Sayfadaki görseller
PDF
ePub

servationem non mediocri impensa facta; diebus proximis distraxi, sola relicta domo memorata, cum sepe, Hungaris lathorkerth nuncupata. Nec illi tamen processu temporis parsurus, si quid in ea periculi nobis adhuc instare intellexero, quum una ex parte habeat arcem Tokay, ex alia castellum Zolnok.

Simili modo ultra Tibiscum, quum Turcae ad oppidum Naadwdwar fecerunt comportari magno numero robora, suspicabamurque, quod in Chege pago supra iam memorato, vel in oppido Naadwdwar castellum essent erecturi; postea tamen circumlatum est dupliciter, modo quod in eodem loco supra amnem Hortobay molendinum extruere, modo quod castellum Bala-Zent-Myklos reparare velint, utrumque adhuc nobis incertum et suspectum, unamque equitum turmam mox ad ea robora concidenda mittere decrevimus, ubi Tibiscus, qui nunc magno aquarum incremento dicitur diffluere, in alveum redierit.

at

Habemus etiam, Lyppam commissarios venisse ex Turcia, qui posteritati Joannis terminos diu iam postulatos ostendant, quos ei in possessione Transsylvaniae Turca est concessurus, aiuntque eos Marisum et Tibiscum amnes fore. Partitio minime sane aequa, ea quidem, quae pro Turca maxime faciet; quam dimidia et meliori parte Transsylvaniae relicta sibi, totius tandem sine negotio dominus fieri poterit. Quod ne tyranno concedatur, enitendum et contendendum tota ope esse putarem. Quod tamen consilio Maiestatum Vestrarum reliquendum (igy) est. Quas Deus Optimus Maximus felices atque incolumes conservet. Agriae 13. Martii 1559.

III.

Verancsics Antalnak Ferdinánd császár.

Episcopo Agriensi.

Ferdinandus etc. Reverende devote fidelis nobis 1559. Mart. 24. dilecte. Litteras, quas fidelitas vestra die septimo praesentis mensis ex Agria ad nos dedit, clementer accepimus. Quae sane fecit rem nobis gratam, quod humiliter nobiscum communicaverit ea, quae ex Turcia de rerum illarum statu ad eandem fidelitatem tuam perlata sunt; praesertim cum fidelitas tua hoc officii genere suam erga nos eximiam fidem et observantiam, nobis quidem iam antea abunde perspectam et cognitam, luculenter declaraverit. Itaque fidelitatem tuam vicissim a nobis omnem benignitatem et gratiam expectare volumus. Id quod fidelitati tuae responsi loco benigne rescribendum duximus. Datum Augustae Vindelicorum 24-a Martii 1559.

IV.

Verancsics Antalnak Ferdinánd császár.

Ferdinandus Divina favente clementia Electus 1559. Mart. 24, Romanorum Imperator semper Augustus etc.

MONUM, HUNG. HIST.

SCRIPT. XIX.

2

Reverende devote fidelis nobis dilecte. Cum Nobis occurrant eiusmodi negotia, in quibus ob tuam singularem erga Nos fidem, ac eximiam prudentiam, rerumque agendarum dexteritatem, opera et praesentia tua opus habemus; tuae propterea fidelitati clementer committimus, ut absoluta consultatione, quam Serevissimus Princeps dominus Maximilianus Rex Bohemiae etc. filius noster charissimus de rebus Turcicis tecum et cum aliis nonnullis potioribus Consiliariis nostris Hungaris ad octavam Paschatis instituit, quamprimum te huc ad Nos conferas, et sumas tecum omnem familiam tuam, quam semper tecum habere soles, quando Viennae,' et alibi extra Episcopatum tuum residere solitus es; qua nimirum continue tibi domi opus non est. Causas enim adventus tui postmodum intelliges. Exequeris autem in eo bene gratam, adeoque expressam et omnimodam voluntatem nostram, clementer admodum erga te recognoscendam. Datum in nostra Imperiali civitate Augustae Vindelicorum die XXIX. mensis Martii, anno Domini M. D. L. IX. Regnorum nostrorum Romani XXIX. aliorum vero XXXIII.

Ferdinandus sk

V. Seld.

Ad mandatum Sacrae Regiac Maiestatis proprium M. Singkhmoser sk.

Kivil: Reverendo devoto, Nobis dilecto Antonio Verantio, Episcopo Agriensi, Consiliario nostro Perceptae Scepusii 17. Aprilis 1559.

V.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Ad Maiestatem Regiam Max. Boh.

A Januarii diebus ultimis ad VIII Martii plures 1559. April, 2. iam a Sacra Maiestate Vestra accepi litteras, ad quas hactenus non respondi, dum ea, quae mandata sunt mihi, exequi contendo; tot interim aliis quoque negotiis et curis occupatus, ut sane vix respirem, nedum vel unius horulae otio potiri possim. Illud omnino urgens, quantum per vires et industriam meam fieri possit, ne desim meo officio. Quicquid itaque hac in re videbor commisisse negligentiae, supplico Vestrae Maiestati humillime, dignetur mihi gratiose veniam dare.

Superioribus diebus florenos 1025, quos Maiestas Vestra in auro Agriam mitti curavit, salvos accepi. Ex quibus vigintiquinque familiaris meus, qui eos attulit, insumpsit. Sexcentos quadraginta octo pro his, quibus aliunde mutuo acceptis proximarum trium solutionum, quas utrique militi fecimus, defectum suppleveramus, reposuimus. Reliquos in stipendium mensis Martii peditibus distribuimus. De globis vero in hanc arcem eiaculatis per Turcas obsidionis tempore, quorum Maiestas Vestra Sacra mandavit in pictura ad se mitti genera, numerum, magnitudinem et pondera, eos in his tabellis depingi feci, et cuilibet generi ascripsi suum numerum, magnitudinem, pondus, et quae habeant, quaeve non habeant bombardam. Ja

[ocr errors]

cebant autem duobus locis; in armamentaria domo, bombardariorum oculari dumtaxat censura, non autem ratione numerali, quinque videlicet millium; in templo vero millium duorum et quadringentorum numero iudicati, confuse utrobique positi; illi etiam negligentius servati, qui in templo erant, quod nullo conclavi tenebantur; inscriptique sub his numeris inventario rerum arcis Agriensis, quod est mihi a dominis commissariis datum, quum Episcopatum hunc inieram qui faciunt 7400 summam. Nunc demum praesente me diligenter numeratis, distinctis, et quibusque iuxta suum genus loco suo, et sub clavi collocatis, inventi sunt 5747, deessentque ista ratione ad inventarii numerum 1653. Cui cognitioni dominus etiam Joannes Zwkan Maiestatum Vestrarum rationista aeque interfuit, ut priori, cui ego non interfueram. Rogatusque a me tanti defectus causam, respondit, haudquaquam fuisse suffuratos, sed ne cuiquam quoque dilargitos; verum quod in postrema cognitione rerum arcis huius Agriensis non fuissent iidem globi (uti iam dixi) numerati, quodque et ipse, et dominus Franciscus Pesthiensis, censurae bombardariorum securius fide habita fuissent decepti; quemadmodum ipsi etiam bombardarii confessi sunt, quod essent opinati tot fuisse. Ego autem ignarus causae, cur Maiestas Vestra voluerit de his globis cognoscere, venit mihi in mentem, quod Magnificus dominus Gabriel Perény partem aliquam eorundem globorum vendi sibi a me postulaverat. Quod quum etiam requiri me, absurdum esse putavissem, et respondissem illi, id non convenire, nec licere mihi facere sine mandato Principis, arbitror illum eadem petitione apud Sacram Vestram Maiestatem fuisse usum. Verum hos globos non censerem hinc esse

« ÖncekiDevam »