Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nes Pethew gentium provisionem apud Regni harum partium Ordines quosdam his diebus sollicita vimus Agriae conservationi; ita ipsi quoque hostes pari ra tione plebem sibi subiectam urgere inceperant, ut armata sclopis, ad oppidum Hathvan concurrerent. Cui concursui proxime elapsus dies dominicus fuerat dictus. Atque ego, re considerata, momenti esse maximi, si praeteriretur silentio, ne concurrerent illi pari quapiam audacia et terriculamento, quod saepe hactenus his finibus profuit; statim primo huc meo adventu patentes litteras meas unius exempli plures emisi in medium eorumdem colonorum dedititiorum, his strictissime mandans universis et singulis, ne insurgerent contra Christianos, adiuncti nostris hostibus: sat esse eos servire tyrannidi eorum operibus et fortunis suis; armis non decere omnino; nisi manifeste a fide desciscere constituissent, interpositoque ad haec iuramento Dei viventis, omnipotentis et aeterni, intermin atus sum omnibus palos et furcas et bonorum omnium ademptionem, quicunque Turcis sese in hunc modum contra Christianos adiunxissent. Hisque litteris ad Passam quoque Budensem perlatis et illi expositis, praesente exploratore nostro; nescimus, hacne omnino, an quapiam alia causa, verum subito iussa est eadem plebes (így) ab insurrectione desistere, et domi perma nere. Nec iam ullos hostium eorumdem intelligimus motus, praeterquam quod frequentes suffura ntur equos.

Nec de Tartaris tanta sunt, quanta rumoribus proxime ferebatur. In hac nostra vicinia vix inter omnes quinquaginta, et tales, quos vel mei coloni, qui ad Thurcas commeare solent, non esse expavescendos aiunt, ut vile atque inerme wulgus. Esse praeterea in partibus inferioribus quosdam, sed eos paucissimos,

et nullius habendos pensi. Haec in praesentia ad Caesaream Maiestatem Vestram habui. Quam Deus Optimus Maximus incolumem et felicem conservet. Agriae 3. Octobris, 1560.

1560. oct. 4.

LVI.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.
Ad Serenissimum Regem Bohemiae.

Quae impraesentia his ex locis ad Sacram Vestram Regiam Maiestatem scribere possim, ex his binis copiis litterarum mearum ad Sacratissimam Caesaream Maiestatem, dominum nostrum clementissimum, omnia benigne dignabitur intelligere. Nec est, quod adiici aliud possit, quam quod Paulus architectus vehementer sudat et animo anxiatur, dum vestigat mille et mille rationes, ut vel unam nancisci consequique posset, qua huic arci commode muniendae succurrere posset. Et potissimum ea eius parte, quae est in editiore rupe posita; inibique collocanda essent tria propugnacula, invicem sibi respondentia. Nec id ulla alia ratione, quam quod idem ipse locus altiora et prominentiora videretur exigere propugnacula. Et quia tanta altitudo minus valida soleat esse ad tormentorum ictus; tota in hoc eiusdem architecti sollicitudo versatur. Nec adhuc quicquam deliberavit, identidem eandem arcem saepius oculis repetendo, eiusque omnes partes intus et foris perlustrando; agitque et experi

tur omnia, ut tandem consequatur aliquem modum, si non, quem vellet, at saltem, quem posset. De quo, et de aliis, quae huc facere videbuntur, simul ac fuerit constitutum, Sacram Regiam Maiestatem Vestram sedulo humillimeque faciam certiorem. Quam Deus Optimus Maximus incolumem et felicissimam conservet. Agriae 4. Octobris. 1560.

LVII.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Ad Sacratissimam Caesaream Maiestatem.

Post fidelium etc. Ternae mihi nudius quartus 156. oct. 8. redditae sunt litterae a Caesarea Vestra Maiestate, cum mandato ad has superiorum partium civitates in religionis negotio. Quod mihi valde erat necessarium ad compescendam multorum, quoad eius per me fieri poterit, in hisdem civitatibus licentiam, quum haedem civitates scrobes quaedam et asyla sint omnium haereticoum, quos ab hoc dominico grege latissime iam corrupto, non solum ego, sed etiam alii plures submovere conantur, qui Catholicae religioni compatiuntur, et navare operam fideliter student.

Atque ubi Maiestas Vestra Caesarea clementer dignata est significare mihi, quod arci Gedew subsidio provideri gratiose mandaverit; optime et opportune factum est; quia iam vix subsistere posse videbatur. Nam ego etiam, visa necessitate eiusdem loci, statim

militem unum equestris ordinis metsextum eo impensa mea designavi. Curaturus ad hoc et castello Puthnok quodpiam praesidium mox, ubi vindemia absolvetur, de medio omnium nostrum, qui has partes incolimus ; si modo dominus Bebek, et hi Comitatus periclitantes cum eodem castello mecum sentire et insumere aliquid, quod non multum erit, voluerint. Et debebunt sane omnes velle; nisi ipsimet nobis ipsis deesse voluerimus, locique huius discrimen, et Sacratissimae Vestrae Caesareae Maiestati ingentes ac multiplices alios sumtus non considerabimus. Quia si vel quatuor ex nobis, terras et colonos aliquos possidentes, unum duntaxat domesticum ministrum armatum conferrent illi loco, haud dubie satis ei et multo maiore omnium nostrum commodo, quam impensa, prospectum erit. Id quod ipse, etsi adhuc firmiter Maiestati Vestrae polliceri nequeam, nec audeam, experiri tamen non praetermittam.

Cum domino Zay, sicut antea etiam in servitio Vestrae Caesareae Maiestatis exstitit mihi summa coniunctio atque consensus, ita nunc quoque non despero, Eamdem servitute et mutua nostra intelligentia, quam nobis de tuenda Eiusdem his in partibus ditione religioneque iniunxit, contentam fore.

Cum domino Bebek quomodo sim, adhuc ignoro; qui iam et erept am mihi decimam securus obtinet, et de solvenda parum cogitat, omnia pollicendo. Ego tamen cum eo omne genus dissidii vito, ne sim ei similis in pessumdanda miserrima plebe. Ferremque facillime eius ingenii cetera; si modo rapinas possem. Nihilominus, clementissime Maiestas Vestra fecit, quod illum absterruit; dummodo parere velit. Ac faxit Deus, ut meliora agat, quam egit pater; neque eadem

animo verset et moliatur, quae olim pater. Aliquot iam dies sunt, quod circumfertur apud nos, novas eum quasdam cum Turcis fecisse amicitias, easque magno studio colere, et nuncium, cui Francisco Nagy nomen, crebro apud praesidem (igy) Filekinum habere. Ad quem quum nuper unus etiam ex militibus eius, Franciscus Thewrek nuncupatus, transfugerit, et Christianam fidem abiuraverit; non paucos in his finibus reddidit sollicitos. Unde et generosa domina Sigismundi Balassae relicta nunciavit mihi, ut circumspicerem diligenter acta domini Bebek; quandoquidem intelligeret, novum quoddam ei cum Turcis esse commerci um, cuius exitum valde metueret. Et sunt etiam, qui Pestho venientes, retulerunt, quod opera praesidis Filekini, nescitur, quasnam litteras quamve facultatem quorumdam suorum machinamentorum apud Budensem Passam sibi procuraret, quum ad hoc omnes etiam colonos suos Turcis deditionem facere ultro coegerit. Hisque ex rebus iam fere quotidie dicuntur de eo aliqua eiusmodi, quae quum adhuc ipse nequeam affirmare, tum humillime supplico, ne Maiestas Vestra alio ista me nomine eidem significare arbitretur, quam simplici ac sincero, et eo potissimum, quo alia quoque ex fide debeam, quaecumque in his locis apud nos soleant contigere; non autem delatorio, odii caussa, quod est in illum mihi propter rapinas eius. Et de his, quaenam etiam Eperiessii Cassoviaeque cum Magnifico domino Joanne Petew audiverimus, ipse referet. Sacratiissimaque Vestra Caesarea Maiestas, quia spero huiusmodi ab aliis etiam audituram, dignabitur pro sua sapientia, et caute, et diligenter huiusmodi animadvertere, quum ipse quoque pro mea fide et finium horum incolumitate non desistam observare hominem,

« ÖncekiDevam »