Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui nunquam offendatur, sed semper ametur, colatur et honoretur. Ignosce, mi Deus, qui non vis mortem peccatoris, ignosce. Propono firmissime, ex hoc momento nunquam iterum te offendere. Propono vitare constanter et singulari studio deliberata peccata ad unum omnia et occasiones peccandi mortaliter, et magna sollicitudine illud declinare (nominetur quod supra). Confitebor illud. Agam poenitentiam. Serviam tibi, Deo meo, fidelius. Ignosco tui amore omnibus. Quotquot unquam gravavi, scandalizavi, laesi, contristavi, contempsi aut iudicavi, ab his veniam humiliter peto, iisque pro viribus satisfacere cupio. Et quia haec forte non sufficiunt delendis eis, quae contraxi, debitis, etiam in satisfactionem offero merita Jesu Christi, B. Virginis, omniumque Sanctorum, opera mea, vitamque totam. Ignosce, Pater clementissime, et filium prodigum in gratiam recipe, a qua nunquam me sinas excidere. O Deus optime, potius mihi mortem immitte, quam in peccatum grave relabi permittas. Malo mori, quam peccare. Adiuva imbecillitatem meam.

B. Post confessionem.

Sit tibi, obsecro, meritis Beatae semper Virginis, genitricis tuae, Mariae et omnium Sanctorum grata et accepta ista confessio mea, et quidquid mihi defuit, nunc et alias de sufficientia contritionis, de puritate et integritate confessionis, suppleat pietas et misericordia tua, et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in coelo; qui vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.

Gratias immensas tibi ago, Domine, quia dirupisti vincula mea, quibus tenebar in daemonis servitute, et quia eripuisti animam meam a perditione, eamque pretioso Sanguine tuo mundatam restituisti divinae tuae gratiae. Ad te, o benignissime Jesu, revertor et gratias ago, quod a foedissima peccatorum meo

rum lepra mundare me dignatus fueris. Sit nomen tuum, o Jesu, benedictum in saecula. Vere tu es Jesus, hoc est Salvator, qui neminem a te quantumlibet flagitiosum repellis, qui omnes serio poenitentes in gratiam recipis, et in numerum filiorum tuorum adscribis. Misericordiae tuae viscera, o Jesu, agnosco et amplector, meque totum servitio tuo deinceps addico. Adiuva, obsecro, imbecillitatem meam, ut nunquam huius, quod mihi praestitisti, beneficii oblitus, amore ullius delectationis, aut praeposteri affectus impulsus, in priora peccata relabar meque a te separem. Cor et animam meam dilectionis tuae brachiis ita tecum constringe, ut dicere cum Apostolo possim: Quis me separabit a caritate Christi? (Rom. 8. 35.) O dulcissime Redemptor! amo te ex toto corde meo et ex tota anima mea, quia infinite bonus es. Doleo quod unquam te offenderim firmiterque propono in posterum iam non peccare.

Da, Domine, ut deinceps diligam te, ut serviam tibi constanti voluntate, ut gratiam tuam conservem et potius morier, quam ex illa per peccatum iterum excidam. — Largire mihi, Domine, gratiam proposita exsequendi, vitam serio emendandi et in gratia tua ad mortem usque perseverandi. Deus, qui diligentibus te facis cuncta prodesse, da cordi meo inviolabilem tuae caritatis affectum, ut haec desideria de tua inspiratione concepta nulla valeant tentatione mutari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

PRECES AD LUCRANDAS INDULGENTIAS vel sibi, vel animabus in purgatorio detentis applicandas.

Oratio praeparatoria. Omnipotens sempiterne Deus, cuius misericordia a peccatis omnibus aeternaeque damnationis reatu me absolutum confido, quamvis temporalibus poenis obnoxius permaneam; cum vero

his diluendis opera mea non sufficiant, ad inexhaustum meritorum unigeniti Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, Sanctorumque thesaurum confugio, ut huius abundantia tenuitati et indigentiae meae subveniatur. Promptum me ad omnia, quae hunc in finem praestanda sunt, offero. Suscipe ea, o pater misericordiarum, in unione Passionis et mortis eiusdem Filii tui, plenariaeque huius indulgentiae me, licet indignum, fac participem. Amen.

1. Oratio ad Deum Patrem,

pro exaltatione s. matris ecclesiae.

Memento, o Pater aeterne, congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Agnosce ecclesiam velut sponsam unigeniti Filii tui, pro qua ipse Sanguinem suum profundere non dubitavit; hanc, obsecro, sanctitatis decore, gratiarum opibus, hereditatis amplitudine ita exalta, ut digna compareat tali sponso, tantoque redemptionis pretio. Respice benigne eiusdem sanctae matris filios, eorumque numero universas gentes associa, ut omnes te, Deum Patrem, et quem misisti, Jesum Christum, una cum Spiritu sancto fide viva agnoscant, spe firma invocent, et caritate perfecta complectantur. Amen.

Pater noster etc. Ave Maria etc.

V. Vide, Domine, et visita vineam istam,

R. Et perfice eam, quam plantavit dextera tua. Oremus. Respice, quaesumus Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster, Jesus Christus, non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. Qui tecum vivit etc.

2. Oratio ad Deum Filium,

pro exstirpatione haeresum,

O Jesu, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Fac, oro, per inaestimabilem Passionis et mortis tuae virtutem, ut pulsis haeresum et errorum tenebris, veritatis tuae lumen omnes amplectantur, et in optatum ecclesiae tuae

gremium confluant. O pastor bone, qui animam tuam pro ovibus tuis posuisti, gregem tuum protege et contra vim insidiasque eorum defende, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Fac, ut unum omnes pastorem admittant, et unum omnium sit ovile. Mane nobiscum, Domine, quoniam dixisti: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ostende ecclesiam tuam aedificatam esse super petram, et portas inferi non praevalere adversus eam. Amen. Pater noster etc. Ave Maria etc.

V. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, R. Et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Oremus. Ecclesiae tuae, quaesumus Domine, preces placatus admitte; ut destructis adversitatibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per Christum Dominum. Amen.

3. Oratio ad Spiritum sanctum,

pro concordia christianorum principum.

O sancte Spiritus, Spiritus amoris et pacis, qui tot tamque diversas gentes in unitate fidei congregasti; largire christianis principibus, eorumque consiliariis abundantiam tuae gratiae, novoque illo caritatis mandato, quod Christus abiens ex hoc mundo discipulis suis dedit, eorum corda imbue, ut ex hoc omnes agnoscant, eos in numero electorum tuorum censendos, et christiano nomine dignos esse. Fac, ne ulla unquam cupiditate abducti, quidquam moliantur, quod divinae tuae gloriae concordiaeque ecclesiae adversetur, sed coniunctis potius viribus ad pacis aeternae visionem, ad coelestem Jerusalem populum sibi subiectum secum perducere nitantur. Amen.

Pater noster etc. Ave Maria etc.
V. Fiat pax in virtute tua,

R. Et abundantia in turribus tuis.

Oremus. Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per Christum Dominum. Amen.

Oratio ad SS. Trinitatem,

qua peractorum operum, quae ad indulgentias lucrandas
praescripta erant, fit oblatio.

Praestitisse nunc mihi videor, o SS. Trinitas, quaecunque ad plenariam debitarum poenarum indulgentiam impetrandam praescripta erant. Haec et multo plura divinae maiestati tuae, utpote innumeris eidem nominibus obstrictum, praestare me oportuisset. Infinitae bonitati tuae profusaeque in nos licet indignissimos liberalitati tribuendum est, quod tam cumulate vilissima debitae servitutis nostrae opera remunereris. Suscipe ergo, o SS. Trinitas, opera a me quomodocumque praestita, et fac, ut horum defectus Passione et morte Domini nostri Jesu Christi, eiusdemque Sanguine pretiosissimo pro nobis effusu suppleantur; atque ita me (vel animam istam) plenariae huius indulgentiae fac participem. Pro quo beneficio tibi coelum et terra mecum laudes et gratiarum actiones cantent nunc et in perpetuum. Amen.

Pater noster etc. Ave Maria etc.

SALUTATIO ANGELICA

(ad trinum campanae pulsum.

Indulg.).

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae,

R. Et concepit de Spiritu sancto. Ave Maria etc. V. Ecce ancilla Domini,

R. Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria etc.

« ÖncekiDevam »