Sayfadaki görseller
PDF
ePub

plicavi; si non vererer commotionem animi Vestrae Caesareae Maiestatis. Verum, uti non ita pridem clementer dignata est ad me scribere, quod mecum de earum pretiis ex Camera ageretur et concluderetur; adhuc nec numum, nec verbum inde accepi ullum; et adhuc tam Giulenses de Zarand, quam quae datae sunt domino Francisco Pesthy, quasque Thelekessi cum gentibus Vestrae Caesareae Maiestatis occupa vit, insolutae manent. Jamque dies Georgii prae foribus est, ut novae decimae exigantur; quarum sane insolutio defectus hoc in loco non paucos parit. Quapropter de hoc etiam humillime supplico, dignetur clementer mandare, ne ab administratoribus verbis teneamur.

Reliqua sunt, quae ad arcis opera spectant. Jam facio fieri portam, quae ducit ad exteriorem arcem ab interiore, eaque ponetur in fundum usque fossae; simulque molis, sive cavalerii partem eam, quae a septemtrione est, et superiori anno inperfecta remanserat, perficiendam curabo. Inde mox aggrediar murum veterem, qui est inter propugnaculum, Dobo vocatum, et aggerem, in angulo arcis erectum, e regione Capituli, occasum respicientem (quorum omnium Paulus architectus poterit reddere rationem), novo muro assecurabo, cui altiora ponenda sunt fundamonta, quod antiquus nulla habeat, eaque parte videtur Agria esse imbecillior. Si tamen constituetur firma aliqua ratio iam designatorum propugnaculorum aggrediendi aedificia; vellem, ad initium huius operis esset hic architectus, ut hic murus ita poneretur, ut reliquo operi convenire possit. Ceterum nec hiems otiosa nobis praeteriit. Molem illam, portae arcis adiacentem, terra explevi: iamque luto extrinsecus oblinetur; fe

cique et in fossae altero capite puteum circiter 14 passuum, habetque aquam optimam et copiosam ; quo perfecto, alium fieri faciam in fossae capite altero; qui putei securissimi et maximo usui futuri sunt, quoties arx obsidione (quam Deus avertat) premeretur. Et haec opera omnia ut felicius procedere possint, nec intermittantur; Maiestas Vestra Caesarea dignetur et futuri temporis clementer assecurare nobis decimas, et praeteriti persolvi mandare.

Quas autem litteras recens habui a Hidaietto Passae Budensis Secretario, quasque ego ad illum misi, earum exempla ad Caesaream Maiestatem Vestram misi. Hicque modo nihil aliud habentes novi, Deus Optimus Maximus Eandem incolumem et felicem diutissime conservet. Agriae 18. Martii 1561.

LXXVI.

Kerecseny László gyulai kapitánynak Verancsics Antal.

Ad Magnificum dominum Capitaneum Giulensem Ladislaum
Kereczeny.

Nescio equidem, unde acciderit, quod quum hac- 1561 mart. 26 tenus, dum disiuncti ab invicem amicissime et coniunctissime vixerimus; nunc, quum nos vicinia propinquissima, idem confinium, par fortuna, et aequale ministerium coniunxit, dissidemus. Nec possum de hoc etiam non mirari, et iis precari male, quorum malignitate factum sit, ut in has dissensiones veniremus.

[merged small][ocr errors][merged small]

A quibus ego profecto ita etiamnum alienus sum, ac si nihil prorsus horum inter nos incidisset; quum tam firmiter, tamque constanter dominatione Vestra Magnifica mihi amatur, colitur, amplectitur, quam quivis alius singularissimus et vetustissimus. Et propterea nunquam dominatio Vestra Magnifica in animum inducat, me adeo vel elatum esse factum, vel etiam in observandis amicis morem, quem innatum habeam, exuisse et abiecisse Quandoquidem et ego ex illis unus sum, qui amicis carere non possum. Et praesertim qualem et habui, et adhuc habeo in dominatione Vestra Magnifica; utcunque amicitiarum bonarum et necessariarum turbatores, ambobus nobis ignorantibus, movent has inter nos scintillas, qui fortasse aliquando detegentur, et nobis, vel suae potius Nemesi, quam in nos stimulant, poenas dabunt. At ut ad eius litterarum omnes partes respondeam, non offendor, eos Comitatus, qui sunt ultra Tibiscum, una cum eorum jurisdictione Magnificae dominationi Vestrae esse collatos. Nam antea etiam possessa sunt ad Giulam. Verum eo offendor, quod Cumani, et quaedam in hisdem Comitatibus alia, quae ab initio jurisdictionis fuerunt Agriensis, mihi adimuntur, nullo Caesareae Maiestatis vel mandato, vel commissione visa.

Quod autem ego non miserim aliquem Giulam, qui commissionem et instructionem dominationi Vestrae Magnificae datam meo nomine inspexisset, meum crimen nullum est; quod quidem neque imposterum faciam. Parque erat, ut dominatio Vestra Magnifica recenti quopiam mandato occupatura aliqua bona de manu pacifici possessoris, prius eundem monuisset, mandato illi demonstrato, ut eisdem cederet bonis. Sed quia dominatio Vestra Magnifica mecum hoc

non fecit, aggressa iterum occupationem exequi, haud dubie ego sum ille, qui passus sum iniuriam.

Ubi autem contemni se arbitratur, quod ipse ad eam non scripserim, sed per alium scribere fecerim ; profecto hac etiam culpa omnino vaco. Quia quum ego ad privatissimos etiam homines nomine meo, immo etiam manu mea scribere non dedignor, ut qui superbus nunquam fuerim; cur ad Vestram Magnificam dominationem, virum nobilem summum et praeclarum, ac magna virtute militari praeditum, mihique semper bene affectum, scribere fuissem dedignatus, non video. Rogoque, ut id culpae in me non coniiciat, quia studiose non est factum, sed simpliciter; quum provisori meo commisissem, ut ditionem mihi subditam tueretur. Alioqui de hoc etiam ipse deberem queri; quia proxime quum ad me istine duo quidam amici mei de aliena re suo nomine scripsissent, tamquam ipsi essent a me offensi, de quo mihi non sum conscius; respondi illis satis et humaniter, et officiose; significavique in fine litterarum, animadvertisse me, quo fuissent vento agitati. Cuncta tamen citra omnem vel indignationem, vel bilem; qui prae multis hominibus auderem affirmare, solum me maxime esse natum ad colendas, observandasque constantissime amicitias. Et novit hoc non modo Regnum nostrum totum; sed fere totus mundus.

Quod vero Magnificae dominationi Vestrae subsidium gentium non miserim, quando Giulam descendebat, ne in hoc quoque quicquam a me commissum est, quo offendi debeat. Et Deus mihi testis est, quod etiam valde doluerim incidisse tunc temporis aut dominationis Vestrae Magnificae adventum, aut hostium motus illos, qui certissimi erant de excursione contra

nos facienda, uti postea etiam intelligere potuit, nisi me de industria intendat causa aliqua alia criminari, non ea, quae in me contorquetur. Nec est dubium, quod Vestra quoque dominatio, si tunc hoc fuisset loci, tam parvo praesidio instructa, ut eram ego, et sum etiam modo, idem facere fuisset coacta, tantis hinc, et inde incumbentibus hostilium apparatuum minis et ostentationibus, dans omnem operam, ut omnes gentes domi in omnem eventum praesto habere potuisset. Tametsi ne hoc etiam periculo prorsus considerato miserim eidem obviam equites centum, idque ad eum locum, per quem Magnificus dominus Zay scripserat, eandem transituram. Sed ea quum longe alium cursum tenuit, quam idem dominus Zay indicaverat, iidem milites nostri ex itinere redierunt. Quare hic etiam videor accusari minime debere.

Postremo ubi ait, Giulam arcem Suae Caesareae Maiestatis meruisse tunc, et nunc etiam mereri aliud, hoc est melius patrocinium, potest dominatio Vestra Magnifica lamentari de me, ut libet. Sed ego aeque Giulae bene volo. atque Agriae: quia haec quoque est eiusdem Maiestatis. Quumque utrique loco ego non sufficiam, ei est mihi invigilandum, qui est commissus mihi. Vestra tamen dominatio Magnifica potius hoc debebat cogitare, quae quum ultra bona, quae sunt Giulae propria, possideat ad eandem Giulam ad viginti quinque circiter millia colonorum dedititiorum, procul dubio ea, quae sunt dudum Agriae applicata, quod eidem adimi, et Giulae adiici curaverit; quam utrique loco consulere voluerit, ipsamet consideret. Sed haec omnia utcunque acciderunt, fortasse si ego tempore suae expeditionis fuissem Viennae, secus omnia Maiestas Sua Caesarea transegisset. Quod ta

« ÖncekiDevam »