Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V. Et Verbum caro factum est,

R. Et habitavit in nobis. Ave Maria etc.
V. Ora pro nobis, sancta Dei genitrix,

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per Passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen. Tempore paschali non dicitur Angelus, sed sequens Antiphona, et quidem stando:

Regina coeli, laetare, Alleluia.

Quia quem meruisti portare, Alleluia.
Resurrexit sicut dixit, Alleluia.

Ora pro nobis Deum.

Alleluia.

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere.

Alleluia. Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignatus es; praesta, quaesumus, ut per eius genitricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gauda vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

PRECES VESPERTINAE.

Kyrie eleison,

Litaniae B. M. V. Lauretanae.

[ocr errors]

Christe eleison,

(Vel recitantur Litaniae SS. Nominis Jesu pag. 161.) Kyrie eleison. Christe audi nos, Christe exaudi nos. Pater de coelis Deus, miserere nobis. Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis. Spiritus sancte, Deus, miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria,

ora pro nobis.

Sancta Dei Genitrix,

[blocks in formation]

ora pro nobis.

ora pro nobis.

ora pro nobis.

Ora pro nobis.

Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,

Virgo potens,

Virgo clemens,

Virgo fidelis,

Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,

Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,

Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,

Turris eburnea,

Domus aurea,

Foederis arca,
Janua coeli,

Stella matutina,

Salus infirmorum,

Refugium peccatorum,

Consolatrix afflictorum,

Auxilium christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,

[blocks in formation]

ora pro nobis. ora pro nobis.

Regina Sanctorum omnium, ora pro nobis.
Regina sine labe originali concepta, 1)

Agnus Dei, etc.,

Agnus Dei, etc.,

Agnus Dei, etc.,

Christe audi nos,

[ocr errors]

ora pro nobis.

parce nobis, Domine.

exaudi nos, Domine.

miserere nobis.

Christe exaudi nos, etc.

Pater noster etc. Ave Maria etc.

1. O sacrosancta Trinitas, quanta fuit tua erga me hucusque bonitas et liberalitas! O Pater aeterne, gratias tibi ago quas possum maximas, quia me ad imaginem tuam, et ad salutem aeternam creasti, et in hanc usque horam tam paterne conservasti. Gratias tibi summas habeo, Fili Dei, quia pretioso Sanguine tuo me redemisti, et toties abluisti. Gratias tibi, sancte Spiritus, maximas refero, quia me in Baptismo sanctificasti, et ad sanctam ecclesiam perduxisti. Infinita laus et gratiarum actio sit tibi, sanctissima Trinitas; quia hodie, omnibusque momentis vitae meae ab innumeris malis me protexisti, et tot beneficiis cumulasti. Quid habeo, mi Deus, quod rependam tibi? Suscipe, obsecro, omnia Jesu et Mariae merita, et cum his meipsum, et omnia mea in perpetuum laudis et gratitudinis holocaustum.

2. O Pater luminum, per caritatem tuam aeternam erga me obtestor te, ut memoriam mihi renoves, intellectum illumines, voluntatem accendas, gratiamque largiaris agnoscendi, detestandi, emendandi et compensandi omnia peccata mea, negligentias et ingratitudines meas, quibus hodie oculos divinae

1) Litaniis Lauretanis non ex praecepto adiungendum est versus: Regina sine labe originali concepta, nisi adsit indultum concessionis pro dioecesis, nec potest ad libitum adiungi. (S. St. C. 8. April, 1865.)

maiestatis tuae offendi, ut deinceps tibi tanquam obedientissimus filius semper in omnibus actionibus meis placeam.

3. Examen particulare.

Exige ab anima tua rationem per singulas horas vestigando de peccato seu defectu particulari, a quo emendari, vel de virtute, quam acquirere cupis.

Examen generale. - Exige ab anima tua rationem, percursis singulis diei horis, de peccatis cogitatione, verbo, opere et omissione admissis. Vide, quando et quomodo surrexeris; an et qua ratione preces matutinas persolveris; quomodo te gesseris in Missa, in Breviarii recitatione, in studiis, in conversatione, in prandio, in coena etc. Vide an et quomodo deliqueris contra Deum contra proximum contra te ipsum.

-

4. O Jesu, o Salvator mi! quam ingratum me tot ac tantis tuis beneficiis exhibui! quot nobilissimas horas male impendi! quot meriti aeterni occasiones neglexi! quot peccata denuo admisi, quorum ne vel unicum quidem pro totius mundi lucro fuisset admittendum! Damno ac detestor negligentiam malitiamque meam et doleo, quod animam meam tot naevis macularim, oculisque tuis divinis ingratam foedamque reddiderim. Doleo deinde, mi Jesu, quod iisdem graves poenas incurrerim, et promeruerim supplicia iustitiae et irae tuae. Maxime vero doleo de his et omnibus peccatis meis, quia displicent infinitae sanctitati tuae, quia offendunt summam bonitatem tuam, cui millies teneor et volo perfecte servire ac placere.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere mei, quia iniquitatem meam agnosco, et ex intimo corde doleo, quod te, Deum, summum et unicum bonum, unquam offenderim.

5. Iterumne peccabo? corpus et animam meam, vulnera et Sanguinem Christi, coelum et omnia peccando prodigam? non faciam, o sancte Spiritus, non faciam. Abrenuntio et detestor coram te omnia

[ocr errors]

peccata mea, et si, quae feci, adhuc facienda forent, non facerem in aeternum. Hoc praesertim peccatum quod gravius te offendit, o Deus! omni, quo possum modo, cavebo. Sed unde mihi vires, proposita haec exsequendi? Novi fragilitatem meam, et naturae corruptae instabilitatem. Velle quidem adiacet mihi, sed perficere non invenio. Ad te igitur confugio, o Spiritus divine, unica spes et robur animae meae. Omnia possum, si tu me confortes. Statuo et propono, omnia peccata mea, adiuvante gratia tua, corrigere et peccandi occasiones sicut pestem fugere; corrobora me, o Spiritus fortitudinis, et qui dedisti velle, da perficere. Per Christum Dominum nostrum.

Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi;

Sub umbra alarum tuarum protege nos.

Visita, quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle; Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant, et benedictio tua sit super nos semper. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

O Domina mea etc. pag. 3.

O fidelissime comes, a Deo tutelae meae assignate, protector et defensor nunquam recedens a latere meo. Quas tibi gratias referam pro fide, amore, innumerisque in me collatis beneficiis? Tu dormienti advigilas, moestum solaris, deiectum erigis, imminentia pericula avertis, futura doces cavere, a peccatis abstrahis, ad bonum impellis, lapsum ad poenitentiam hortaris Deoque concilias; jamdudum fortassis in infernum detrusus fuissem, nisi tuis precibus divinam iram a me avertisses; ne, precor, me unquam deseras. Ne in peccata incidam, advigila, et ad virtutes impelle, in adversis solare, in prosperis contine, in periculis tuere, in tentationibus adiuva, ne iis unquam succumbam. Preces et gemitus Manuale sacerdotum, (Editio VI.)

6

« ÖncekiDevam »