Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lis et Archangelis, Thronis et Dominationibus; sicut enim non Angelos, sed semen Abrahae apprehendit ad faciendam redemptionem, sic non Angelis, sed hominibus solisque sacerdotibus Corporis et Sanguinis sui commisit consecrationem. (S. Bernard.) O veneranda sacerdotum dignitas, in quorum manibus Dei Filius velut in utero Virginis incarnatur; (S. Augustinus.) Magna et multa, immensa et infinita ipsius sacerdotis dignitas, miraculum stupendum. O quam magnam in se continet dignitatem formidabile et admirabile sacerdotium! (S. Ephraem.)

II. Colligitur eadem sublimitas ex potestate iurisdictionis, per quam sacerdos coeli claviger est, et mundi totius iudex, solvens et ligans super terram, quod solvendum aut ligandum iudicaverit. (Joan. 20.)

III. Adde, quod sacerdos vocetur Angelus, sal terrae, lux mundi, lucerna supra candelabrum (Matth. 5.), pastor, doctor, dispensator mysteriorum Dei (Joan. 10. et 21. Eph. 4. 1. Cor. 4.), episcopus, pontifex, praepositus (1. Tim. 3. Tit. 1. Hebr. 5.), vicarius ipsius Christi. Magna dignitas, mira potestas, excelsum et expavendum officium. (Hugo de St. Vict.) Presbyteros ad custodiam sponsae suae tanquam vicarios suos reliquit. (Pet. Bless.) Sponsae custodes, amici, necessarii, domestici. (S. Bernardus.) O mi Deus, quid est homo, quia sic magnificas eum! Nimis honorificati sunt amici tui Deus! (Ps. 138.) — Medius stat sacerdos inter Deum et naturam humanam, illinc venientia beneficia ad nos deferens, et nostras petitiones illuc referens. (S. Chrysost.)

Utraque hac potestate utere, non perfunctorie, sed cum omni sollicitudine, humilitate, modestia corporis et animi.

8. Meditatio: De ingratitudine sacerdotis. I. Non intellexit altitudinem status sui; hinc ad sordes, ad volutabra, ad vomitum cum quibusdam

animalibus, hoc est impuris hominibus se abiicit. Cum in honore esset, non intellexit. (Ps. 48.)

II. Non intellexit pretium potestatis sibi creditae, pretium Corporis et Sanguinis Jesu Christi; et hinc vel administrare negligit, aut nonnisi lucri temporalis gratia, aut ex acediosa consuetudine, aut cum taedio administrat.

III. Non intellexit pretium iurisdictionis, qua peccatoribus coelum reserare potest, vel claudere et inde tepor et torpor in excipiendis poenitentium Confessionibus; o mi sacerdos, si cognovisses et tu!

Noli negligere gratiam, quae in te est; quae data est tibi per impositionem manuum. (1. Tim 4.)

III. De gravitate peccati sacerdotis, de morte, de iudicio, de inferno.

9. Meditatio: De peccato.

I. Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; tu vero homo unanimis, id est, amice, dilecte mi, mi commensalis, qui mecum dulces capiebas cibos (Ps. 54); tu velut alter Judas, post buccellam pretiosi Corporis, intinctam in immaculata Sanguine meo, tu reserasti cor tuum satanae, clausisti Deo! O perfidiam!

II. An non merito queritur per Jeremiam Dominus! quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera? (Jerem. 11.) in domo mea, in ecclesia, in altari, in loco sancto, in loco virtutum, in gymnasio amoris etc.....

III. Fecit scelera multa. Tu nosti, quae et quanta ad altare, ad tribunal poenitentium, ad horas canonicas afferas, imo etiam inde referas. Tu nosti, et necdum erubescis? Jubetur Moyses, Propheta sanctus, exuere calceamenta de pedibus, priusquam montem ascendat, visurus vel auditurus Dominum;

tu ascensurus montem, ut tangas Dominum, non exues prius peccata per doloriferam, si potes, Confessionem? Honor sublimis, vita deformis; deifica professio, et illicita actio? (S. Ambros.)

[ocr errors]

Puram conscientiam affer ad administrationem Sacramentorum.

10. Meditatio: De morte.

I. In hoc tributo naturae debito erit sicut populus, sic et sacerdos. (Isa. 24.) Statutum est, (Hebr. 9.) Statutum omnibus, excepto nemine: sicut populus, sic et rex et pontifex et sacerdos; imo et haec munera omnia mortem aggravant. Time!

II. Statutum est, semel mori; ah! semel tantum; ergo si semel misere, semper misere. Sic semper vive, ut semel moriaris bene!

III. Bene moritur pius, sanctus, zelosus sacerdos, memor praestiti Christo a se obsequii, qui dicere possit cum Jobo: credo, quod Redemptor meus vivit, quem toties fide viva, mente pura, corde perfecto contrectavi. Male moritur sacerdos malus, memor impuris manibus, impudica lingua, impio corde eum se suscepisse pastorem suum, quem paulo post visurus est iudicem, et quo vultu? o mors! quam amara talibus est memoria tua! (Eccli. 41.) Sicut optabis mori, sic nunc vivere statue.

11. Meditatio: De iudicio.

I. Exiguo facile conceditur misericordia; durissimum vero iudicium his, qui praesunt, fiet. (Sap. 6.) Audi hoc, sacerdos, qui constitutus es a Christo iudex. Audisne? timesne?

II. Ibi iudicabuntur omnes iustitiae tuae, id est, orationes, sacrificia, Sacramentorum administratio, aegrorum cura et visitatio, exhortatio etc. quo zelo, qua sollicitudine, qua opportunitate sint exercitae, an culpa tua intermissae? Venient, venient sacerdotes mali ad tribunal Christi; audietur querela

gravis, accusatio dura populorum, quibus facti sunt fraudulenti mediatores. (S. Bern.)

III. Et scito, quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Eccle. 11.) Pro omnibus, quae accepisti, talentis; quae possedisti, bonis; quibus fruitus es, privilegiis; cui enim multum datum est, multum quaeretur ab eo. (Luc. 12.) Noverat id Joannes Avila, optimus magister morum, qui de iuvene sacerdote mortuo post primitias, sat habet, inquit, in quo iudicetur; sat ille, mi sacerdos! quantum ergo tu, qui toties sacrificas? utinam sancte, religiose, et modeste! etc.

Judica te ipsum, et discerne causam tuam per examen conscientiae, antequam divina obeas ministeria,

12. Meditatio: De luctuosissimo statu sacerdotum damnatorum.

I. Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus. (Thren. 5.) Sic eiulabunt, sed sero, miseri apud inferos sacerdotes; quia cum in honore essent, non intellexerunt. Exaggerari hoc potest consideratione sacerdotis degradati et exsecrati, quod omnino tragicum est, sed umbratile ad sacerdotem damnatum.

II. Potentes potenter tormenta patientur. (Sap. 9.) Applica hoc sacerdoti, potestate sua, quam habet, maxima abutenti, et time.

III. Quantum .... in deliciis fuit, tantum date illi tormentorum: (Apoc. 18,) Delicias regum habent quotidie sacerdotes in mensa Domini; vae! si prae his siliquas porcorum, id est, carnis voluptates ament, et quaerant! vae! si nauseet eorum anima sicut olim Israelitarum, super cibo isto, ut ipse iudicabant levissimo! (Num. 21.) Erunt enim tunc hae deliciae a sacerdotibus spretae instrumenta tormentorum in omnem aeternitatem.

Timidae, cautae, circumspectae conversationi stude pro viribus.

[ocr errors]

IV. De fervore et zelo sacerdotali.

13. Meditatio: De praemio ferventibus proposito. I. Ubi ego sum, illic et minister meus erit. (Joan. 12.) At ubi est sacerdos ille magnus, ille fervens animarum pastor, ille indefessus venator? ubi est? non iam amplius in cruce, non sub cruce, non in horto, non in itineribus, montibus, vallibus, fatigatus, sitiens, famelicus, sed in gloria Patris; ibi, ubi omnia haec mala exulant, omnia affluunt bona.

II. Ibi, ubi iucundissima, pacifica, fraterna societas sine invidia, sine rixa, sine taedio.

III. Ibi, ubi videbitur Deus deorum in Sion. (Ps. 83.) Tunc videbis, o pie sacerdos, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. (Isa. 60.) Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates fulgebunt. (Dan. 12. 3.)

Cooperare aliis sine invidia, cum fervore in exercitiis sacerdoti propriis.

14. Meditatio: De labore, cui respondet

praemium.

Tu vero vigila, in omnibus labora... ministerium imple. (2. Tim. 4.) I. Vigila, id est, in omnibus exercitiis vigil, alacer, excitatus esto. Vigila, quia advigilat et observat Deus remunerator tuus, Christus, summus sacerdos tuus. Vigila in omnibus viis tuis, quia advigilat et circuit diabolus ut leo, quaerens, quem devoret. (1. Pet. 5.)

II. Labora, nunquam otiari debet sacerdos, nisi eligat labi. Labora, id est, in omnibus conatum adhibe, nihil age remisse, memor, cui labores. Labora, quomodo laborabat extensis brachiis Moyses, quomodo luctans cum Angelo Jacob, quomodo sudans in horto Christus, quomodo sacrificans S. Ignatius Loyola, totus igneus.

III. Ministerium imple, id est, fac perfecte cum

« ÖncekiDevam »