Sayfadaki görseller
PDF
ePub

moxque ad Caessaream Vestram Maiestatem humillime perscribam, quicquid in veritate fuero assequntus. Quam Deus Optimus Maximus incolumem et felicem conservet. Agriae 8. Octobris 1560.

LVIII.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Ad Sacratissimam Caesaream Maiestatem.

1560. oct. 14.

Post fidelium etc. Quid iam ad impietatem haereticorum huius confinii manifestius declarandam restet, postquam igne quoque saevire inceperunt, nescio; nisi si tandem ad gladios procurrerint, verbo iam, quod erroneis sensibus depravaverunt, non contenti. Claustrum enim Jazbrinense, de quo saepe alias ad Caesaream Maiestatem Vestram scripsi, die huius mensis XI., quum ter ante illi faces per ignoratos auctores fuissent iniectae, postremo totum est conflagratum, solo templo incolumi relicto.

Et quia civium eius oppidi pars non maior, sed ditior haeresim profitetur; tota huius incendii suspicio haereticis impingitur. Idque non levibus rationibus: quia et hyeme proxima hoc ipsum tentaverunt; et sunt quidam, qui sunt auditi dixisse: Malle se Turcas eo potiri claustro, quam monachos. Visi etiam sunt ex eis non pauci, qui ardente claustro, tripudiis saltitarint. Quumque alii, qui Catholici sunt, mutuo sese hortarentur ad succurrendum Dei et orationis domui; ii

et hos deriserunt, et in monachos convicia coniecerunt, probrisque et maledictis non solum missas, sed et altaria et omnes cultus sacros prosciderunt.

Ex quo facinore, quia nos Christiani futuri sumus et Turcis magno scandalo, qui sua templa pro religi ne sua honestissime colunt, et Maiestas etiam Vestra Caesarea poterit fortasse incommodiora quaepiam audire, si, postquam in suo Regno accidit tanta impietas, relinqueretur indiscussa et inpunita; eaque propter ubi primum intellexi hunc casum, omnes utriusque religionis eiusdem oppidi primarios cives cum judicibus suis Agriam venire iussi, operam cum Reverendo domino Gregorio Bornemyzza Sacratissimae Vestrae Caesareae Maiestatis Commissario, diligentissimam daturus, ut, quibuscunque modis ac rationibus melioribus fieri poterit, reperiantur iureque puniantur incendiarii; ne in posterum tam enorme exemplum, tam horrenda licentia a quoquam usurpetur.

Quoniam vero hoc meum factum non est paucos offensurum, fientque de me etiam graviores querimoniae, quas non attentabunt alii, nisi qui eiusdem erunt farinae, hisdemque naevis laborabunt; Sacratissimae Vestrae Caesareae Maiestati, zelo Dei et Catholicae eius Ecclesiae humillime supplico, dignetur meam in hoc non solum auctoritatem non imminuere, sed etiam augere confirmareqne et notiorem facere. Neminem enim vel pulsaturus sum, vel occisurus. Si tamen hic non erit, vel non erunt, qui post Maiestatem Vestram afflictissimae, et tam fere profligatae religioni Catholicae adesse et succurrere possint, idque multo iam acrius, quam quidam arbitrentur, quod malum latissime invaluit et ad principatum tendit, sic, ut Concilium quoque (si conatus eis successerint) fiat et ar

bitratu, et auspiciis illorum; profecto, clemen tissime Imperator, actum erit his in locis et de auctoritate Episcopi, et de religione Catholica.

Verum id rei paulo post, simul ac perduxero ad finem, totum eius processum ad Caesaream Vestram Maestatem suo ordine perscribam. Quandoquidem iam et Cassoviae Gallus ille Anaxius, concionator haereticus, de mandato Vestrae Caesareae Maiestatis tenetur, et hic mihi cum aliis duobus est negotium: quorum alterum quam longissime potero, ablegabo; alterum, in uno, milliario mihi vicinum, apud Egregium Joannem Fywgedy oppugno, quem quum nec extrudere, nec in potestate mea habere possum, quod ab eodem Joanne prohibeor, qui perditissima haeresi et licentia multo maiore laboret, quam conveniat illi, praesertim apud Catholicum Episcopum; Sacratissimae Vestrae Caesareae Maiestati humillime supplico, dignetur ad me aliud mandatum suum clementer dare, quo huius etiam ipsius Joannis Fywgedy haeretico concionatori finem aliquem imponam. Quia quum alios non ita pridem hinc extruserim, iam ad hunc solum coloni mei concurrunt, quos singulos si punire voluero; paucissimi remanebunt impuniti, et fortasse etiam fuga ad alios dominos dilabentur. Quod ne cogamur experiri, utque mali etiam remota caussa, removeatur et effectus; omnia submovenda sunt haec pseudo-conciona. torum seminaria.

Ceterum, quod similiter scire Sacratissimam Maestatem Vestram Cae saream oporteat, Egregius Benedictus Bachy, hoc in loco Vestrae Caesareae Maiestatis contrascriba, duas dicitur habere uxores, quarum abiecta et repudiata altera, ut fortasse impudica, altera potitur, et cohabitat cum ea. Novit hoc Reve

rendissimus etiam Strigoniensis, nec tulit. Quumque ecclesiastico iure coepisset agere contra illum; Agriae sibi perfugium quaesivit. Quum autem mea quoque Ec clesia videtur infamia laborare, praestando talibus hominibus hospitium, quales in suam ne Reverendissimus etiam dominus Strigoniensis admittit; Maiestati Vestrae Caesareae humillime supplico, dignetur clementer me edocere, quid in hoc agere debeam. Quia quum sit minister Vestrae Caesareae Maiestatis, et conservus meus; duxi interim contra illum nibil mihi esse aggrediendum, donec hoc ipsum cum Caesarea Vestra Maiestate humillime communicassem, et voluntatem eius cognovissem.

Alia hic modo non habemus, nisi quaedam de Turcis, quod Budensis Passa cum 700 circiter equitibus ad Kewy oppidum, invitatus per eos cives, descendisset; hoc tamen praetextum esse aiunt alterius occultioris sui consilii; quandoquidem maiore numero militum ex inferioribus partibus adiuncto sibi constituisset, aut in Simigiensem Balatonis laci (így) oram, aut in interamnia fluminis Rabae excursionem facere: idque esse in caussa, quod hinc nunc silere nonnihil viderentur, satis interim a nostris tuti, quos sciunt omnes prope vindemia esse ubique occupatos. Deus Optimus Maximus Sacratissimam Vestram Caesaream Maiestatem incolumem et felicem conservet Agriae 14. Octobris 1560.

Humillimus Agriensis mp.

1500. nov. 21.

LIX.

Zay Ferencznek Verancsics Antal.

Ad Magnificum dominum Franciscum Zay Agriensis.

Magnifice domine etc. Audivi legationem dominorum capitaneorum, militum et civium istius civitatis, habuique cum dominis nunciis magnam contentionem, propter difficultatem deliberationis, quae a me postulatur. Ut enim Gallus sub fideiussione praefatorum dominorum capitaneorum, militum ac civium e custodia dimittatur, a quovis Episcopo concedi possit; sed ad tempus, dum de huiusmodi hominibus, Ecclesiae et religionis catholicae turbatoribus, canonicum examen habeatur, ita, ut officio concionatoris et parochi fungatur, ne vel ad unicam horam indulgeri licet. Nisi eadem ipsi committere vellemus, quae in aliis reprehendimus. Quum enim manifeste sciam, Gallum Anaxium non esse sacerdotem ab orthodoxo Antistite ordinatum iuxta Catholicae et militantis Ecclesiae ritum; Vestra Magnifica dominatio videat, an conveniat Catholico Episcopo, quem me ipse gratia Dei profiteor, sacris huiusmodi ministeriis ecclesiasticis defungi sectarios permittere. Quin potius non desino stupere, saepissime etiam exhorrescens, quo animo, quo spiritu, qua denique fide atque fiducia, tam multi, et in ista civitate, et ubique passim per totum fere Regnum, audeant ab huiusmodi mentitis sacerdotibus sumere sacramenta. Quod quidem tam absurdum es

« ÖncekiDevam »