Sayfadaki görseller
PDF
ePub

stram Sacratissimam possumus, an successum optatum huic provisioni tam necessariae assecuturi simus. Ex Magnatibus soli et primi Magnifici dominus Perenny, et dominus Bebek, ac domina relicta Sigismundi quondam Balassae obtulerunt sese ad omnia, quae Maie. stas Vestra postulavit. Caeteri quidam nihil explicite agunt, et omnia sese obtulisse esseque facturos videri volunt, de quibus paullo post clarius ad Caesaream Maiestatem Vestram perscribam, ubi cuncta et perfecerimus et perspexerimus; quum adhuc in petitionibus et exhortationibus haeremus. Eadem quoque de Comitatibus scribere possum, inter quos unicus Comitatus Saaros promtissime paruit; reliqui, cunctantur. Civitates vero omnes, praeter pedites ducentos et duos bombardarios, ad mensem dumtaxat unum, nibil offerunt; negantes insuper etiam litteras obligatorias, quas ab omnibus singiHatim exigimus, ne, quum subsidiorum huiusmodi usus emerserit, quem tamen avertat Dominus, destituamur et nostra fiducia, et praefatorum ordinum promissis. Hucusque in his commissionibus progressi sumus, quarum caussa ubi biduum adhuc hic exigemus, proficiscemur ad Magnificum domirum Perenny, cum quo Magnificus dominus Pethew, collega meus, tentabunt in arce Onod, si inter me et dominum Bebek turbas sedare et complanare poterunt, me in eo potissimum elaborante, nequid huic confinio discriminis accersatur, ipse, ut iam correptis meis decimis quoquo modo potiatur. Hisque, si bono modo fieri poterit, ad optatum finem perductis, ego Agriam promovebo; dominus vero Pethew in curiam revertetur. Nec ipse spero, ad aequitatem dominum Bebek condescensurum, quod et meis bonis vel iure, vel iniuria contendit, ut potiatur, et ut ipse eos teneam in Agri

ensi servitio ministros, qui eius stomacho arrideant. Ad quam aut necessitatem, aut servitutem non credo me adhuc apud eum pervenisse, quod ego, praeter Caesaream Maiestatem Vestram ac Serenissimos eius libe-. ros, neminem alium agnoscam dominum. Utcunque tamen ipse dominus Bebek sese gesserit mecum; ego omnibus viribus meis in eo contendam, ut mihi nullius dissidii et controversiae caussa impingi possit. Ego enim et patriae nostrae pericula perspicio, studeoque et propulsare, et meos clementissimos timeo Principes, nec umquam committam, etiamsi vita periclitabor, ut adversus eorum mandata peccem atque delinquam: quae et is, et multi alii nostratium quomodo venerentur, Maiestas Vestra novit. Ideo humillime supplico, dignetur Ipsa clemeter huic rei manum apponere; qnia nulla est in hoc Regno alia, quae possit hunc hominem ad officium recti, et ad frugem laudabilem, a qua dudum abscessit, revocare.

De rebus aliis, quae hinc ad Caesaream Maiestatem Vestram scribi possunt, haec sunt. Diebus proximis hostes ex Fylek arcem Gedew, quam nuper ego Maiestati Vestrae humillime descripseram, prae ipsis portis, numero circiter quadringenti omnino improvisi tentaverunt. Edocti enim per exploratores, quod eius pedites quidam essent in pago, ipsi arci ad murosusque ipsos contiguo, ibique in taberna vino indulgerent, in quos facto improviso impetu, quinque ex eis occiderunt. Reliqui post dimicationem longiorem, ubi cepissent, vim hostium non posse sustinere; intra clatra (sarampo nostris nuncupata), quibus arcium et oppidorum portae praemuniri solent, sese receperunt, atque hostes quoque proripientes sese, impigre irrumpere contenderunt; dumque utrimque arreptis clatris

vi manuum, illi eo ut clauderent, ii ut patefacererent, conniterentur; hostes ad postremum cesserunt, machinarumque circulationibus reiecti sunt. Sic illa arx magno tunc infortunio liberata.

Diebus postmodum paucissimis interiectis, quum iidem hostes cognovissent, Magnificum dominum Bebek ad nos Cassoviam descendisse, eruperunt denuo, ha. bitoque itinere per agros memoratae arcis Gedew, et per castellum Pwthnok, eousque lucano tempore excurrerunt, quo sua superiori clade excurrerant, nimirum ad vallem usque Kazaveolgye appellatam, ubi uno pago meo et duobus domini Bebek in praedam actis, incolumes, et vix ulli mortalium intellecti redierunt in sua, nullibi igne indito, relata tantam et hominum, et pecorum non exigua praeda.

Sic haec loca nostra non mediocriter periclitabuntur, metuoque in dies maiora; nisi illis prospectum fuerit, vel saltem soli arci Gedew, quae est in ipsis faucibus ad Fylek propinquissime sita, qua hostes in haec mediterranea ingressum habere consueverunt, quum in ea animus est excurrendi. Quia autem hostes memorati per omnia sua finitima loca aucti sunt non contemnendo numero; ea ubique audent, quaecumque volunt, ut nostris longe plures. Quumque vel quingenti, vel quadringenti irruperint; quam fortiter dominus Bebek cum equitibus centum, ad quos ei solvitur, poterit illos excipere, facile apparet. Nec haec ego aliter, quam humillime, et sinceriter scribo. Et Maiestas Vestra certissima sit, quod haec regio mirifice consternabitur tota, et in dubium rerum suarum illico veniet, ubi, quod Deus auertat, vel Gedew, vel Pwthnok amittentur. Nec alienum foret, clementissime Imperator, si ex aliquibus locis mediterraneis, in qui

bus praesidia servantur, nec tam sunt periculis obnoxia, ut haec finitima et omnino in hostium conspectu vestigioque posita, militum aliqua manus et in Gedew, et in Pwthnok, vel saltem in Gedew transferretur; si nova stipendia instituere, temporis et aliarum rerum Vestrae Caesareae Maiestetis ratio prohibere videatur. Eo enim et Imperator ille Romanus milites suos olim fugientes iubebat facies vertere, et referre pedem, ubi hostes erant. Sed quia hoc Maiestatis Vestrae est et consilii et voluntatis, ego tantum humillime attigi pro meo officio, ne postea silentii crimine redarguerer, excubans ipse etiam in hoc ipso confinio.

Ne autem inter haee damna et hostium insultus tam elatos, nostrae quoque partes aliquid solatii degustarent; pro Martiali alea, quae plerumque varia atque inconstans esse consuevit, proxime bina excursione Agriensi duodecim circiter captivos reduxerunt, Hallw Aga, Zolnokensi centurione fugato, qui eos provocaverat, et maiorem militem habuerat, quam erant Agrienses. Praeterea, quum antea quoque non ita pridem decem circiter milites Agrienses gregarii in hostium venissent potestatem, omnesque una fortuito Turcicis quibusdam mercatoribus fuissent apud Pesthum venditi, et illinc abducti vincti, apud Bayam castellum in Comitatu Bachyensi, nocte una occisis, a quibus ducebantur, mercatoribus, Agriam incolumes, iam sane desperati, redierunt.

De profectione autem Melchioris Balassae in Transsilvaniam, cum non exiguo apparatu militari, adhuc fama perdurat, etiam illud quoque nunciatur, procurationem eius provinciae et filii Joannis, ultro illi oblatam ab omnibus Transsilvanis accepturum; quod quale sit, non attingo mea coniectura: sed et huius novi

tatis exitus est expectandus. Nam adiiciunt, qui de his fabulantur, quod nunciasset memoratis Transsilvanis, venturum quidem se ad eos, sed nullo loco muris cincto cum eis conventurum. Ex hac igitur diffidentia quid sit sperandum boni, ego nihil video, nec adhuc plane circumfertur. Quicquid vero postea recognovero, perscribam diligenter. Deus Optimus Maximus Sacratissimam Maiestatem Vestram Caesaream incolumem et felicem conservet in multa saecula. Epperyesii XVIII. Septembris anno 1560.

LIV.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Ad Serenissimum Regem Maximilianum.

Sacra et Serenissima Maiestas Regia, domine do- 1560. sept. 18. mine mihi Rex semper clementissime. Post fidelium et perpetuorum servitiorum meorum in gratiam Vestrae Regiae Maiestatis humillimam commendationem. Quae impraesentia ex his locis rerum tum novarum, tum aliarum ad Sacram Maiestatem Vestram Regiam scribere possim, ex hac adiuncta copia litterarum, quas ad Caesaream Maiestatem dominum nostrum clementissimum dedi, clementer intelligere dignabitur.

Caeterum supplico humillime, dignetur Maiestas Vestra Regia fines hos nostros, quum de arcis Gedew et castelli Putnok conservatione apud Sacratissimam Caesaream Maiestatem consultabitur, si tamen consultabitur, uti res maxime postulat, ut consultetur et aliquid decernatur, gratiose habere commendatos.

« ÖncekiDevam »