Sayfadaki görseller
PDF
ePub

censerem, aut agendum generaliter de omnibus finitimis Praesidibus, ut videlicet sub graviore poena mandaretur illis a suo Principe, continerent se intra suos fines, nec finitimis Maiestatum Vestrarum locis quovis modo insidiarentur. Quod alioqui non secus facient, quam si et vires videbunt sibi esse oppositas, et domestica aliqua difficultate laborabunt.

Pro articulo autem XIX., in quo agitur de gravaminibus colonorum, recte domini Consiliarii mea quoque sententia iudicarunt, esse fortius et validius in hoc instandum; quia et Passis, et ipsi etiam eorum Principi maxime displicent, vel nobis testibus, exactiones modum excedentes, et quae in dies graviores excogitentur. Nec omnino volunt census maiores accipi a dedititiis, quam solitos, et ab initio constitutos.

Videretur autem valde opportunum, si aliquae huiusmodi exactiones nominatim ad Passas perscribi possent. Nam proximis diebus, quum quaedam villa mea Tallya nuncupata quadringentorum florenorum (si bene memini) habeat censum ordinarium, officialis eius Turca, Aly Aga nominatus, extorsit mille. Quod haud dubie pluribus etiam locis fieri existimandum est.

An vero soleant Principes Turcarum iuramento firmare inita foedera, videtur esse in dubio quibusdam. Sed habent etiam ipsi sua iuramenta in huiusmodi usu. Et in primordiis fortunae suae facilius iurabant in confirmatione foederum, ut quae cum Valachis Transalpinis et Moldavis priscis fecerunt temporibus, quibus utique servant fidem aliqualem, nimirum quia ab initio subditos habuerunt.

Verum postea aucta et dilatata iam dominatione, dedignantur iurare, quum saepe etiam iurati fallant confoederatos; quod agnoscant alios ab se pacem et

inducias postulare, difficileque ad huiusmodi inducuntur, nisi propria necessitate compulsi, et si ipsi primi pacem postulassent, quamque scirent diuturnam ac certam suo evidentur beneficio futuram.

Postremo quod ad limitum attinet positionem; etsi, Clementissime Rex, nostro etiam tempore pro his est diligentissime laboratum, et procul dubio valde essent necessarii, si tam intime in viscera Regni nostri non accepissemus hostem. Nunc tamen, quo loco limites hi ponendi essent, video difficilem esse rationem. Quia, ut de nostris loquar confiniis, ad usque ferme Cassoviam, et intra territorium Murani, dedititiis villis terrore dominantur, et eas censent de montanis fodinarum; et de pluribus aliis confiniis ab aliis potest sumi informatio. Verum quia iam nobiscum in nostris fere aedibus hostes nostri commorentur, nescio quinam ponendi sunt cum illis limites, nisi si etiam in societatem (quod Deus avertat) eos admittemus.

Assensus itaque meliori maiorum meorum consilio, existimarem ipse, hoc de positione limitum suppremum esse; praesertim quum dominus etiam orator initio suarum litterarum scribat, res utrinque eo statu esse praemissas, quo nunc sint; statuendumque duntaxat firmissimis rationibus, ut utriusque partis praesidia in suis stationibus sese continerent, et ex earum non solum territoriis non excederent, sed etiam villarum dedititiarum ubivis existentium proventus ac census per judices et colonos earundem ad utramquem partem inferrentur.

Sic putarem hoc pacis vel induciarum tempus transigendum. Quum et de limitum certa et expressa aliqua ratificatione cum eodem hoste (ut ego arbitror) constituere periculosum sit, ne et ipse ex hoc jus sibi

quodpiam pergere inciperet vendicare, et Maiestatibus Vestris oblata a Deo Optimo Maximo desiderata aliquando opportunitate belli gerendi, denuo sit cum eo ad arma redeundum.

Nec attingenda mihi fuere reliqua, quibus ut approbatis accessi et subsripsi; non meam voluntatem sequutus, sed Maiestatum Vestrarum Sacratissimarum mandato humillime obsequutus.

1559. mart. 13.

II.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Sacra Regia Maiestas, domine domine mihi semper clementissime. Post fidelium et perpetuorum in gratiam Vestrae Sacrae Maiestatis Regiae humillimam commendationem. Heri sub noctem appulit huc Gaspar Hooz, secretarius Magnifici domini Augerii, cum litteris et mandatis ad Sacratissimas Maiestates Vestras missus, quem existimo certum de pace cum Principe Turcarum facta nuncium attulisse. Gywlenses, qui in ditionem Turcarum excurrerant praedam acturi, in eum paulo infra Tolnense oppidum inciderant, ubi eo cum Turcis circiter decem, quibus comitabatur capto, eundem Gywlam cum comitibus pertraxerant. Inde cognita conditione hominis, ad me eundem curarunt deducendum; ego vero Cassoviam, commendato eiusdem loci Capitaneo, ut quam celerius fieri posset, ad Maiestatem Vestram perveniret.

Interrogato autem de rebus novis, dixit Philippum Baldum etiam redire, ac secum Dominicum Dobonem ducere, seque arbitrari, eum iam esse in itinere; quodque Turcarum Princeps in dies magis ac magis bello filii laboraret, classemque in Aegyptum expediret; quia idem filius iam supra quadraginta millibus armatorum contractis eandem Aegyptum occupaturus contenderet, quodque tota Turcia occultis seditionibus et studiis inter patrem et filium laboraret,

et perturbata foret. Quibus obiter, et quantum modestia concedebat, ab eodem nuncio acceptis, humillimeque Vestrae Sacrae Maiestati significatis, Gywlenses etiam festinatis litteris monui, ut pro honore Sacratissimarum Vestrarum Maiestatum, diligentem et honestam curam eiusdem secretarii comitum Turcarum habeant, donec aliud a Maiestate Vestra Sacra accepissent mandatum. Non esse in eos saeviendum, qui nos ex Turcia adducunt, et securitatis ac tutelae causa nunciis et oratoribus Maiestatum Vestrarum adiunguntur.

Caeterum, utcunque hac de pace agatur, nos tamen habemus per exploratores nostros asseveratione non exigua, Passam Budensem habere in animo, opponendi quatuor huic arci castella, in Gyazbryn (Jász-berény), in Heves, in Cheghe apud Tybiscum, et Chyaath, ut excursiones nostrorum inhibeant, et hos fines propius arctiusque intercludant. Cui periculo ut mature occurri possit, summo studio cognoscere curamus, num id consilii voluntatisque certo prosequetur. Quoniam autem Gyaazbryn distat milliaribus nostris Hungaricis octo, Hewes quatuor, Czyaath totidem, et Czeghe sex, haud dubie toto eo terrarum tractu, qui est inter Tibiscum et Danubium privaremur, si haec castella in praefatis locis ponerentur; quum in hoc ordine, veluti in quadam corona existit et Fylek, et Hatvan, et Zolnok. Et de hoc situ poterunt Vestrae Sacrae Maiestati omnes domini Consiliarii referre, ac post eorum dominationes etiam dominus Thelekessy, quem audio isthuc esse profectum. Czaath autem, quia est domus nobilitaris lapidea, et claudebatur vallo nimis amplo, cui tuendo quum nec dominus eius, nec ego sufficere possem, iam biennium ad eius con

« ÖncekiDevam »