Sayfadaki görseller
PDF
ePub

a vera religione in erroneam prolapsos, in eandem revocandi sublevandique a tam gravissimo casu sortiti sunt, non aliunde quam a Spiritu Sancto, provinciam ?

Verum utcunque vel satisfecerim, vel non satisfecerim vobis, ego arbitror, me meo officio cumulatissime satisfecisse; cum eo etiam periculo, ne fortasse Caesareae Maiestati, domino nos tro clementissimo, deliquissem, quod tam secure distulerim eiusdem mandati exequutionem. Quod alioqui quum fecerim non arroganter, neque contumaciter, sed eo potius nomine, ut modestia, qua Christianae Ecclesiae ministri notiores esse debent, quam insolentia; ad aedificationem piarum animarum, non dubito Sacratissimam Maiestatem Caesaream clementer interpretaturam; vosque ego, quando sic me frustratum videam, una cum dominis capitaneis et militibus omni ea sponsione, hic per vestros nuntios, dexteris stipulatis, pro Gallo mihi exhibita, solvo ac libero; Gallusque ipse inposterum quoque teneatur ea custodia, in qua hactenus sedit; postquam mihi ac Magnifico domino Zay, Supremo nostro harum partium Capitaneo, necessarias cautiones denegastis, vosque etiamnum, domini Cassovienses, fratres carissimi, urgetis ea privilegia vestra, quibus et Maiestati Caesareae, huiusmodi homines noxios e civitate vestra quasi ex quoppiam asylo eximendi, facultatem inhibetis; et ius meum impetitis, quod est traditum mihi Spiritu Sancto dispensante, ad regendum omnes Dioecesis meae Ecclesias; non vobis, neque illis, quos non miserim ego.

Et meminisse nuntii vestri debent, quod hac in parte, quae ius meum concernit, locum eisdem istis privilegiis vestris non dedi, dixique, Maiestatem etiam Caesaream vix tantam vobis libertatem contulisse, ut

noxios in civitate vestra ei non liceret arripere; qua libertate posset vestra civitas hostem etiam aliquem Maiestatis Eius retinere, eadem Maiestate invita; quod non modo credere, sed etiam cogitare, absurdissimum esse affirmo. Quoniam vero sufficiens est Maiestas Caesarea, gerere suae authoritatis et dignitatis curam, loquar etiam ego pro meo Episcopali iure; nec id pro eo solo, quod in tota habeam mea Dioecesi, sed et pro illo, quod ad me spectat in ista vestra civitate. Quae omnia honeste, paterne, et extra omnem contumeliam volo esse dicta; quia mihi estis in omnibus aliis rebus in Domino et charissimi et honoratissimi. Religionem vestram nec probo, nec admitto; meque ob haec habetis etiam ab sese alieniorem, quod seductoribus credidistis, et passi estis praecidi ab Catholica Ecclesia, quae est corpus Christi et Regnum Dei; quamque non ministri laici, sed Episcopi regere debent, idque illi quidem, qui a domino nostro Iesu Christo, Sacerdote in aeternum facto, secundum ordinem Melchisedek, et per apostolicas traditiones coepti sunt institui, ac instituuntur etiam modo. Unde et Paulus Actorum 20. maioribus Ecclesiae dicebat: „Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere ecclesiam Dei." Et paulo infra: "Ex vobis, inquit, ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se." Petrus quoque secunda sua canonica 2. capite: „Novit, ait, Deus pios de tentationo eripere, iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos; magis autem, hoc est maxime eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placantes, sectas non metuunt introducere blasphaemantes," et paulo post:,,pellicientes animas instabi

les." Nempe quia mox Viteberga egressi, agrestes et illitteratas primum omnium plebeculas aggrediuntur, easque ab ovili Dominico rapientes, abducunt post se in errores. Neque hoc ego ex me dico; Petrus et Paulus clamant et docent, tales futuros haereticos, qui sunt afflicturi Ecclesiam, audaces, et Magistratuum contemptores. Quod facile apparet, quia solis Papis, Cardinalibus, Episcopis Ecclesiae auctoritate praccellentibus offenduntur. Sed sane, caeci sunt, qui non perspiciunt, quid isti haeretici agant; Christi enim Ecclesiam evertunt ut suam erigant; veteres cultus, caeremonias, orationes, ieiunia, mortificationes carnis ; et demum damnant pia caetera omnia, uti traditiones humanas; immemores, quod et Paulus epistola secunda Thessalonicensi urgebat ad servandum non solum traditiones suas, sed etiam ad obediendum his, quae ipse mandabat; sensim alias ipsi substituunt de suo capite, nequeuntes non fateri, ordinem ac decorem in Ecclesia Dei esse oportere.

Verum ne videar plus iusto esse lo ngior; ite iam et ab istis mentitis ac seditiosis sacerdotibus, similibus, vesaniae ac fastui Corae, Dathan, et Abyron, sumite sacramenta Ecclesiae; non autem ab Catholicis Episcopis, et sacerdotibus, quos elegit Dominus, ut Aaronem, quem a sacerdote sacerdotem fieri voluit, non a laico. Quippe qui Episcopi nostrae Ecclesiae unitati, pro unius Dei essentia, et unius fidei substantia, studentes totis viribus, num quaeso factiones serunt in Christiana religione? num discipulis abduc endis post sese operam navant? quemadmodum isti vestri, loquentes vobis placentia, de quibus haec et Petrus et Paulus loquebantur, tamque multi adhuc caecutiunt Christiani, et sequuntur hos fontes sine aqua, nebulas turbi

nibus exagitatas. Dico fontes sine aqua, quod iustitias et testamentum, hoc est Evangelium Christi, per os suum usurpantes, odio habent Ecclesiae disciplinam, extra quam quique pro sensu, et arbitratu suo divagantes, a salute, quae in Christo est, in devia perditionis aberrant; unde et iis, iuxta Petrum, caligo tenebrarum reservatur. Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, quique in errore conversantur, libertatem illis promittunt, quum ipsi sint servi corruptionis.

Bone Deus! quam graphice, Petre, depinxisti nobis haereticos. Quo enim Thurcica in toto orbe vis invaluit, hoc et in nostro Christiano lues haereticorum aucta est, et dilatata; nempe concessa suis ab utrisque nimia libertatis potestate. De qua distinctius dicere caetera, in aliud tempus differo; quum haec neminem lateant, qui et litteras didicerit, et utriusque huius pestis notitiam habuerit.

Ego autem Catholicus Episcopus existens, nec per laicos patiar vobis sacramenta administrari Ecclesiae, nec doceri vos ab haereticis concedam, quan. tum via verbi veritatis et piis hortamentis apud vos valuero. Quapropter rogo vos per viscera Jesu Christi, et per eam Ecclesiam, quae in Christo est, quaeque per Apostolos ad nos usque pervenit, adestque illi semper Jesus Christus institutor ipsius, et Spiritus Sanctus magister, defensor et consolator eius: desinite iam tandem non solum a laicis Sancta Sacramenta sumere, sed etiam ab haereticis verbum Dei haurire; immo ne inter vos quoque intra vestrae urbis parietes contineatis eos, iam toties passi incendium ad asserculum usque, ut Corae, Dathan et Abyron,

cum complicibus suis. Nec adhuc civitas, in Regno nostro aliquando florentissima, plagas tuas agnoscis ? nec penitus sacrarum litterarum mysteria ac sensus introspicias? qui tibi non ab istis falsis tuis doctoribus, qui te in partes dirimunt, sed a Sancta Matre Ecclesia sumendi sunt; quum dixerit Christus, ut obedias illi; ut eam audias, et succo eius vivas, ut vivit et fructificat palmes, dum in vera illa vite permanet, quam se esse testatus est Christus, si et in terra gratiis Dei abundare, et in coelo velis aeternum vivere.

Ceterum quoniam fratres nostri, domini Hungari, vestrae civitatis incolae arbitrantur, me in eorum quampiam iniuriam maligne concionatorem ipsorum infestare; rogo eos, ne id de me arbitrentur, quia ago, quae ago, sine ullo delectu personarum ad honorem Dei, Ecclesiae, et ad aedificationem omnium, qui pie in Christo, et in Ecclesia sua Catholica vivere volunt; prohibendo vobis istos, quos nunc habetis ministros Ecclesiae, aeque generis Alemanici atque Hungarici. Idem enim virus evomunt, quia in hiisdem fontibus illud hauserunt, quo tot fascinant animas. Sed Deus Optimus Maximus vestras ab eo liberet, vosque meliore luce illuminet, ac felices in Christo, et in sua Ecclesia velit. Valete. Agriae prima Decembris 1560.

« ÖncekiDevam »