Sayfadaki görseller
PDF
ePub

subditis convellerentur. Fiant alioqui omnia, uti Caesareae Vestrae Maiestati, et prudentissimo suo iudicio fuerit visum. Dignabiturque mihi, quam cellerrime fieri poterit,clementer mandare, quid de hoc utroque negotio erit mihi, ac praefectis meis faciendum. Deus Optimus Maximus Vestram Caesaream Maiestatem incolumem et felicem conservet. Agriae 21. Februarii 1560.

XLVI.

Oláh Miklósnak Verancsics Antal.

Ad Reverendissimum Dominum Strigoniensem.

Meminit puto Reverendissima dominatio Vestra, 1560. febr. 2. quod anno superiori petierim ab ea quaspiam decimas, Posonio vicinas, quo quum isthic esse me interdum oporteat, habeam paratum victum. Qui quum nec in istis partibus facultas mihi sit ulla, qua vivere commode possem, nec sine maximo negotio, et maximis sumptibus hinc isthic anona convehi possit, propter longitudinem et difficultatem itineris, hoc remedio utendum est mihi, ne in curia vel esuriam, vel ex foro dumtaxat vivam, et prodigam maiorem quam habeam pecuniam. Decimas autem has, licet mihi dominatio Vestra Reverendissima promiserat, datae tamen non fuerunt, causa partim meae absentiae, partim servitoris mei incuria, qui eas curare debuerat. At ne nunc quoque simile incommodum mihi contingat, denuo Reve

rendissimam dominationem Vestram rogo, idque tempestive quidem, velit mihi locare pro instanti anno possessiones Kochard, Terlyngh, et Prugya solitis suis pretiis, quae ubi primum Deo volente Viennam rediero, curabo integre deponenda. Nec praetermittam suae hoc erga me tum gratiae, tum beneficii solitis meis obsequiis promereri. Sollicitabit autem deputationem illarum Andreas Dalmady hospes hospitii mei Viennensis. Et quia opus est mihi pane, vino et avena, intelligo has decimas haec mihi omnia suppeditaturas non incommode, quas iam nominavi. Ideo ne negentur mihi, vehemeter oro. Petoque, ut de domo etiam, qua sollicitor Posonii mihi conferenda, meminisse non gravetur, et felix valeat. Agriae 21. Februarii 1560.

1566. febr. 21.

XLVII.

Rapicius Endrének Verancsics Antal.

Mangifice domine et frater mihi singulariter observande. Ad 28. diem Januarii accepi tuas et Aonii Palearii nostri litteras, cum lucubrationum eius libello; cepique summam sane et singularem voluptatem, quod in tanti viri tamque eruditi non solum notitiam, sed etiam in calamum pervenerim. Et magnopere vellem, mihi crede Rapici, posse hic uberius de eo dicere, quod et hominem amem, et ingenium eius magni faciam luculentum et elegans, si mihi paulo largius a militari et a forensi huius loci cura otium daretur. Nec

de spirituali queror, quae mihi incumbit ex officio, nec illi deesse possum sine piaculo. Verum ne ipsi quoque sat aliquando sufficio, adeo totis horis incurrunt in me infinita negotia. De quibus obiter. At ex epistola, quam ad me dedit Palearius, doctissima, non alium animadverti, perspexique eius genium, quam quem diu iam ex aliis scriptis illius meum ipse conceperam. Illudque facile eloqui audeo, ne vivam, si quis a multo tempore scripserit ad me suavius, doctius, gravius. Sed quia satis iam a me encomiorum habuit Palearius, ut quem etiam modo nunquam nomino sine praeclara suae virtutis laude, ad officium venio, quod ambo nos illi, ea quidem certe debemus exhibere fide, qua nobis ipse illud imposuit. Quoniam igitur diem reditus mei Viennam ob iam memoratorum negotiorum multiplicium concursum, quibus in hoc confinio distineor, nequeam certo vel significare, vel polliceri; librum quem Caesareae Maiestati, domino nostro clementissimo dedicavit, ac misit, exhibeas bonis avibus licebit; nequeo tamen non dolere graviter, quod vel hac ipsa causa non istic sim, quo tam insignem operam, et meae in Palearium benevolentiae argumentum declarare potuissem. Quod quum mihi imputari non debebit, tum ut me apud hominem amicissimum, et cui presto esse semper cupiam, quicquid me voluisset, excuses diligenter, etiam atque etiam oro. Et tametsi Josephum Salandum, libri istius exhibitionem non oportebat impedire, veritum existimationis meae aliquam offensionem; cui meritum huius officii debebatur, quod, ut primarii et flores et fructus soleant esse gratiores recenti sua novitate, quam ubi copia affluxerit, ita sane et lucubrationes huiusmodi doctorum hominum, si (quod diei solet) ex proelo quasi calidae oblatae fue

rint; nescio quid et singularis, et gratissimae afferunt voluptatis, non possum tamen non utique laetari, tanti me fuisse habitum a Salando, immo profecto etiam abs te, qui ambo isto prudentissimo vestro consilio, et benevolentiae erga me vestrae testimonio non obscuro, quod sum, quoad vixero, sacratissimum semper habiturus, multum mihi tribuisse videamini. Sed bene habet, postquam sic accidit, ut amor noster mutuus hoc etiam utrique nostrum constiterit cumulatius. De Pontifice Summo, eoque tum re, tum nomine Pio, tamque Sacratissimo Imperatori nostro bene affecto, non est, quod multis agam. Et hoc me pluribus respondisse, et laetitiae plurimum accepisse existimari volo, quod paucioribus respondeam ; quippe quod nesciam, quid mihi a cunabulis ipsis laetius, quid gratius, quid denique exoptatius acciderit. Et faxit Deus, ut respondeat publicis Catholicorum votis, et Ecclesia diu desideratum patrem ac pastorem in Sanctitate eius experiatur, et resurgat. Quae ex Hispaniis sunt, placent. Quae ex Anglia, vellem magis ex sententia. Et nisi haeserit illud Regnum in Imperatoris nostri consilio et gremio, vide mox, in quae incidet disturbia ambitione quorundam Principum mediocrium, et qui placentia ex sese illi pollicentur, minime sane solida et salubria. Et demum quod Rapicio meo imperem, qui tantopere operam, et diligentiam, et in gerendo more celeritatem suam mihi pollicetur, de quibus nunquam adhuc dubitavi; hoc est, amantissime Rapici, quod impero, ut firmissime habeas persuasum, tuam mihi amicitiam esse carissimam, meque esse cupidissimum consvetudinis tuae suavissimae, utque utaris vicissim Episcopi Agriensis et voluntate, et rebus tuo arbitratu. Vale et vive felicissimus simul, et honoratissimus. Agriae 21. Februarii 1560.

Kívül Magnifico et praestanti viro domino Andreae Rapicio, Sacratissimae Ceasareae Maiestatis Cancellariae Secretario, amico plurimum honorando.

XLVIII.

Kubínyi Kristófnak Verancsics Antal.

Ad dominum Cristophorum Cubiny.

Credo iam dominationem Vestram Egregiam esse 1560. mart. 12. informatam a Joanne Andreffy Secretario meo, quem misi Viennam; quid sit mibi negotii cum Capitulo meo ratione cuiusdam possessionis Seercz vocatae. Nam iusseram eum ad dominationem Vestram Egregiam divertere, et illam informare de toto negotio ab eaque accipere consilium, quo pacto videlicet debuisset in eodem negotio, ubi oportuisset, se gerere. Nunc iterum, quia aliud mandatum allatum est ad me, et iubeor ad dominicam Laetare apud Caesaream Maiestatem constitui per me vel per procuratorem meum cum omnibus iuribus meis; quandoquidem Eius Maiestas causam hanc esset cognitura, et pro aequitate diremptura, ambarum partium iuribus visis et intellectis. Et quia omnia iura mea iam ego per eundem Secretarium meum misi Viennam, et informavi Suam Caesaream Maiestatem, ac Reverendissimum dominum Strigoniensem diligentissime de toto negotio, unum iam videtur mihi restare; nimirum ut illic habeam ad praefixum diem causae revidendae procuratorem meum, cui ea

« ÖncekiDevam »