vanam gloriam, solam quaere divinam, cuius gratia creatus es.

II. De beneficio vocationis ad statum sacerdotalem.
Conserva me, Domine, quoniam speravi in te; dixi Domino:
Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
(Psalm. 15.)

5. Meditatio: De dignitate vocantis.

I. Deus est, o sacerdos; vide, quem Dominum nactus, cui Domino servias? Deus est, non est homo, non Angelus, non ulla creatura. Deus est, cui homo, cui Angelus, cui omnis servit creatura; Deus est, dives in omnes; quanta fas est alacritate, huic Domino servias.

II. Nec bonorum, nec laborum meorum eges, quia tu solus Deus, solus unicum et omne bonum, solus et unicus, causa, radix, origo omnis boni; solus, extra quem nullum bonum, in quo omne bonum, honestum, utile, delectabile; solus aeternum, immensum, infinitum bonum; solus tibi ab aeterno sufficientissimus, nullius indigus, etc.

III. Non eges ministerio meo, quia omnia serviunt tibi; non eges ministerio ullius hominis, quia Angeli serviunt tibi; non eges ministerio ullius creaturae, quia es Creator omnium. Quid ergo respicis ad me, dicat humilis sacerdos, ad me, pauperculum et trementem sermones tuos? (Isa. 6.)

Immola quotidie Deo sacrificium laudis pro beneficio vocationis.

6. Meditatio: De indignitate vocati.

I. Ille Deus, dominus, creator, nullius egens; tu servus et quidem servus inutilis, mendicus, pauper, pulvis, cinis, purum nihil; et ad te respicit magnus ille Deus!

II. Ad te! qui omnibus indiges, et cui omne non sufficit, nisi Deus; ad te, qui terra indiges, in qua ambules; aëre, per quem respires; igne, qui te foveat; sole, qui te illuminet; cibo, qui te reficiat; veste, quae te tegat; Deo, qui te satiet. Et ta

men.

III. Te respicit ille, cui serviunt Angeli, et cum Angelis omnia. Et tu, quid cum his omnibus, pugillus terrae, vermiculus? Tu, quid cum Angelis, purissimis illis spiritibus, qui terrenae nil faecis habent, qui nutum Dei accipiunt pro imperio? ah! non es Angelus, mi sacerdos, saepe nec homo es, ut jumentum factus insipiens. Et tamen ad te respicit Deus, ut vocet ministrum suum; o dignatioQuid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? (Salvianus.)

nem!

[ocr errors]

Ad Deum suspira cum Davide: conserva me, Domine, et cum Thoma Kempensi: adiuva me, Domine, in sancto proposito meo et divino servitio tuo !

7. Meditatio: De altitudine ministerii.

[ocr errors]

I. Haec colligitur ex potestate ordinis; dicitur enim sacerdoti ordinando: accipe potestatem conficiendi non coelum, non terram, non quidquid pretiosum et artificiosum est, sed Corpus et Sanguinem D. N. J. Ch. amplius dici non potest. Potestas haec regiam et angelicam longe superat; ad maternam Beatissimae Virginis quam proxime accedit; sicut enim illa lumen aeternum mundo effudit, Jesum Christum, Dominum nostrum, ita sacerdos eundem in altari denuo quodammodo gignit, ut fidelium cordibus inserat; quid sublimius? O praeclara, o reverenda potestas! (S. Bonav.) Quantum dignitatem contulit vobis Deus! Quanta est praerogativa ordinis vestri; Praetulit vos Deus regibus et imperatoribus; praetulit vestrum ordinem ordinibus omnibus; imo, ut altius loquar, praetulit vos Ange

« ÖncekiDevam »