Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Kívül: Dem Durchlauchtigisten vnd Grosmechtigisten Fürsten vnd hern hern Maximiliano konig in Behaim etc. Ertzhertzogen tzu Osterreich, Hertzogen tzue Burgundi etc. vnseren allergnedigsten Herrenn.

LXIX.

A budai pasának Verancsics Antal.

Ad Budensem Passam.

1560 dec. 31.

Magnifice Domine et vicine nobis honorande. Salutem et benevolentiae nostrae oblationem. Proxime scripsimus ad Magnificam dominationem Vestram inter alia illud etiam, quod milites praesidiarii arcis Zolnok, et castelli Balazentmyklos, numero circiter quinquaginta, iuxta possessionem Fywred tres seruitores Michaelis Serieny militis nostri Agriensis, et quartum Reverendissimi domini Episcopi Varadiensis, qui in possessionem Cabba, quae est haereditaria ipsi Michaeli Serieny, victualium causa proficiscebantur, invadentes, eosdem quoque captivos abduxerunt. Nunc similiter ab eisdem militibus Vestris numero circiter 73-bus in eadem possessione Cabba quatuor praefati Michaelis Serieny servitores, Georgius, Michael, Paulus et Barnabas, qui, non ut praedarentur, sed ut victualia inde adveherent, eodem iverant, die mensis huius 25-a capti sunt cum omnibus suis equis, armis et rebus. Quod quidem sub induciis nequaquam fieri debuisset; praesertim quum a nobis nulla finitimis ve

stris causa praebeatur. Qui mandato Sacratissimae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, prorsus ab excursionibus ob induciarum et pacis reverentiam cessare iussi, ita iam milites nostri conquieverunt ab armis et ab excursionibus, ut qui sese ab omni parte securissimos esse exstiment. Verum quam firmiter securi esse possimus, dum, sedentibus nostris, vestri ubique iustis turmis discurrant, et in omni passu ministros nostros, rem familiarem curantes aggrediantur et intercipiant, iudicet ipsa Vestra Magnifica dominatio. Hoc autem, quia illam etiam moleste laturam non dubitemus, quod fortasse ea inscia fuerit perpetratum (uti est procax et insolens finitimorum militum licentia), dominationem Vestram Magnificam rogamus, velit et hos, et priores memoratos milites Suae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, Agrienses, a Vestris iniustissime captos, reddi nobis curare cum omnibus suis equis, armis et rebus. Quod ab ea, ut Caesarea Maiestas, dominus noster clementissimus, clementi ac benigno est animo acceptura, ita et nos Agrienses pacis et quietis reddet studiosiores. Quoniam vero eadem Caesarea Maiestas, dominus noster clementissimus, ex hac indignissima suorum captivitate posset non exiguam capere displicemtiam, si eam ante intelligeret, quam iidem captivi redderentur, quod tanto studio per suos inducias praefatas servari curat; distulimus tantis per ei significare, dum de hac petitione nostra speratum ex pectatumque a dominatione Vestra Magnifica responsum nobis afferatur. Parati interim et nos, eidem in his omnibus pro possibilitate nostra gratificari, quae et ad viciniae nostrae bonae, et ad induciarum firmam conservationem pertinebunt; postquam serio et reuera

heaedem induciae tam nobis quam vobis de Principum nostrorum voluntate sint seruandae. Et dominationem Vestram Magnificam bene valere optamus. Agriae ultima die Decembris 1560.

LXX.

Verancsics Antalnak Illicinus Péter.

Reverendissimo et Amplissimo domino Antonio Werantio Episcopo Agriensi optimo, et Caesareae Maiestatis Consiliario, patrono suo Petrus Illicinus Juris Utriusque Doctor salutem dicit.

1561 jan. 1.

Quicunque hac nostra calamitosissima tempestate recte ac Christiane, Antistes optime. sentiunt ; hi non dubitant, quod servator noster Christus Jesus, eiusque Apostolus Paulus de ultimorum temporum pseudoprophetis et spiritibus erroris praedixerunt, iam nunc locum habere, atque idcirco esse nobis eorum monita toto conatu suscipienda. Videte (inquit per Lucam cap. 21. Dominus), ne seducamini; multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum et tempus appropinquabit: nolite ire post eos." Et per Matthaeum (cap. 24.):,,Multi, ait, pseudoprophetae surgent, et seducent multos; et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui perseveravit usque finem, salvus erit. Tune siquis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illhic; nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudo

prophetae. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus est, nolite credere."Paulus vero (ad Thessalonienses II. cap. 2):,,State, inquit, et tenete traditiones, quas accepistis sive per sermonem, sive per epistolam." Et iterum (ad Colossenses cap. 2.):,,Rogamus, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito dimoveamini a sensu vestro." Et alibi: „Nemo vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam." Et rursum:,,Nemo vos seducat inanibus verbis; propter hoc enim venit ira Dei super filios diffidentiae." Et (ad Ephesios cap. 5.):,,Sicut accepistis Jesum Christum dominum; in eo ambulate radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide; sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione." Quae quidem nos admonent, ut (quod ait Origenes) a paterna de fide traditione non discedamus; quantumvis impostores haeretici scripturas suam in perniciem depravatas adversus id, quod servat Ecclesia Catholica, forte adduxerint; eosque plane vitemus Pauli eiusdem praeceptum (ad Timotheum II. cap. 2.) ac Joannis (cap. 2.): capessentes:,,Quia sermo eorum ut cancer serpit;" et dominus:,,Exite (ait) de medio illorum ;" et,,pollutum nolite tangere." Verum quoniam a foetidissimo Martini Lutheri lacu tam multa excitata sunt haereseon monstra, eaque tantum permittente ob nostra peccata Domino percrebuerunt, viresque in Sanctam Dei Ecclesiam tot in locis pervagata exercent suas, ut magna cum difficultate ab haereticorum usu et colloquio refugere possimus, et declinare (nisi quatenus ad impia eorum paradoxa vitanda, et perniciosissimas opiniones abiiciendas pertinet); occupant operarii subdoli, qui se in Apostolos transfigurant

Christi, domos, villas, oppida et civitates, saepe etiam qui Rerumpublicarum administrationi atque gubernaculo praefecti sunt, ipsi haeresiarchas fovent veritatis Catholicae hostes, qui recte de religione sentire censebantur; quoniam,,vulpes, ait Dominus, (Matthaei cap. 8., Lucae cap. 9.) foveas habent,“ in quibus latitant, donec potestatem arripiant, ut facilius venena insumant et latius spargant. Ita factum est plerisque in partibus, ut qui dominatum tenent, etiam bonorum disreptionibus necisque minis propositis a recta fide eos, qui subiecti sint, avocent abalienentque. Quoquo te vertis aut perveneris, tibi confestim, dum accubueris, adest ex Lutheri vel Zwynglii, aliorumque idgenus monstrorum schola simiolus aliquis, qui eorum tibi blasfemias obiiciat. Nullum nocturna diurnaque manu librum alium versari cernimus, quam novatorum impiorumque seductorum. Sordent sanctissi mi illi athletae Christi martyres, pastores, doctoresque sapientissimi etiam cerdonibus et femellis. Nihil illi intellexisse, nihil recte tradidisse aut scripsisse videntur; sed Spiritu Sancto destituti ab impudentissimis et sceleratissimis homunculis ducuntur. Malo enim (ut Saul Rex) spiritu aguntur, neque Davidis cithara, hoc est Ecclesiae Catholicae de fide consensu leniuntur; sed ut ille, lanceam intorquere insani parant. Quid igitur agendum sit nobis, si omnis ferme consociatio et domesticorum familiaritas frequentius labefacta offenditur? Adiungere tuae conditionis homini, quem in templum ad Sacra intrare conspicias, et in domo Dei tecum ambulare cum consensu, vel post Catholicos Principes, vel post religiosissimos Antistites, ut vitae compendia sibi comparet, et domini hereditatem expilet, atque ut lupus rapax dissipet?

« ÖncekiDevam »