Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea
sedulo adlaborant.

Volumen II.

ROMAE

TYPIS POLYGLOTTAE OFFICINAE

S. C. DE PROPAGANDA FIDE

MDCCCLXXXII.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS.

Die xxv. Iunii Beatissimus Pater in Consistorio publico in aedibus Vaticanis habito, obedientiae testimonio et iuramento a recens creatis Cardinalibus iuxta praescriptas formulas excepto, illos cardinalitio pileo donavit: tum caeteris consuetis coeremoniis expletis, consistorium secretum habuit; in quo Eminentissimos Patres omnes adlocutus est, expromens, praeter caetera, animi sui desiderium Beatos Martyres Gorcomienses, et Beatam Mariam Franciscam a quinque I. Christi Domini nostri Vulneribus in Albo Sanctorum adscribendi. Quapropter Emum ac Rmum D. Card. C. Patrizi, Episcopum Portus et S. Ruphinae, uti S. R. Congr. Praefectum, eorumdem Beatorum causas in summa referre iussit, ut causa cognita Patres ferre sententiam possent. Tum Emus S. R. C. Praefectus retulit primum de Beatis Martyribus Gorcomiensibus, qui fuerunt: Nicolaus Pic, Hieronymus Werden, Theodoricus de Embden, Nicasius Johnson, Wilhadus de Dania, Goffredus de Merveille, Antonius de Werden, Antonius de Hornaire, Franciscus Rhodes de Bruxellis, omnes Sacerdotes Ordinis Minorum Observantium S. Francisci, et Petrus de Asca et Cornelius de Dorestate Laici eiusdem Ordinis. Praeterea Ioannes Sacerdos Ordinis S. Dominici, et Hadrianus de Hilvarenbeck et lacobus Lacop Monachi Praemonstratenses: Ioannes Ostervican Canonicus Regularis Ordinis S. Augustini; Leonardus Wichel, Nicolaus Poppel, Goffredus de Gorcum, et Andreas Valter, Sacerdotes saeculares et Parochi. Horum decem ac novem Beatorum Martyrium paucis exposuit, quod contigit die x. Iulii ann. MDLXXII., cuius quidem causa fuit odium quo in Catholicam Religionem Calviniani Hollandiae, qui illos interemerunt, exardebant.

Tum etiam retulit de prodigiis, quae eorumdem Beatorum Martyrum intercessione patraverat Deus: tum denique anacephaleosim summatim exhibuit eorum quae in Causae confectione acta fuerant.

« ÖncekiDevam »