Sayfadaki görseller
PDF
ePub

22. Meditatio: De mansuetudine.

Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, huinsmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, etc. (Galat. 6.)

I. Christus totus mitis in vultu, verbo, opere; ex oculis elucent suaves benignitatis radii; ex ore dulcis spirat lenitas; in toto corpore agnus est, praesertim in Eucharistia; quid tu, sacerdos? Num formam Domini prae te fers in agendo et alios alloquendo?

II. Et tamen hunc agnum toties attrectas, toties illo vesceris, cum hoc agno habitas, prandes, coenas, ambulas, dormis; quidni agnum tandem induis? manes usque modo, sicut leo in domo (in parochia, in confessionali, in schola) tua? (Eccli. 4.) Quot animae ideo pereunt!

III. Pretiosior debet haec virtus esse sacerdoti, quam ut verbo vel signo venalem habeat, nil lucraturus, postquam eam perdiderit, nisi animi inquietudinem et Dei vindictam.

Pete a Christo augmentum huius virtutis, dum dicis: ecce agnus Dei etc.

23. Meditatio: De obedientia.

Ministri eius, qui facitis voluntatem eius. (Ps. 102.)

I. Deus singulariter amat obedientiam, quam coronavit in Abrahamo, punivit vero tot iam saeculis in Adamo et posteris eius, unius hominis inobedientiam; placere vis Deo? Melior est obedientia, quam victimae. (1. Reg. 15.)

II. Volens placere Deo Dei Filius ab aeterno voluit in tempore obedire. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. (Ps 39.) Ita Pater (Matth. 2.), meus cibus est, ut faciam voluntatem tuam. (Joan. 4.) Erat subditus illis, (Luc. 2.) Deus Dominus, Creator hominibus, servis, creaturis. Admirare, imitare.

III. Obedientiam hanc maxime patefacit in SS.

Eucharistia, quando vocatus a sacerdote adest toties, obediente Deo voci hominis. (Jos. 10.) O prodigium ! Deus obedit homini, et tu, homo, non obedis Deo? Deo, cuius minister es?

Obedire stude simpliciter, sine contradictione; prompte, sine dilatione; alacriter, sine querela; perseveranter, sine taedio.

24. Meditatio: De castitate.

Lavamini, mundi estote. (Isa. 1.) Mundamini, qui fertis
vasa Domini. (Isa. 52.)

I. Exigit hanc munditiem cordis et corporis a sacerdote Christus, quia ipse virgo, natus de Virgine, inter lilia, id est, virgineas mentes pascitur, et in niveo specierum Eucharisticarum throno requiescit; quantus amator puritatis, tantus osor omnis immunditiei, praesertim in ministris suis.

II. Hi enim officio Angeli sunt, et Angelorum Dominum manibus suis contrectant; o quam purae sint opportet, hae manus, haec lingua, hoc cor etc.! Continebant se olim sacerdotes legis antiquae tempore vicis; quid non te decet, sacerdos, dum Deo tuo non solum assistis, sed fers ipsum manibus?

III. Munditiem clamant plerique ritus, quos adhibes in sacrificio. 1. Lotio manuum. 2. Alba, qua indueris eaque ex lino, non lana, cuius radix caro est animalium. 3. Cingulum, quo cingeris cum apta oratione. 4. Priusquam legas Evangelium oratio: Munda cor meum etc.; si hoc requiritur ad dignam Evangelii lectionem, quid non ad Dominici Corporis consecrationem, contrectationem et sumptionem? Cohibe sensus externos, ut in animo sis contiuens.

VII. De virtutibus externis sacerdotis. 25. Meditatio: De prudentia sacerdotis in exterioribus.

Estote prudentes sicut serpentes. (Matth. 10.)

I. Mittitur in medio luporum sacerdos, quem innocentia vitae oportet esse oviculam; sed quomodo

evadet? prudentia opus est, non huius mundi, haec enim stultitia est coram Deo, quia finem non respicit; adeoque, qui hanc sequuntur, turpiter cadunt. II. Prudentia Christi eadem est cum providentia; oportet ergo sacerdotem esse providum, cautum, circumspectum et, ut inquit Michaeas Propheta, sollicitum ambulare cum Deo suo; vadit enim in medio luporum et latronum, thesaurum portans in vase fictili. (2. Cor. 4.)

III. Serpentes caput custodiunt, aures sepiunt, supra petram repunt; ita sacerdos caput, hoc est principium agendorum custodiat, et ad Deum referat; sit surdus, dum blanditur caro; petrae, hoc est, Christo innitatur, ne vacillet in proposito. Quidquid agis, prudenter agas et respice finem.

26. Meditatio: De modestia sacerdotis. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. (Phil. 4.) I. Christus modestissimus Virginis filius, nihil egit tumultuose, praepropere, perturbate, clamose: sed omnia ad leges modestiae, etiam in conviviis, in iniuriis, etc.; sed ante omnia in convivio amoris, in ultima coena, quando accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in coelum, gratias agens benedixit. Vide hic modestissime composita omnia, manus, linguam, oculos, totum corpus! vide vivum exemplar modestiae sacerdotalis.

II. Oportet, ut hanc sacerdos in se ad vivum exprimat, quia Angelus est, quia spectaculum est Angelis, quia lux est mundi, et lucerna supra candelabrum posita (Matth. 5.), et praesertim in illo plus quam angelico ministerio, quo et ipse panem accipit, et gratias agens benedicit. Potius angelicam quam humanam debet (sacerdos) conversationem habere. (S. Laur. Justiniani.)

III. Nugae, inquit S. Bernardus (L. 2. de cons. 15.)

inter saeculares nugae sunt; in ore autem sacerdotis blasphemiae.

Vita cachinnos, rixas, clamores etc, quae non decent Sanctos.

27. Meditatio: De caritate erga proximum. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. (Joan. 15.)

I. En hic notam characteristicam, qua te ipse discernas, sacerdos, utrum discipulus Christi sis, an non? si enim diligis, eris; secus, si non diligis; veritas dicit, aliter esse non potest; at quomodo tu diligis, quem non fers, quem aegre aspicis, cui vis et dicis male? non ita Christus.

II. Probatio dilectionis, inquit S. Gregorius M. exhibitio est operis; caritas oportet, ut sit activa, non otiosa; vivit in opere, non pascitur verbis. Ais diligo; credo, si quod dicis, facis; si non facis, mendax es; diligis, si adiuvas indigentem, si errantem dirigis, si peccantem corrigis; sed spiritu lenitatis; ita Christus.

III. Proximus tuus vel est sacerdos, ut tu — et est frater, et condiscipulus tuus: vel laicus est et est filius spiritualis; in Christo ego vos genui (1. Cor. 4.); sed et fratrem et filium lex naturae dictat diligendum Fac ergo.

Dilige proximum sicut te ipsum efficiaciter, suaviter, fortiter, promiscue bonos, malos, amicos, gratos, ingratos etc.

28. Meditatio: De zelo animarum.

Ecce ego mittam multos venatores et venabuntur eos, et piscatores multos, et piscabuntur eos. (Jerem. 16.)

I. Incredibilis Christi zelus patet in Evangelio maxime in convertendo Juda, si voluisset; ad quem imitandum obligatur sacerdos curatus, quia piscator, quia venator. Ergo piscator es? semper tibi pendeat hamus;

venator es? semper tua retia pande,

ut feram aliquam, id est efferatam animam capias ad poenitentiam; pastor es? pasce commissum tibi gregem, pasce verbo, exemplo, oratione, ut Christus.

II. Occasio: errat una ex tuis oviculis et haeret in bivio, a te vult erigi; caligat, a te lucem petit; peccat, a te vult corrigi; haesitat, a te vult instrui; si negligis hoc, pastor non es, sed idolum; venator non es, sed persecutor animarum; vigilas, sed in lucrum tuum, non in illarum salutem; aliter Christus; hunc imitare. Qui non ardet, non incen

dit. (S. Greg. M.)

III. Motivum: Curam fratrum nostrorum gerere summa vitae nostrae. (S. Chrysost.) Si officium vis exercere presbyteri, aliorum salutem fac lucrum animae. (S. Hieronymus.) Tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus. (S. Greg. M.) Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Jac. 5.) Nihil tam Deo gratum acceptumque est, quam pro viribus operam dare, ut homines reddantur meliores. (S. Laur. Justiniani.) Ille apud Deum in amore maior, qui ad eius amorem plurimos trahit. (S. Greg. M.)

Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina. (2. Tim. 4. 2.)

[ocr errors]

VIII. De virtutibus sacerdotis unitivis.

29. Meditatio: De amore Dei.

Simon, diligis me plus his? (Joan. 21.)

I. Christus incredibiliter et ineffabiliter amavit et amat in aeternum Patrem, plus his, id est, plus omnibus in universum Sanctis. Scintillam immensi huius amoris prodidit in ultima coena, quando elevatis oculis, o quanto affectu! ad Deum, Patrem suum, gratias agens, etc. Imitare sacerdos, quod admiraris.

« ÖncekiDevam »