Sayfadaki görseller
PDF
ePub

removendos, sed potius querendas et mittendas eis esse convenientes machinas, quae maiori numero forent; quum sint globi fusi, pulchri et integri, futurique valde necessarii, si qua obsidio ingrueret. Alioqui illud Maiestas Vestra constituat, quod Eidem fuerit visum. Verum si decreverit, ut curentur eis machinae, videritque difficile esse, istinc eas posse huc transferri, fortasse operae pretium foret, ut hic una falconetarum loco ex hac campana, de cuius conflatione iam accepi mandatum, et ex cupro, quod est nuper mihi in montanis datum, funderetur. De quo quicquid Maiestas Vestra Sacra censuerit esse faciendum, gratiose mihi significare dignabitur; quo, accersito huc huiusmodi machinarum fusore, et cuprum quod est in promptu, an sit cum campana suffecturum, quae est satis grandis, videamus; et fornace instituta, aggrediamur opus.

Ad negotium vero Francisci Jacussith quod attinet, sic se illud habet. Quum iam ipse diebus superioribus venissem Eperiessinum, quo tempore et Kysvarda obsidione rebellium premebatur, et congregari Turcae apud Fylek arcem dicerentur in hos fines excursuri, de quo ad Maiestatem quoque Vestram scripseram; miles quidam ex potioribus Joannes nomine omnes tres officiales, Provisorem et duos Capitaneos ad convivium invitaverat, festum nominis sui diem celebraturus. Qui magnitudinis rei, officiique sui minus memores, omnes una cum altero Vicecastellano in oppidum profecti sunt, alteri dumtaxat soli arcis custodia demandata; nec aliis in ipsa arce relictis, quam solitis peditibus et familiis tam eorum quam suis. Hic vero Vicecastellanus interim, quum occlusis maioribus portis, minoribus patentibus introivisset in arcem,

reperit apud carcerem transfugam quendam veterem, nunc aquario ministerio apud culinam fungentem, hominem omnino vilem, abiectum, semisanum, et iam dudum Christianum factum, cum captivo colloquentem, nemine fere tunc alio in ea arcis parte existente, eoque securius ob id increpito et obiurgato, abire iussit in culinam. Inde paulo post exiturus aquae gratia extra arcem, aliam portam, quae tota clausa tenebatur, patefieri sibi instare caepit, quod haberet compendium ad flumen. Ubi tum, negante illi hoc Vicecastellano, nollens ambarum portarum per absentiam officialium cuippiam usum patere, quod sane prudenter fecerat, cum eodem Vic castellano iurgari caepit, coactusque alia portula eggredi, in oppidum descendit, et con questus est Provisori. Ascendens postmodum in arcem Provisoris oeconomus caenae curandae gratia, Vicecastellanum solum ab exteriore portarum parte invenit in limine excubantem; eumque insolentioribus verbis aggressus increpare, quod ministrum aquae durius habuisset, quodque ca causa caenam tempestive praeparare nequivisset, Vicecastellanus non tulit hominis intemperantiam, iussoque intrare in arcem, ut curaret ca, quae sui muneris forent, neque se conviciis incesseret; tandem erepta ex eius manu claua, quam in ipsum Vicecastellanum expedire videbatur, ita eundem oeconomum tractavit, ut adhuc decumberet, dieque simul ad occasum solis inclinata, arcem conscendunt pleni irarum, amboque Capitanei partes Provisoris amplexi, diem Vicecastellano dixere, coactoque die sequenti causam suam dicere coram se et aliquot nobilibus in iudicii conscessum accersitis, reum honoris, officii, bonorumque et capitis pronunciavere. Ubi ipse provocat ad me, et curat, ut quam ma

turrime de casu suo intelligam, nec ipso Vicecastellano, nec ullo alio considerante, qualem errorem officiales ipsi commisissent, qui una omnes arcem et praesertim finitimam eggredi haud ullo pacto debuerant. Ego tum, Clementissime Rex, summa perturbatione commotus, et sollicitudine ictus, mox ad officiales mandato dato, ut supersederent ad reditum meum in me morata causa, quam ipse essem coguiturus, Agriam etiam celerius pervenire curavi. Sed acciderat ad hoc et aliud, quod nihilo secius et me et illorum existimationem offenderat. Dominus lebek habebat captivum Turcam, conditionis non exiguac. Is praeerat officio villae cuiusdam meae in medio ferme milliari ab hac arce sitae, et Talya nuncupatae. Qui quum vellet in hoc loco de redemptione sua pacisci, sperans se ab colonis praefatae villae non postremam partem eius redemptionis obtenturum, effecit, ut huc a domino Be bek officialibus meis mitteretur. Quo quum adductus esset, creditor quidam domini Bebek, spe debiti sui consequendi adductus, aresto in memoratum captivum agere contenderat. Ego tum cavens et ipsis officialibus meis a damno, si e manibus eorum eriperetur alienus captivus, et etiam finibus his, ne hac ipsa causa in aliquam controversiam cum eodem domino Bebek incideremus, quod non potuisset sine etiam Maiestatum Vestrarum accidere molestia, praemonui subito officiales meos periculi, iussique illis serio, ut et domino Bebek captivum suum remitterent incolumem, et ne in posterum cuiuspiam etiam magnatis hominis captivum deducerent in hanc arcem, suamque in curam acciperent. Satis etiam illis nos esse sollicitos. qui nostri essent. Pro quo meo officio neque gratias egerunt mihi, neque mandatis meis paruerunt. Quin po

tius habito interim Agriae eo diutius, tandem sic factum est, ut libertatem suam quinque circiter millibus florenorum pactus, a Taliensibus meis mille exigeret, ipsis nescio sane qua id fronte intuentibus, et ut audivi etiam adiuvantibus. Quod haud dubie aegrius ferre debuissent, eratque illorum partium, et me mox facere certiorem, et summam, quantum fieri potuisset, curare minuendam. Sed neutrum fecerunt, immo quod me multo habuit gravius, detractis hosti compedibus, et abstersis, sordibus convivarunt cum eo in arce non aliter, quam cum digno quoppiam viro et homine Christiano. Demumque prosequuti illum honore abeuntem, benevolentiam etiam in eum declarare, quamcunque potuerunt, nullam omiserunt. Et accessit huc unum maxime ponderandum. Decedens enim ex hac arce Agriensi, auditus est idem captivus dixisse magno fastu; ea sibi multo maius placuisse, quae Agriae vidisset, quam si decuplum pro eo accepisset, quod liberationis suae causa expenderat. Quod quale sit, Maiestas Vestra Sacra videat. Nec id tanti habere oporteret, si homo plebeus vel gregarius quispiam miles effudisset. Verum quum Agga et Centurio inter Turcas non postremus (sit), et pro quo summi omnium praesides finitimi laboraverint, non est mea quidem sententia contemnendum.

Ad haec duo, quae rem et statum publicum, meum etiam honorem visa mihi sunt respicere, privatim tertium contra me commiserunt. Proxima praeda, quam ex Turcis retulerant, quinque millium florenorum captivum inter alios obtinuerant. Et quia mos ac ius apud nos eorum omnium est, qui praesidia militaria contra hostes tenent, ut ex praeda aut praecipuum captivum, aut totius praedae partem tertiam de

sumant domini, quod etiam cum eisdem, dum possessionem officiorum suorum caperent, pacti fuerant; utrumque mihi denegarant, perinde ac suarum rerum ignaro homini, et illi, quem agnoscere post Sacratissimas Maiestates Vestras superiorem suum recusare viderentur. Tamen id eorum renitentiae in milites, ad quos captivum dicebant pertinere, coniiciebant, aequitatis meae conscii, et fortasse etiam veriti, ne usus meo legitimo iure, quod nunquam fecissem, eis eriperem captivum; omnibus aliis, qui fuere prope infra gregarios, retentis Agriae, illum, qui insignis habebebatur, in alienam arcem abduxerant servandum. Magna sane indignitas et contumacia. Verum haec omnia, Clementissime Rex, quum ego summo studio dissimulassem, volens cum dexteritate tantis rebus occurrere, Agriam ubi veni, et cognovi omnia, quae hic acta fuerant in mea absentia, tandem convocatis ad me solis tribus officialibus, Provisore et duobus Capitaneis, egi cum eis summa humanitate et moderatione de his omnibus, coarguens imprimis leniter, quam maxime et Maiestatibus Vestris, et mihi, et honori ac existimationi suae deliquissent, quod ex arce finitima omnes una exivissent. Et ab hoc argumento (ut rem astringam), per complura alia, quonam videlicet pacto arces et loca finitima teneri consuescent, quidnam et quam magnum esset, quod commiserant, quive viri, quove nomine et existimatione forent, expatiatus, summa omnino cum modestia, ne homines offendissem, immo subinde securos faciens, me non id agere, ut honorem eorum deprimerem, aut in eosdem litem intenderem, sed ut edocerem, moneremque illos, imposterum ne in similem lapidem impingerent. Addens ad haec, ea me causa tam acriter eos de hoc po

« ÖncekiDevam »