Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Tua dominatio, quae sit comparatio inter nostras et vestras depraedationes, sciatque nos non alia causa milites nostros in vestros aliquando fines immittere, quam et vestris depraedationibus provocati, meritas et pares vices vobis redderemus, ostenderemusque toti Regno, a vobis omnium contentionum huiusmodi causas prodiisse. Mirari propterea non debet Tua dominatio, si Hussain Dede et Hwrem meszaros non restituuntur vobis; quia nec nostri remittuntur nobis. Idem autem Hussain Dede, quot singulis annis pueros Christianos ex illo molendino per Danubium dimi serit in Turciam, ut vos bene scitis, ita et nos non igno ramus, et omnium videtur esse debitor. Judaei vero quod a nostris capti fuerint, Tua dominatio plus utilitatis accepit, quam nostri milites; quod eius patrocinium maximis muneribus coemerint. Nostri milites et Judaeos ipsos restituerunt vobis, ut suae fidei satisfacerent, et pactationem eorum amiserunt, ut obedirent Sacratissimo suo Caesari. Pro Hewrem autem meszaros, homine sordidi officii, quod tantum laboret unus tantus Beglerbeghus, qui tot Aggarum, qui fuerunt apud nostros finitimos captivi, nunquam vel unico verbo meminerit, valde admiramur. Nec existimamus hos duos Turcas esse tanti, ut propter illos tanta pax atque amicitia inter tam magnos duos Caesares violentur. Et propterea, quum iam ex pluribus litteris nostris dominatio Tua bene intellexerit, et ex his etiam intelliget, nostrine an vestri milites finitimi inducias perturbent; ipsa demonstrat ratio et postulat aequitas, ut id culpae dominatio Tua non in nostros, sed in suos, vel potius in seipsam coniiciat; quae superioribus etiam diebus commisit palam Zangzacchis, suis, ut excursiones faciant in omnes partes. Ex quo

MONUM. HUNG. HIST.

SCRIPT. XIX.

11

quid intelligi nos oporteat, clarum est ; et iam Zangzacchus Hatwaniensis egregie apud Nagy-Tallya nuper comprobavit, nobis quiete tunc sedentibus, nec quicquam tale expectantibus. Et ista certe scribimus Tuae dominationi non in alium finem, quam ut inter nos et vicinitate amicabili vivamus, dum Caesares quoque nostri in amicitia paceque perdurant, et ab his depraedationibus ac excursionibus utrique desistamus. Quia si vos pergetis facere, ut incoepistis, ne nostri quoque per hos omnes fines desides esse poterunt.

Quoniam vero quaecunque contingunt nobis ex parte vestra, immo et ex parte nostra vobis, de omnibus subito Sacratissimum Caesarem nostrum edocemus; omnes etiam tam vestras ad nos, quam nostras ad vos datas litteras ad eandem Maiestatem, dominum nostrum clementissimum, mittimus; hortamur dominatiomem Tuam, ut velit abstinere a conviciis. quando ad nos scribit. Nam hoc vindictae genus apud nos vilium hominum est, non magnorum, neque praestantium virorum, et qui populis praesunt. Atque hac de causa semper hucusque nos ad Tuam dominatioem honeste scripsimus, scribemusque etiam semper imposterum. Ipsa, ut volet, faciat; tametsi bona vicinitas et amicitia mutua non conservatur, sed perturbatur conviciis.

Ubi autem agit de istis finibus framea Principis sui acquisitis, nostros que milites ab illis prohibere intendit, contra inducias facit; quia coloni, qui in illis sunt, communes sunt et nobis et vobis, scimusque, quid ex hoc velit, quidque molitur animo. Et huiusmodi omnia dudum praevidimus, ad Caesareamque suam Maiestatem, dominum nostrum clementissimum, scripsimus, scribemusque etiam modo; quandoquidem hac

tenus etiam, quaecunque de his ad eam scripsimus, vera fuisse perspexit. Reliquum est de falconibus, quos a nobis petit. His tamen et aliis nostris muneribus si aliquando frui atque uti voluerit, ipsa quoque sit revera ea erga nos vicinitate et pace, quam a nobis erga se desiderat. Quia omnis vera et sincera amicitia mutuis fovetur augeturque officiis et gratitudine. Bene valeat. Agriae 9-a Aprilis 1560.

L.

Verancsics Antal megerősíti Eger városnak
jogszabályait.

Antonius Verantius Divina favente clementia 1560. jun. 6. Electus Episcopus Ecclesiae Agriensis, Comes perpetuus Hevesiensis, Administrator honoris Comitatus Borsodiensis, ac Sacratissimae Romanorum, Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliarius, memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: Quod pro parte et in personis prudentum et cir cumspectorum universorum civium Civitatis et vallis nostrae Agriensis exhibitae sunt coram nobis et praesentatae quaedam litterae Reverendissimi in Christo patris et domini Nicolai Olahi, nunc Archiepiscopi Ecclesiae Strigoniensis, Primatis Hungariae, Legati nati etc, tunc vero eiusdem Ecclesiae Agriensis praedecessoris nostri Episcopi, in pargameno sub pendenti isgillo suo privilegialiter super certis antiquis juri

bus, legibus et consuetudinibus eorum, quibus semper usi fuissent, et de praesenti quoque uterentur, confectae, tenoris infrascripti. Supplicatum itaque extitit nobis pro parte eorundem civium nostrorum, ut easdem litteras, ac omnia et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta habentes, litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi faciendo, pro universitate civium eorundem nostrorum, ipsorumque posteris et successoribus universis approbare, roborareque, et perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Nicolaus Olahus Divina miseratione Episcopus Ecclesiae Agriensis, Comes perpetuus Comitatus Hevesiensis, Sacratissimi Principis et domini Ferdinandi, Divina favente clementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae etc. Regis semper Augusti, Infantis Hispaniarum etc. Consiliarius et per Regnum Hungariae Consiliarius, memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod providus vir Joannes Szalay Judex civitatis nostrae Agriensis, nostram veniens in praesentiam, suo ac universorum civium civitatis et vallis nostrae Agriensis, nominibus et in personis, produxit et exhibuit coram nobis infrascriptos quosdam articulos super antiquis eorum juribus, legibus et consuetudinibus, quibus semper usi fuissent, et nunc quoque uterentur; supplicans nobis humillime, ut eosdem articulos, ac omnia et singula in eis contenta, ratos, gratos et accepta habentes, litterisque nostris inseri et inscribi facientes, approbare, roborareque et ratificare, ac pro eisdem universis nostris civibus, ipsorumque posteris et successoribus universis innovando, perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est:

Si quis inter eos matrimonium contraxerit extraneus, et mulier sine liberis decedat, maritum de bonis avitis quarta pars concernit. Idem fit si mulier filium ex eo susceperit, qui postea mortuus esset. Si vero fuerint bona per eos ambos acquisita, dimidia pars integrorum bonorum, et alterius mediae partis quarta pars cedet in portionem ipsius mariti, quae partes penes eundem jure perpetuo manebunt. Bona avita, aut aliqua per se ipsum parta, quae alius quispiam quocunque titulo possideret, nec intra annum ac tres dies possessorem de bonis illis prohibuisset, dicta bona apud possessorem manebunt; nisi proprietarius absens esset, nam hoc casu peregre rediens, a die reditus eius intra annum et dies tres poterit prohibere possessorem ; si vero sit pupillus, cuius bona ab aliquo possiderentur, tutor potest in persona pupilli ipsum possessorem infra praedictum tempus prohibere et bona ad se redimere; si vero ob paupertatem redimere nequiverit, saltem prohibere poterit, ut cum puer ad legitimam aetatem pervenerit, possessorem de sua haereditate convenire (possit); nec nocet, si tutor in rebus pupilli negligentius se gesserit, aut possessorem prohibuerit. Item si quis emisset bona alicuius, isque intelligeret, intra saepedictum iam annum et tres dies per aliquem ab illis bonis si prohibetur, extunc possidens debet illum citare ad judicem, ibidemque constitutus haec verba dicit: „Domine Judex. Intelligo istum a me empta bona sua velle facere. Si itaque pecuniam mihi restituat meam, ipse habeat bona, ne labores et expensas faciam inanes." Judex autem causa inter ipsos legitime revisa, comm ittat adversario possidentis, ut intra quindecim dies possessor contentus reddatur; si vero ipse adversarius hoc negligit.

« ÖncekiDevam »