Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dem mea causa in actione memorata dominicae Laetare possit secure esse commendata. Quoniam autem omnem tutelam et procurationem causarum mearum in Vestrae Egregiae dominationis sinum detulimus, ad eamque solam praecipuum recursum et perfugium habeam, amicitia et oblatione sua fretus, rogo, velit Viennam proficisci mox his meis habitis, ibique adesse meae praefatae causae, sive ea coram Caesarea Majestate, sive coram Reverendissimo domino Strigoniensi agitabitur et discutietur. Nec enim conveniens est, ut partes ordinis ecclesiastici de ecclesiasticis bonis litigantes in saeculari foro litigent, intuitu decoris; sed in foro vel Caesareae Maies tatis, vel Metropolitani nostri, qui nunc est Reve rendissimus dominus Strigoniensis. Ad quem scripsi eti am de hoc dudum; et dominatio Vestra Egregia, quum illic fuerit, constituet, quod sciet futurum mihi utile. Ut autem dominationi Vestrae Egregiae provisum sit de sumptibus, misi eidem per praesentem hominem, famulum provisoris mei Georgium Horwath talleros quadraginta, sum missurus etiam plures, si diutius Viennae morabitur, meque de omnibus identidem faciet certiorem, quaecunque usui eius fuerint necessaria. Quod praeterea sit informata melius de mea causa, misi ad Eam septenas copias diversarum litterarum, quas apud se retinebit, ut saepius, et toties perlegere possit, quoties usus postulabit; deestque huc unarum dumtaxat litterarum copia, nimirum relatoriarum Conventus de Jaszo super statutione mea. Quae tamen litterae in specie sunt apud praefatum Secretarium meum Andreffy, qui ubique aderit lateri Vestrae Egregiae dominationis, atque eam edocebit oretenus, quae erunt ad haec illi necessaria. Hic enim interfuit omnibus rebus, et

habet apud se alia etiam mea privilegia, quae palam ostendunt, has duas possessiones episcopales fuisse, et ab episcopalibus bonis esse avulsas, quod Caesarea Maiestas potissimum scire desiderat. In quo puncto Vestra quoque dominatio potissimum insudabit, et in eo, in quo versatur ius patronatus Episcopatus huius, a priscis et Sanctis Regibus ei collatus, quo sine omni dubio per defectnm seminis monachorum, et eo-rum monasteriorum desolationem nusquam alio devolvi debent, quam ad suam originem, et ad suum corpus, ex quo fuerunt desumpta primitus, suffragantibus huc canonibus Sacris et Caesareo iure. Quia deficiente causa, propter quam fit donatio (quod Sacri canones dicunt), res donata etiam ad donatorem sive eius legitimum haeredem et successorem revertitur. Quod videri potest in lege finali, capitulo de revocatione donationis, et capitulo similiter finali de donationibus libro III. Sed hic defecerunt et monachi et eorum claustra; videtur ergo causa etiam defecisse, et possessiones illas iure ad Episcopatum revocari debere. Et quia quum Capitulum possessionem Sercz a Caesarea Maiestate impetravit, possidebatur a praefectis Agriensibus. Caeterum eo tunc non adocuit Suam Maiestatem, quod haec possessio fuisset Episcopalis, quodque ab Episcopatus bonis esset avulsa. Sed omnino Episcopi nomine suppresso, questumque, quod omnia eius bona hostes et factiosi possiderent, nec haberet quo se sustentaret, quum aeque tunc ac nunc omnibus suis bonis fruebatur, videtur idem Capitulum hic etiam commisisse, quod in judicio non erit reticendum. Nam patet libro primo capitulo Super litteras, de Rescriptis, et libro eodem Dec. capitulo Postulasti similiter de rescriptis; impetrationem huiusmodi bo

norum dici et haberi posse subreptitiam ; quoniam omne id, quod suppressis iuribus eius, ad quem, quod petitur, pertineat, impetratur, tacitam quandam surreptionem Sacri canones ferunt inducere. Sed Capitulum tacuit iura Episcopi, quum hanc possessionem postulavit. Quid illud fecisse sit censendum, videat judicium. Sed haec quum dominationi Vestrae sunt notiora, et Reverendissimum dominum Jauriensem, patrem meum observandissimum, Juriumque Utrorumque peritissimum Doctorem habiturum est in hoc consultorem, qui mihi sic in omnibus favet, ac si quis alius, et ego plura de hoc non loquar, et patrocinium eius Reverendissimi domini omnino cum suo coniungat, ac sic demum prodeat in harenam. De statutione et mea et Capituli, quod habetur in Caesareis mandatis, quae non fuerunt nisi duo. Capitulum questum est et adhuc queritur, quod vi et sine statutione legitime memoratam Sercz occupassem; Ego vicissim id defectus in Capitulum contorqueo. Caeterum an ego legitime fuerim statutus, nec ne, relatoriae Conventus Jaszoviensis litterae testabuntur, quae sunt in specie apud Joannem Andreffy. Verum Capitulum ipsum, quod ex colonis ipsius Sercz et eius commetaneis authentica examinatione cognovi, nulla usus statutione pro Regni consuetudine ac legum observatione, dictae possessionis arripuit dominium; sed tantummodo per septem suos confratres Canonicos: Ambrosium Alathyary Cantorem, Stephanum Missey, Petrum Madarassy, Benedictum Orossy, Stephanum Kys-Tallyay, Joannem Meliceum Archidiaconum, et Gregorium Wachy, qui iam est mortuus. Idque ex commetaneis non admodum competenti et necessaria convocatione, vigoreque non aliarum litterarum publicarum, quam donationa

lium. Quod credo, ipsum quoque Capitulum non reticebit; praesertim tunc, quum statutio in medium petetur. Videat itaque dominatio Vestra Egregia, uter nostrum melius fuerit statutus. Ubi autem munit se eo Capitulum, quod per annum in pacifica dominatione possessionis memoratae, facile potuit ; quum ego primo anno ab inita Episcopatus huius possessione vix vel minimam partem eius rationum cog noscere et addiscere potuerim; quum et nunc discam, restantque non pauca adhuc addiscenda. Credo itaque posse iure excusari. Alioqui nescio, an praescriptio talis in ecclesiasticis bonis, praesertim inter ecclesiasticos observetur; quandoquidem illud scio iuris esse, ut successores Episcopi cum integris iuribus antecessoribus suis succedant, possintque eorum omnia constituta abrogare, quae vel ipsis Episcopis, qui succedunt, vel Episcopatui damnosa esse cognoverint. Alia, quae pro informatione Vestrae Egregiae dominationis ad eam scribere possem, non invenio; tantummodo et me, et meam causam singulariter illi commendo, rogoque, ut fraterne agat, nec desit mihi in hac ipsa causa, qnam iustissimam inveniri confido. Restat de postremi mandati erasione uno in loco; quae si quid momenti habuerit ad meam causam, dominatio Vestra Egregia ex protestatione mea coram Conventu Jaszoviensi, et plerisque militibus ac nobilibus Agriensibus solenniter facta, considerabit; quam similiter ad Eandem in specie misi. Et quia dicta erasio in praecipuo puncto commissa sit, quo Capitulum inprimis nititur, ubi videlicet de violenta occupatione conqueritur; haud dubie res non caret suspicione falsificationis et violationis Caesareorum diplomatum. Sed et hoc iudicium Vestrae Egregiae dominationis viderit, et nos habebit commen

datos. Felixque et incolumis valeat. Agriae XII. Martii 1560.

XLIX.

A budai passának Verancsics Antal.

Ad Budensem Passam.

1560. april. 9.

Quot milites nostros, non excursores, pabulatores proximis quatuor mensibus milites vestri, integris agminibus huc illuc per hos fines nostros discursantes, partim occiderunt partim in captivitatem abegerunt, ex hoc registro, quod ad Tuam dominationem mittimus, intelliget. Nec tamen ex illis ad tot iam petitiones nostras vel unicum hominem nobis restituit ex septuagintaquinque, qui fuerunt capti, praeter eos, quos interim etiam ultra Danubium, ad Jaurinum, ad Palotham, in Croatia, et in pluribus aliis locis depraedati sunt vestri, sine ullo induciarum respectu ; quemadmodum de mercatoribus quoque Emerico et Gelyerd Deak, Sacratissimi Caesaris nostri subditis audivimus, nuper ipsam Tuam dominationem fuisse, dato illis de securitate fidei suae chyrographo, et nihilominus mercibus illorum magnae pecuniae interceptis et usurpatis. Res profecto indignissima viro principe. Tua tamen dominatio omnem induciarum violationem nobis impingit, qui non plures intra hoc totum tempus ex hominibus vestris cepimus, quam quinque; nimirum Judaeos tres, et duos Turcas, Hwssain Dede et Hurem meszaros sive lanium. Quare videat

« ÖncekiDevam »