Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ne et causa gratificari; quod aliter subsistere non possent: fitque illud crebro, ut, quod nos benignius Christianae pietatis studio conditionem illorum miserati, ab eis obtinere nequimus, id hostes minis et crudelitate extorquent: sicque coguntur et nostri, et hostium esse exploratores. Quod cum mecum reputarem diligentius, et iudicarem etiam, non esse tutum, quodvis hominum genus in Viennensem civitatem promiscue admittere; cunctatus sum diutius, an illis tales litteras dare deberem. Sed tandem dedi; ne quid alienius de nostro erga se animo suspicarentur, quia sunt Agriae satis commode utiles. Vestra tamen Maiestas Regia dignabitur committere, diligentius illos examinari facere de pluribus rebus; quia his etiam octo diebus, dum Passa quosdam ex iisdem Jaazbrinensibus privatim interrogaret:,,Essetne verum, quod Agrienses claustri Jaazbrinensis disturbationem molirentur; quod et aliunde esset persuasum"; iisque frivola quaedam respondentibus: quod videlicet certo ipsi nihil scirent; sed quod vulgo audissent, id eos animi habuisse, si ipse etiam Passa eo loci castellum communire perrexisset, uti tunc fama ferebatur. Dicunt Passam subiunxisse: Vanam hanc suspicionem fuisse. Ceterum, si Agriensibus novum quodpiam castellum opponere nos opor tebit; non huic in Jaazbren locus erit, sed propius Agriam. Verum, si iidem Agrienses ex illa sua fovea ad disturbandum Jaazbrinense monasterium prodierint; certum est, quod nec una, nec duabus, nec tribus horis illud deiicient: verum interim tot Otmanliae, hoc est milites Ottomani, ex diversis locis, Agriae vicinis, erumpent mihi, quot sufficient Agria excludendos. Cetera viderit Deus et gladius". Quo itaque animo et cogitatione sit hostis etiam hoc induciarum tempo

humillime significavi Vestrae Regiae Maiestati occasione praefatorum Jaazbrinensium, qui istuc veniunt.

Ubi autem dixerit Passa, propius Agriam oppositurum se castellum, si illud opponendum fuerit; intelleximus cum somniare de loco quodam Debrew nuncupato, vicino nobis duobus milliaribus. In eo enim palus est, in palude insula, in insula vero arx fuit Pereniorum, cuius modo ruinae dumtaxat exstant, nec ad illam alius accessus patet, quam angustus per satis longum aggerem, pontibus aliquot intercisum. De quo conatu hostium, quia antea etiam saepius audivimus; ne in posterum quoque sine sollicitudine erimus, nisi quid aliud de loco hoc apud Sacratissimas Vestras Maiestates deliberabitur, propter quod securiores esse possimus; quia locus est fortalicio peroportunus. Ceterum, silentibus iam nonnihil hic circum nos hostibus, et nobis quoque egregie iam induciis studentibus nulla alia nova nunc occurrunt in his finibus, quae possem scribere; Deum interim Optimum Maximum precatus, ut Sacrae Vestrae Regiae Maiestati et Serenissimis suis liberis annum hunc novum, cum quam plurimis in posterum laetum, faustum et felicem concedat, et incolumes perpetuo velit. Agriae 20. die Januarii, 1560.

XLIII.

Draskovics György pécsi püspöknek Verancsics Antal

Ad Reverendissimum dominum Quinque ecclesiensem.

Ad ternas alias Vestrae Reverendissimae domina1560. jan. 28. tionis litteras binis iam antea respondi, egique illi gratias de omnibus, quae tam amanter tamque efficaciter in me contulit patrocinio suo tempestate proxima. quam mihi Judaei captivi, et ii fratres mei capitulares, nulla sane adhuc unquam a me vel indignitate, vel iniuria effecti, iniecerant. Ad has postremas id habeat. Me vicissim dominationi Vestrae Reverendissimae hunc inprimis annum novum cum omnibus aliis, quos imposterum ab Altissimo vitae suae sortietur, laetum, faustum, et felicem precari, gratulari deinde plurimum, et ex animo, quod ab aulicis negotiis ferias aliquas impetraverit, quibus post tot vigilias, laboresque poterit et reficere sese, et familiaribus rebus suis, quas habet in his regionibus, proficere. Accessit huc certe et laetitia maxima, quam de adventu suo habuerim; quandoquidem una iam aut hic, aut istic Jassowii esse poterimus. Tametsi mallem hic Agriae dominationem Vestram Reverendissimam complecti, quam non minus suam, quam meam esse duco. Rogoque vel ex nunc, ut eam invisat, modesta quidem, et verecunda oratione, ne quam eius charitati vim, seu molestiam imponeret, affectu tamen, et desiderio tam singulari, ac magno invitata. quam quo mihi hoc tempore maius esse non possit.

Stephano autem nostro Zolthay, quod pro humanitate sua apud Principem, quem mirifice expaverat, affuerit, fecit et pie, et paterne, et non sine sua magna gloria, quam ei reddunt omnes milites finitimi. Ego vero immortalibus actis eidem gratiis, diligentius etiam inserviam, et omni meo officio gratificari studebo.

De creatione autem Summi Pontificis quid dicamus? Eo certe perfusus sum gaudio, audito hoc nuntio, quo vix potuissem maiore, si quempiam ex meis ad eum apicem profectum fuisse accepissem. Nec id mirum cuippiam videri debet. Quia ut maximo dolore pene iam contabueram, deflendo Catholicae nostrae Ecclesiae turbulentissima tempora, in quae hoc etiam exemplo tam contentiosae electionis incidisse nonnihil videbatur; quod iam trahebant in columniam haeretici, nitebanturque hac veluti ambitione quadam nostrorum patrum insanias et falsitates suas apud ignoram (igy) rerum plebeculam confirmare; ita profecto multo ampliore laetitia affectus sum, postquam intellexi, Papam nobis esse iam creatum, quem ut nomine, sic ipsa etiam re Pium essemus habituri. Faxit itaque Deus Optimus Maximus, ut et Ecclesia. tanto pastore gubernata, respiret iam a tot malis, et nos Hungari una cum Sanctissimo Imperatore nostro eum in eius sanctum patrem habeamus, postquam vocatur Hungaricus, et probe noverit, atque adeo etiam viderit nostra vulnera, quem in Paulo IIII. desiderabamus.

Dialogos autem Martini Cromeri praestantissimi Polonorum Regis Legati, non ita pridem; nunc vero pareneticam tuam epistolam ad dioecesanos datam, opus meo quidem iudicio utrumque admodum et suo merito, lectu observationeque dignissimum, et officio tuo, et mihi gratissimum accepi; quod hoc anno novo

mecum communicare non praetermiseris Ceterum perlecta diligentius epistola tua, satis sane et docta et gravi, et pia, et non etiam sine suo genio, iam cum dialogis Cromerianis colloquor. Qui quidem dignissimi videntur mihi, ut latissime legantur, nec id solum a Catholicis, ut in religione sua, quae et vera est et sancta, confirmentur; verum etiam ab haereticis, ut ab erroribus suis convertantur. Et si adhuc quippiam maius a mea censura exigas, eam in hiisdem dialogis perspexi energiam, ut Martinus Cromerus non solum optime scribere, sed summa etiam efficacia rem prope apparentem gerere videatur. Quo magis optare quoque nos debemus, qui huiusmodi athletis et Catholicae veritatis propugnatoribus favemus, ut reliqui etiam eorundem dialogorum consortes ex authoris scriniis celerius in lucem prodeant! Quia et hi, qui iam teruntur hominum manibus, et lectione exercentur, praeclarius assurgunt, et maiora in recessu praestant, quae modestius a fronte pollicentur, nihil interim languide, nihil ex trivio professi, quo in fine veritatis, unitatisque Catholicae adversarios, aeque copia ac magnitudine argumentorum validius occupent, atque prosternant; ita eos quoque, quos tam avide expectamus, spero his haud quaquam dissimiles fore.

De paranetica sua, quam iterum nomino, attigi parcius, quod ad eam scribens. Sed certe et suae gratulor Dioecesi, et a mea visus sum reprehen di, quod ad eam nondum ipse quicquam (scripserim).Cepique non mediocrem stimulum, ut meum iam tandem aliquando animum ad id studii appellerem, quo revera Episcopus esse inciperem; neve me ipsum sic intempestive accusem pluribus, dum etiam nunc cesso a professionis meae officio, curis his militaribus, nescio quonam fato,

« ÖncekiDevam »