Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnibus circumstantiis et conditionibus; nihil minue, nihil detrahe. Dei enim perfecta sunt opera. (Deut. 32.) Omnis labor mihi, omnis utilitas proximo, omnis gloria Deo.

15. Meditatio: De fervore in orando.

Orationi instate vigilantes. (Coloss. 4.)

I. Spectat haec cohortatio praecipue ad sacerdotem, quia legatus est, advocatus, orator, syndicus totius generis humani; et quod Christus est pro hominibus in coelo apud Patrem, hoc est sacerdos apud Christum pro iisdem in terris. Ex hominibus enim assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum. (Hebr. 5.) Sicut ergo Christus gemitibus inenarrabilibus pro nobis interpellat, sic debet et sacerdos.

II. Sacerdos Angelorum officium gerit in terris Angelus Domini exercituum est. (Malach. 2.) Nemo autem nescit, quid faciant in coelis Angeli; assidue circa Deum intelligendum, amandum et laudandum occupantur. Faciat hoc idem, quantum potest, sacerdos in terris.

III. Est enim oratio fervens indicium bonae vitae, quod monet S. August. (Hom. 4. ex 50.): ille novit recte vivere, qui novit recte orare.

Horas canonicas, ut iubet Concil. Lateran, sub Innoc. III. recita studiose quoad officium oris, et devote quoad officium cordis.

16. Meditatio: De fervore in sacrificio Missae.

Benedicite sacerdotes Domini Domino. (Dan. 3.)

I. Summus sacerdos veteris legis semel quovis anno ingrediebatur in sancta sanctorum, et quanto cum apparatu? Figura fuit ille; quid facit veritas? ille semel, sacerdos novae legis, si vult, quotidie.

II. Semel filius Dei factus est homo, et quanta praeparatio ab aeterno? in capite libri scriptum est

de me, ut facerem, Deus, voluntatem tuam. (Ps. 39.) Quot praevia Prophetarum oracula, Angelorum vota, Patriarcharum desideria, quae praecesserunt praeludia? mittitur Angelus, obumbrat Spiritus sanctus Virginem, quae eundem novem mensibus gestat in utero, et tu, quid facis, sacerdos?

[ocr errors]

III. S. Chrysostomus vult omnes universim Christianos a sacra synaxi reverti quasi leones ignem spirantes; vult interesse Missae sicut in medio Angelorum choro; quid non exigit a sacerdote?

Orationes ecclesiae praeparatorias ad Missam, et post eam gratiarum actionis omni devotione recita.

V. De perfectione sacerdoti propria.

17. Meditatio: De motivis perfectionis. I. Debet sacerdos tendere ad perfectionem vitae, quia vult Deus; si enim de omnibus Christianis verum est illud S. Pauli (I. Thess. 4.): Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra; et illud Christi (Matth 5.): Estote perfecti, sicut pater vester, et si iterum Apostolus omnes Christianos vocat sanctos (2. Cor. I. Eph. et Phil. 4.), quanto magis hoc competit sacerdoti e reliquis selecto et in sortem Domini vocato.

[ocr errors]

II. Sacerdos tendere debet ad perfectionem vitae, quia vult ecclesia, ministros suos fide et opere debere esse perfectos. Eluceat in eis totius forma iustitiae. (Pontif. Rom.) Multum datum est sacerdoti; multum ergo quaeretur ab eo. (Luc. 12.) Cum enim augentur dona, inquit S. Greg. (Hom. 19. in Evang.) rationes etiam crescunt donorum.

III. Exigit plus a sacerdote, tum illius status, ad alios sanctificandos destinatus, tum officium, quod gerit, angelicis humeris, ut aiunt sancti Patres, for

[ocr errors]

midandum. Tales esse convenit, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, immaculatos, ut quisquis viderit eos, stupeat et admiretur et dicat: hi homines sunt Dei, quorum talis est conversatio. (S. Aug.) Perfectus esse debet sacerdos, ut cui creditum est supplicandi munus pro populo. (Theodoret.) Si non places, non placas; si non placas, cur sacerdos? (S. Bern.)

Sic vivere stude inter homines, ut exemplo non destruas, quod aedificas verbo.

18. Meditatio: De idea perfectionis.

Qui mihi ministrat, me sequatur. (Joan. 12.)

I. Imaginem Dei per peccatum turpiter foedatam et quasi erasam ut Dei Filius ablueret, factus est homo; abluit suo Sanguine, instauravit exemplo, et doctrina. Hoc ille, quid tu, sacerdos ?

II. Primus discendi ardor, nobilitas est magistri, inquit S. Ambr. (Lib. 2. de Virg.); hinc tirones optimum in qualibet arte magistrum quaerunt, quem imitentur, ut imitando proficiant et perficiantur. Non est nobilior magister Christo, dilecto Filio, in quo bene complacuit aeterno Patri. (Matth. 16.) Ipse ergo audiendus et imitandus est, imprimis a sacerdote.

III. Si enim omnis Christianus cum S. Gregorio dicat: omnis Christi actio nostra est instructio, quanto magis sacerdos? cui in Apostolis, eius praedecessoribus, ipse Christus dicit (Matth. 13.) magister vester unus est, Christus.

Summo studio, (quod monet Thomas a Kempis L. I. de imit. c. 1.) in vita Jesu Christi meditare.

19. Meditatio: Vita Christi est regula sacerdotis. Induimini Dominum nostrum Jesum Christum. (Rom. 13.) I. Sicut sacerdos induit vestes Christi in sacrificio, ita decet eum in hoc et extra illud induere

vitam, id est, mores et virtutes Jesu Christi, ut iuxta Apostolum (2. Cor. 4.) in eius carne mortali vita Christi manifestetur, vereque dicere possit: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. (Gal. 2.)

II. Causa vero, cur sacerdotes passim non exprimant vitam Christi, haec est, quod secuti regulam alienam, carnis, mundi, peccati, sensus, sermones et actus non dirigant secundum mensuram illius regulae, qua mensus est illis Deus (2. Cor. 10.), deflectentes, ut mali tirones, a proposito sibi prototypo.

III. Regula Christi, prima fronte amara, usu dulcescit; est enim iugum suave et onus leve. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia. (Gal. 6.)

Exemplo S. Caroli Borromaei quotidie lege caput S. Evangelii, quod ille faciebat flexo genu et detecto capite.

20. Meditatio: De perfecta administratione Sacramentorum.

Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. (1. Cor. 4.)

I. Dispensator fidelis in genere est, qui non mittit margaritas ante porcos, nec dat sanctum canibus (Matth. 7.); qui videt ministerium, quod accepit a Domino, ut illud impleat (Colos. 4.); qui non est similis aquae baptismali, peccata baptizatorum diluenti, eosque mittenti ad coelum, cum ipsa post in cloacam descendat. (S. Greg. Magn.)

II. Dispensator fidelis Eucharistiae is est, qui lintea, vasa, tabernacula, Dominici Corporis receptacula religiose custodit; qui ad sumptionem Eucharistiae parvulos capaces erudit et praeparat; adultos rudes instruit, obliviosos commonefacit, tardos compellit, indignos repellit, neminem negligit.

III. Dispensator fidelis Poenitentiae est is, qui prompte sedet pro tribunali, dum reus adest; qui examinat, ponderat, iudicat ex aequo; qui non absolvit, nisi dispositum; qui non dimittit, nisi consilio et cohortatione sua meliorem.

Reflecte practice ad haec tria.

VI. De virtutibus internis sacerdotis.

21. Meditatio: De humilitate.

Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. (Matth. 11.) I. Disce sacerdos, disce a Christo sacerdote magno, imo maximo, sed in Eucharistia minimo, quam te docet, non tam verbo, quam opere, ex cathedra vilium specierum, virtutem profundissimae humilitatis, et erubesce ad tuam intolerabilem arrogantiam.

II. Vilis hic illi, cui coelum sedes, habitatio est in sordidis saepe tabernaculis, inter digitos impuri sacerdotis, in corde subdito peccatis !

[ocr errors]

III. Pauper illi amictus, nullus comitatus; et hinc sannis et probris haereticorum exponitur. O Jesu, quis sensus debet esse mihi haec cogitanti, et inter pollutos digitos meos, in otiosa, detractoria, maledica lingua, in impuro corde, in cloaca sordium, in sentina scelerum te contemplanti? O! mi magne Deus! da sensum aliquem similis humilitatis; da, ut cuius maiestatem non possum assequi, saltem imitari studeam humilitatem! Da mihi teneros huius virtutis affectus, quoties dico celebraturus: confiteor Deo... mea culpa! quoties ingemino: Nobis quoque peccatoribus; Domine, non sum dignus... Da, ut non minus corde, quam corpore me profunde abiiciam coram te, sicut magna, sed humilis mater tua, sicut magnus, sed in oculis suis parvus Joannes, praecursor tuus.

[ocr errors]

Fiat! fiat! o Jesu, fiat! Amen.

« ÖncekiDevam »