Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tissima Caesarea Maiestas. dominus noster clementissimus, summam clementiam et munificentiam suam in petitionibus dominationis Vestrae Magnificae declarat; ita et ipsa Vestra dominatio eidem suae Caesareae Maiestati de his omnibus quae ex parte suorum finitimorum contra eiusdem fideles fuerant perpe trata, velit de satisfactione curare, et iubere dominis zangzak begis, praesertim, qui sunt viciniores nobis, ut inposterum ipsi quoque firmius inducias observent, et cohibeant milites suos, nec transcendant nostros limites neque in administratores proventuum Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, quos interdum villas destinamus, gerant sese hostiliter. Qui quidem quum quaterni,aut quini, aut seni, aut ad summum deni una soleant ad huiusmodi exire ministeria; certum est, eos praedatum non excurrere. Alioqui si erunt triceni, quadrageni seu quinquageni; iam agmen erit, quod hostilitatis suspicione non carebit.

per

Ad alia, quae in fine erant Vestrae Magnificae dominationis litterarum, respondere nunc non potuimus; donec a Caesarea Maiestate, domino nostro cle. mentissimo redeant nostri nuncii; quam diebus proximis, et de his omnibus, et de pluribus aliis informavimus, quae hoc induciarum tempore a finitimis vestris in finitimos nostros commissa sunt: et ad ea, ubi primum mandatum acceperimus, quidnam agere debebimus, ad dominatonem Vestram Magnificam scribemus. Quam bene valere optamus. Agriae XXI. Decembris 1559.

1560. jan. 9.

XLI.

Verancsics Antalnak Rapicius Endre.

Reverendissime atque amplissime domine domine colendissime Superioribus diebus Josephus Salandus medicus Bergomas reddidit mihi eas litteras, quas Aonius Palearius Verulanus superiore anno ad te scriptas dedit, petiitque a me diligenter, ut, quoniam is esset propediem in Italiam rediturus. neque scire posset de reditu ex Agria ad nos tuo, eas una cum libro tuto ad te perferri curarem. Quare cum intelligerem, Franciscum Belgramonium nostrum isthuc profecturum, dedi eidem Aonii litteras et librum ad te perferendum. Liber autem. quem idem Aonius ad Caesarem una cum litteris misit, tamdiu apud me erit, quoad ex Agria ad nos redieris; quod intra paucos dies futurum, cum haec scriberem, dicebatur. Qua in re usus sum consilio Salandi, qui haud ita pridem a nobis in Italiam discessit. Quod si forte tardior reditus tuus ad nos esset, offerrem ego ipse librum Caesari, ne Aonius diutius penderet animi. Expecto tamen litteras, quae me de tota re certiorem faciant.

Hoc tempore nihil est novi, quod ad te magnopere scribendum putem, nisi hoc ipsum, de quo tamen iam dudum nuncios ad vos pervenisse non dubito; Joannem Angelum Medichim Summum Pontificem a patribus renunciatum, qui ea ipsa die (ut audio) gentilicia insignia sua cum Cosmo Mediceo Florenciae Duce si

bi communia esse voluit. Haec ex Roma. Ex Hispania auditum est, Philipicam classem Tripolim magno cum apparatu contendisse, non sine spe boni eventus. De Anglia magnum in aula silentium.

Si quid est, amplissime domine, in quo tibi mea opera aut diligentia prodesse possit, impera; nulla mora erit in Rapicio tuo, qui observantia, cultu ac studio erga te, cessurus est nemini. Bene valeat amplissima et Reverendissima dominatio tua. Datis Viennae 9. die Januarii 1560. raptim. Eiusdem Reverendissimae atque amplissimae dominationis tuae

addictissimus servitor
And. Rapicus.

Kívül: Reverendissimo atque amplissimo patri, domino Antonio Verantio Episcopo Agriensi, Sacrae Caesareae Maiestati domino clementissimo a consiliis domino ac patrono suo colendissimo Agriam. ditae 28. Januarii Agriae 1560.

Red

1559, jan. 20.

XLII.

Maximilian cseh királynak Verancsics Antal.

Ad Serenissimum Regem Bohemiae.

Paucis his diebus superioribus cives oppidi Jaazbrinensis, peculiares Sacrae Regni Hungariae Coronae coloni, miserant ad me nuncios suos significantes, quod IIII ex concivibus suis, Georgium Litteratum, Andream Hewlgies, Ambrosium Kothon et Simonem Weghazi, vellent Viennam mittere ad Sacram Vestram Regiam Maiestatem, ut, sicut non ita pridem Sacratissimae Caesareae Maiestati subiectionis et obedientiae suae declarandae gratia sese exhibuerant; ita nunc Vestrae quoque Regiae Maiestati exhiberent, et illi omnia hoc anno novo laeta, fausta et felicia precarentur. Ac ut per iter securiores essent, postulaverant, ut eis binas litteras darem, alteras passus, alteras commendatitias ad Vestram Maiestatem, quo ab eadem clementius exciperentur. Qui cives, quum hic post Maiestates Vestras me, et post me provisorem meum habeant, cuius cura defensioneque omnibus eorum in rebus, quum usus postulat, commode et sufficienter uti possint; cur istuc etiam commeare velint, tanta eos necessitate laborare non video: nisi si querimoniam aliquam vel de me, vel de officialibus suis sint delaturi. Nec de me alia caussa queri possunt, quam quod eos a professione Lutheranismi inhibeo, simque. nonnullis eorum peculiater molestior, qui quum nou

ita pridem saevierint in sacramentum, quod a parocho ad aegrotum ferebatur, tum etiam modo in viam Catholicae pietatis minime revocari patiuntur. De officialibus non iniuria conquerentur, si conquerentur; ii enim gerunt interdum sese erga illos pro genio et more nostrae gentis inclementius; cui non videtur dulce opulentumque, nisi quod eripuerit. Quod utinam cessaret iam esse nobis genuinum. At qui praefecti, quos ad hoc tempus hic habuimus, tulerunt haec indulgentius, vel potius negligentius, ex re lucro intendentes, Episcoporum absentia. Spero, hunc, quem praefeci modo, Clementem nomine, solidius et severius officio suo functurum, defenesurumque sine quorumpiam respectibus colonos et subditos tam Episcopatus, quam Sacratissimarum Vestrarum Maiestatum. Est enim severiusculus, et omnium obedientiam, quibus mandare potest, ad prima exigit iussa: summo interim studio intentus, ut nemo, nisi iudicatus puniatur; sic ut iam potiores etiam milites, qui paullo ante arrectis cristis licentiosius videbantur velle, quicquid libuerat; nunc demissius subeant sua offiicia. Cuiusmodi hominem et antea quidem huic loco quaesiveram, et nunc me invenisse arbitror. Haec autem attigi obiter, ut Maiestas Vestra dignetur clementer scire, colonorum horum Regiorum curam hic a nobis non intermitti.

Verum, quoniam iudices aliique eiusdem oppidi cives crebro Pesthum ac Budam accersuntur, perquirunturque de omnibus etiam minimis rebus a Passa, quae et Agriae, et in his aliis finibus nostris agantur, uti etiam nuper, quae nobis per occultos homines subito sunt relata; nequeo aliquando non habere huiusmodi homines suspectos, praesertim hos dedititios, qui velint nolint, coguntur et nobis, et hostibus pari ratio

« ÖncekiDevam »