Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II. Quilibet sacerdos obligatur ad Deum super omnia et prae omnibus diligendum, tum quia prior et prae omnibus ab illo dilectus est; tum quia quotidie versatur in ista ardentissima fornace amoris, ad ignem Eucharisticum, quo si non incalescat, glacies sit oportet et saxum.

III. Vox amoris est, quam usurpabat S. Franciscus Salesius: Omnia licent, dummodo non offendatur Deus.

Haec erit deinceps agendi et vivendi regula: Licent omnia, sed cave, ne offendas Deum super omnia dilectum.

30. Meditatio: De zelo divinae gloriae. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. (1. Cor. 6.)

I. Hoc admirabili zelo Christus incensus ubique Patris gloriam propagabat; modo enim ostendit illius magnificentiam: simile est regnum coelorum regi; modo amorem: homo quidam fecit coenam magnam; modo iustitiam: redde rationem; modo misericordiam: homo quidam descendit; modo excellentiam: Pater maior me est; modo subiectionem suam: ita Pater! sed hoc maxime in ultima coena, in horto, in cruce, in tota Passione, cuius memoriale est sacrificium Missae.

II. Tu vero, o homo Dei, sic te compellat Apostolus (1. Tim. 2.), quisquis sacerdos es, quomodo insistis vestigiis sacerdotis magni? quomodo zelas pro gloria eius? tu, qui deputatus es gloriae illius propagandae, qui toties ingeminas: Gloria in excelsis! etc. omnis honor et gloria! Nolite ad reliquorum mortalium humilia vota descendere. (S. Ambros.)

-

III. Élias fugam, persecutionem, exilium, famem, sitim sustinuit, zelo zelatus pro Domino, Deo. (3. Reg. 19.) Quid tu?

Imitare hunc zelum, etiam cum damno propriae commoditatis*

31. Meditatio: De actibus religionis.

Adorate eum omnes Angeli eius. (Ps. 96.)

I. Religiosissimo cultu Christus iam conceptus, velut sacrificium matutinum in utero matris; iam natus et adultus in stabulo, in templo, in montibus, in desertis tanquam diurnum; moriens in cruce, ceu vespertinum sacrificium seipsum obtulit aeterno Patri; qua reverentia, nemo novit, nisi qui noverat, quo cultu dignus esset supremus omnium Conditor. II. Confundamur oportet, proposito nobis cultu, quem exhibebant sacerdotes antiquae legis arcae et sanctuario propter asservatas in eis tabulas Moysis, virgam Aaronis, panes propositionis etc.; et haec quidem umbrae erant et figurae; quid nos damus luci et veritati? quid venerabili Eucharistiae? quid templis? quid aris? quid tabernaculis ?

III. Post virtutes tres theologicas palmam fert religio, qua solvimus Deo debitum cultum propter illius infinitam excellentiam. Sic ergo...

Itera actus religionis, quoties in sacrificio genuflectis, oscularis altare, caput inflectis, et cum his externis ritibus iunge actus internos.

32. Meditatio: De unione sacerdotis cum Deo, per conformitatem voluntatis.

Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. (Joan 17.)

I. Haec est affectuosissima piissimi Jesu ad Patrem oratio, ut omnes discipuli et inter se, et cum Patre concordes sint et unanimes; haec est ultima Christi morituri et testantis voluntas, ut secum, cum Patre, et inter nos unum simus, quicunque sacerdotes sumus.

II. Et est haec quidem illius aequissima voluntas, et petitio; quod enim petit, hoc suum est, et Patris

nostra scilicet voluntas et cor nostrum. Ergo iniustus es, si neges; dat tibi cor suum, et quidquid habet, et toties; ergo ingratus es, si te neges; ideo dat se tibi, ut tu des te illi; ergo stultus es, si neges; cui enim reservas te? tibi? sed iam perdes; mundo? sed quo pretio? inani, vano, ludicro, momentaneo. Ergo da te Jesu tuo; ipse petit; immitis es, si roganti neges id, quod imperio extorquere potest.

III. Si credentium erat inter se cor unum et anima una (Act. 4.), quomodo potest non esse unum cor tuum cum corde Jesu; una voluntas tua cum voluntate illius, qui toties tibi per S. Communionem unitur? sed exspectat a te liberum consensum; hunc quomodo negabis? sponsus est et tu sponsa, indigna hoc nomine, si neges; non est communio, si non est unio voluntatum reciproca. Fac ergo et dic:

O bone Jesu! per tuam gratiam dico medullitus ad Patrem tuum, ad te, ad Spiritum sanctum: Deus meus et omnia! dilectus meus mihi, et ego illi; ego dilecto meo, et ad me conversio eius. Ex nunc averto voluntatem meam a me, et ad te unum converto per plenam ad omnia resignationem: Fiat! o fiat voluntas tua!

IX. De SS. Eucharistiae Sacramento.

33. Meditatio: De institutione SS. Sacramenti Eucharistiae.

Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem etc. (Matth. 26.)

I. Accipite et comedite, hoc est Corpus meum, (Matth 26.) Crede primum viva fide Christi Carnem, Sanguinem, Animam, Deitatem, et quidquid est Deus, esse in SS. Eucharistia, sive vi verborum, sive per concomitantiam. Admirare Dei sapientiam, quae invenit novum modum se nobis communicandi. Obstu

pesce et lauda omnipotentiam, quae uno momento, paucis verbis, illa omnia sub speciebus panis et vini ponit. Agnosce infinitum amorem, quo hoc facit. Sicut Pater sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ita et Filius, ut se ipsum daret, ut esset nobiscum usque ad consummationem saeculi. O admirabilem et amabilem Deum! Quod de te cogitaverit, ut incarnaretur, quantum est? sed quanto maius, quod modo in te velut denuo nascatur, eadem omnia secum afferat, quae tunc attulit? Quid retribues Domino?

et

II. Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur accipiens panem, etc. Considera tempus huius institutionis. Erat illud ipsum, quo eius vitae struebantur insidiae, quo fervebant odia Judaeorum in illum; sed aquae persecutionum non potuerunt exstinguere caritatem eius. Adeo amat nos etiam, cum inimici sumus. Tormenta igitur vicina, crux, infamia non provocarunt separationem Christi a te, sed maiorem coniunctionem per hoc amoris et unionis Sacramentum. Quis ergo te separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? (Rom. 8.) Conclude magno ardentique amore: In his omnibus superabo propter eum, qui dilexit me.

III. Et manducantibus illis, accepit Jesus panem. (Marc. 14.) Considera, quos Christus adhibuerit convivas; Apostolos nempe, et inter eos etiam Judam. Sed quanta sumentium diversitas! illi corpore simul et spiritu ardentissimae devotionis; iste solum corpore, spiritu autem in proditionem Christi intento. Vide belluam illam hoc amoris cibo non mitigatam, et adverte quomodo scelera in catenam eant, cum passio, ex qua ortum trahunt, non tempestive opprimitur.

Tantae caritatis opus grata mente semper recolam atque in hoc sacro mysterio commemorabo.

34. Meditatio: SS. Eucharistia est memoriale

Passionis Christi.

Quotiescunque enim mortem Domini annuntiabitis donec veniat. (1. Cor. 11.)

I. Hoc Sacramentum instituit tanquam Passionis suae memoriale perenne. (S. Thom. Aquin.) Cruenti sacrificii ut perennis extaret memoria, incruentum instituit, quotidie peragendum. Semel pro nobis immolatus, invenit modum, quo saepius immolaretur. Ergone putandum est Christum toties pro me mori? Agnosce amorem. Sed nihil reddis, nisi tu quoque quotidie immoleris. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis. (Gal. 4.)

II. Hoc facite in meam commemorationem. (Luc. 22.) Quanti ipse suam Passionem fecerit, inde aestima, quod voluit ipse eius esse memoriale. Obligat hoc te ad continuam tanti beneficii memoriam, non quae in sola cogitatione sistat, sed quae in affectum et opus transeat. Qui enim Passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. (S. Greg. Dial. I. 4. c. 59.)

III. Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. (1. Cor. 11.) Quoties Eucharistiam sumis, cogita te mortui Christi sepulchrum esse. Non erit dignum, nisi sit novum; voluit enim poni in monumento novo. Non eris novus, nisi veterem hominem occidas. Necesse est, ut, dum haec agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus. (S. Greg.) Quid ad hoc ais? expedi arma, et te hostiam ei exhibe, qui se dedit hostiam pro te.

Quotiescumque sumo haec divina mysteria, redemptionis nostrae opus grata mente recogitabo.

« ÖncekiDevam »