Sayfadaki görseller
PDF
ePub

hoc difficultate quoque comeatuum reliquus exercitus in castris laboraret, filiumque vidisset tanta accessione virium et fortunae favoris animos extulisse. Constantinopolim ex Asia cum altero filio similem fugae rediisse, iamque rumeres spargi, alterum filium simul cum Persa ad annum novum contra parentem in Bythi nia venturum, esseque apud parentem omnia plena sollicitudinis et trepidationis, nutarique multorum animos et studia. Faxit Altisimus, ut omnia succedant oppressae Christianitatis beneficio, eiusque saluti et liberationi. Idem Altissimus Vestram Caesaream Maiestatem diutissime conservet, et ex omni par te felicissime. Agriae 12. Decembris 1559.

XXXVIII.

Testvérének Gáspárnak Verancsics Antal.

Ad fratrem Gasparem.

Ea Ecclesiae huius nostrae Agriensis et cura, et 1559. dec. 13. sollicitudine sumus, erimusque Domino adiuvante, dum vivimus, qua tunc fuimus, quum vos ad eius ministerium vocaveramus. In vobis propterea, etsi hac vocatione frustrati fuimus, satis immerito, debebatisque promissis vestris stare, quibus et constanter et simpliciter credideramus; agnoscentes tamen, ut nostram, ita et alienam humanitatem, quae fragilitati facile soleat succumbere (omnes enim homines sumus), lapsum hunc vestrum sic ferimus, ut eius plane iam

obliti esse videamur, vosque denuo apud nos esse cupimus pro ea vestra voluntate, quam proxime nobis perscripsistis. Post itaque tot Wlysseos circuitus vestros, quibus superiorem annum fuistis sine certo loco circumducti, vela iam huc convertite, et tenete portum Agriensem, qui iam dudum fatis vestris promissus fuerat vobis, nisi alio quoppiam decepti appetitu in obliquum rapti fuissetis. Restat itaque, ut veniatis, apud Talyam nostram parochiatum satis opimum habituri cum omnibus suis fructibus, illique nostrae plebeculae non parum seductae falsis sectariorum dogmatis (így) catholice concionaturi. Nec pluribus vacat ad litteras vestras respondere, postquam ex sententia vobis respondimus; de aliis, quum aderitis, colloquuturi latius, si fuerint, quae desiderabitis. Valete. Agriae 13-a Decembris 1559.

XXXIX.

Zula Jánosnak Verancsics Antal.

Ad Zwlam.

1559. dec. 17.

Accepi tuas litteras, quas dedisti ad me 17. proximi mensis, magnasque habeo gratias, quod perscripseris ea, quae de me sinistre quidam loquuntur in aula. Quare, mi Zwla, non est curandum, quid quisque loquatur, dum recte vivitur. Optime enim nosti, semper virtuti comitem fuisse invidiam; qua quidem ego, ut ad hoc usque tempus per omnem vitam meam simul

et laborarim, et in existimatione, dignitate, honore et fortuna creverim; ita imposterum quoque beneficia mihi futura, non despero. Boni isti viri legatione sane Turcica, ex qua omnis mea surrexit gloria, quantulacunque sim, invidere mihi debebant, nou autem in hoc Episcopatu Agriensi, quem similiter in deliciis non repono. At noluerunt ea attingere, quibus ego etiam periclitari ausus sum tota vita pro patria et pro meis Principibus. Multa haberem circa haec tibi scribere, quia profecto immerito quidam me proscindunt suis iniuriis; sed abstineo, et illis bona precor, confisus de Dei gratia, et Caesareae Maiestatis de me testimonio. De aulicis hoc. De domesticis vero possem similia. Verum multi dolent, quod in ordinem et in disciplinam revocentur, inhibeanturque ab abusibus, quibus Episcopatum hunc in licentiam et crumenas suas subiugaverant. Hinc itaque hae lachrimae, hinc aculei. Sed agant etiam peiora. Ego bona conscientia et recte factis gaudebo, firmissime persuasus, me diu iam bene cognitum esse prudentissimis et iustissimis meis Principibus. Quibus rationibus isti quoque Archidiacono meo Mastyge responsum esse volo, qui a suo Capitulo non accepit huiusmodi mandata, ut mores meos criminetur, sed ut agat rem de possessione Zyrch, quam ego non iniuria, sed iure expeto, expetamque etiam Nozway; quum utraque ad Episcopatum meum pertineat, aliquot Regum testantibus privilegiis. At moliatur signatus multo adhuc fortius quicquid libu erit; habet enim etiam privatam quandam causam, de qua nihil dicit. Spero tamen, recogniturum adhuc sua mendacia, et ad veniam rediturum, recantaturumque palynodiam.

De Nigrita meo (si Diis placet) consiliario fac

tum est, quod suaserat; sed XX ferme diebus ante, quam accepissem tuas litteras. Offensus enim solitis quibusdam eius intemperiis, ita est mihi increpitus, ut postridie facultatem abeundi postulaverit. Qua mox illi pro voto facta, en istuc redit. Miror tamen non mediocriter, quod quidam me tam parvi putarint hominem esse ingenii, ut hunc ad clavum rerum mearum tenuerim. Quasi vero eo Theseo ac Nestore et legationem Turcicam peregerim, et Episcopatum hunc Agriensem adeptus fuerim. Verum quis hominum opinionibus modum et normam ponere potest? Estque sane sapientissimus ille, qui inhaerens totis viribus teeto, videt mundi et vulgi vanitatem, somnia, gerrasque in cor admittat.

nec otiosorum

Tu tamen, mi Zwla, quod tueris me omni in loco, in quo fit opus, facis rem solita benevolentia, cui suo tempore, si supervixero, fructum te relaturum non diffidas, meque, quoad poteris, tueri pergas.

De Clemente Reghy scito, eum 10. huius mensis in designata illi officia esse per me institutum, quod Regno, Caesareae Maiestati ac mihi Deus Optimus Maximus bene vertat, teque sospitet. Vale et interdum scribe. Agriae 17. Decembris 1559.

XL.

A budai passának Verancsics Antal.

Ad Budensem Passam.

Facturi responsum dominationi Vestrae Magnifi-1559. dec. 21. cae ad suas litteras, quae heri nobis sunt redditae. Unus circiter mensis est, quod Gerardus Litteratus, vulgo Gelerd deak nuncupatus, civis et mercator Posoniensis, fretus induciarum securitate, in ditionem vestram cum suis mercibus profectus fuerat. In quem asapii sive nazadistae quidam Vestrae dominationis incidentes, in campo Machia vocato, duobus milliaribus longe ab Vacia, eum omnibus mercibus suis spoliaverunt, quae in karasiis et in aliis pannis ac rebus ad tria circiter millia florenorum sese extendebant.

Hic postea infelix homo, quum ad Vestram dominationem de hoc suo damno expostulaturus venisset, primum nihil aliud responsi habuit, quam quod in latrones eadem dominatio Vestra Magnifica ius non haberet, atque eos, si illi ostendisset, esset curatura, ut et punirentur tales, et ei de ademptis mercibus satisfieret.

Paucis diebus interiectis, quum hic miser non conquiesceret, et praefatos spoliatores in aula sive in porta dominationis Vestrae videret pannis suis vestitos secure conversari, denuoque ad eam damnorum suorum detulisset querimoniam, spoliatores suos ostendendo, et postulando ademptas merces sibi reddi; non tantum

« ÖncekiDevam »