Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sed non certe mea voluntate intricatus. Restatque ut Vestra etiam Reverendissima dominatio ope ac patrocinio suo me, quum opportunum fuerit, iuvet, quo hac militari sarcina bono, honestoque aliquo modo exonerer. Id quod quum propensissimo animo facturam non dubitem, tum ut confirmationes nostras curare velit, etiam atque etiam rogo; postquam Pium IIII. tam pium, tamque sanctum faventemque Pontificem habeamus. Ac sciat, vel huic soli meae Dioecesi tam esse hoc beneficium necessarium, quae tot lutheranicis lupis latissime laneatur, quam quo imprimis, et maxime subveniri illi oporteat; adeo hac maledicta labe omnium fere in ea mortalium mentes video esse vitiatas, et infectas. Et possem quosdam etiam ex meis fratribus digito demonstrare, qui me in suis angulis commurmurarint iam inter sese aliquando, minus me adhuc esse Episcopum, quod nondum confirmatum; dissimulavique, et dissimulo etiam modo, ac eisdem parco insuper. Utrique enim homines sumus; sed ii multo magis, qui nesciunt, quod agant. Attigi ista obiter, pluraque alias, quum coram erimus. Quia periculum est etiam in falsis fratribus, ut cum Paulo loquar. Et nisi omnes Regni nostri Ecclesiae confirmatos pastores suos maturius obtinebunt, profecto etiam in collegia nostra virus hoc influet, animique non paucorum degenerabunt sensim a disciplina, ubi viderint pastorali authoritate diutius carere suas Ecclesias. Quod malum quum non sit exiguum, nec iam valde novum, hac benedictione Sanctissimae Sedis, quae desideratur nobis, ei est occurrendum. Nec alia modo; nisi ut Vestra Reverendissima dominatio velit me mox facere certiorem de appulsu suo Jassowiam felici. Et incolumis ac felix valeat in multa saecula. Agriae 28, Januarii 1560.

XLIV.

Moro János bibornoknak Verancsics Antal,

Ad Joannem Moronem Cardinalem.

1500. febr. 17.

Reveredissime et Illustrissime domine, domine pater et benefactor mihi colendissime. Post humilem et devotam perpetuae servitutis meae commendationem. Ingenti et incredibili gaudio tota gens nostra, cuius Reverendissima et Illustrissima dominatio Vestra optimum, integerrimum et benevolentissimum protectorem agit, exultavit; quando intellexit, eam proxima sua indignissima tempestate, summa cum sua laude et celebritate, fuisse liberatam. Huius tanti gaudii quoniam ipse quoque, humillimus Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae dominationis capellanus servusque, non ex mediocri parte sum particeps, gratulor Eidem toto animo, et summas Deo Optimo Maximo gratias habeo, quod eamdem Vestram Reverendissimam et Illustrissimam dominationem Regno nostro et nobis omnibus, qui Ecclesiarum ministri sumus, veluti numen quoddam tutelare, restituerit: oroque, ut idem inposterum quoque eamdem omnibus suis Divinae largitatis favoribus in multa saecula, publico et Ecclesiae Catholicae, et Regni nostri afflictissimi beneficio, confortare et conservare velit. Et quoniam omnis mea spes in Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae dominationis patrocinio sita sit, quo tandem exoptatae confirmationis donum Apostolicamque a Sacratissimo

domino nostro benedictionem obtinere possim, ne diutius hic Agriensis Episcopatus, ad quem primum Divina providentia, deinde Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestatis gratia sum vovocatus, careat legitima administratione pastorali; quum iam et clericorum ordinationes, et alia ministeria ecclesiastica exigant suos confirmatos et consecratos Episcopos; humillimis precibus obsecro ac supplico, ut me, servorum et capellanorum suorum minimum omnium, dignetur habere commendatum, velitque sic apud Sanctissimum dominum nostrum, et Sacrosanctum Reverendissimorum et Illustrissimorum dominorum Cardinalium Collegium promovere, ut inter alios Regni nostri hac tempestate ad Episcopatus quosdam vocatos, fratres meos honorandos, mihi quoque confirmationis munus benigniter conferatur. Quod ego Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae dominationis beneficium, dum in vivis fuero, enitar omni studio, ut et orationibus meis apud Deum, et servitute mea apud homines diligentissime promereri possim. Nec Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae dominationi molestus ero pluribus; quum reliqua is Reverendus dominus. Tininiensis, frater meus, et confirmandorum, ad Sanctam Sedem nuncius, coram supplebit, praesentabitque etiam processum meum. Deus Optimus Maximus Vestram Reverendissimam et Illustrissimam dominationem servet incolumem et omnibus suis Divinis gratiis augeat et locupletet. Agriae 17 Februarii 1560.

XLV.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Ad Caesaream Maiestatem.

1560. febr. 21.

Quoniam fidei ac officii mei est, de omnibus Maiestatem Vestram Caesaream facere certiorem, quaecumque hic in dies incidant eiusdem Vestrae Caesareae Maiestatis scitu necesaria; illud imprimis clementer intelligere dignabitur, magna ex parte hoc in loco et in vicinia popularem turbam, et nobilium, ac militum ordines esse Lutheranos. Tres autem pagi, ad Episcopatum pertinentes, Agriaeque in uno milliario contigui; Maklaar, Nagy-Talya et Kis-Talya, tres concionatores et unum scholae rectorem fovebant: iique huc commigraverant ante adhuc, quam ego in hunc venissem Episcopatum. Habita itaque initio omnium de religione cura ab Episcopatu occupato, accersiveram ad me memoratos Lutheranos, ususque paternis et piis monitis, ut ab errore desisterent, reverterenturque ad Romanam et Universalem omnium Christianorum Sanctam Matrem Ecclesiam, docerentque catholice, et cum orthodoxis patribus sentirent: aliaque id genus plura, contendens totis viribus, ut resipiscerent et ad sanitatem redirent. Frustratus tamen hoc meo conatu, quum ad finem interrogati: „Essentne sacerdotes, et quis eos ordinasset"; parsque respondissent, quod essent, et quod a Philippo Melanchtone fuissent ordinati": pars vero ab Epis copis nostris, sed postea consequuti veritatem ex

evangelio, abiecisse se characterem hunc, et alium a Spiritu Sancto accepisse per impositionem manuum patrum suae Ecclesiae;" indignatus sum, et iussi: ut quamprimum ex Episcopatu meo discederent, nisi vellent in perpetuos carceres descendere, et alia peiora pati. Interim vero revocatus in curiam per Caesaream Vestram Maiestatem; dilata mihi est ablegatio ipsorum; quia milites etiam cum nobilitate obstabant. Denuo postea huc reversus, rem urgere inceperam. Sed, considerato periculo, quod ex militum ac nobilium tumultu belli tempore posset huic loco accidere; temperavi summa dissimulatione mihi, quotidie alioqui me in communibus sermonibus minante edicenteque, quod in bonis meis non essem eos passurus; idque eo solo consilio, ut incerti essent suarum rerum, ultroque quopiam recederent; disposito interim in hoc oppido et parocho, et concionatore catholico, colonisque etiam meis exterritis: ne seductoribus huiusmodi praeberent aures, nisi velint gravissime puniri.

Nunc vero tandem nacta occasione praesentium induciarum cum Turcis, sub quibus et tumultus militares non sunt adeo metuendi, et discessiones etiam curandae; quum pro uno undecim haberi possint, quod exauctoratorum magna sit ubique copia; die huius mensis quinta, accersitis ad me Capitulo et concionatore meo, ac omnibus fere militum et nobilium primoribus, cum praefectis meis ambobus, et notario publico, iussi hos quoque adesse omnes quatuor Lutheranos; praefatusque initio, quae ad hoc tempus cum eisdem Lutheranis egissem, quamque pie et paterne illos monuissem, ut aut resipiscerent et ad Catholicam Ecclesiam reverterentur, aut ex Episcopatu meo decederent, neutrum tamen facerunt, meisque insuper obauditis man

MONUM. HUN. HIST.

SCRIPT. XIX,

10

« ÖncekiDevam »